Series VI Band 4 · No. 157.
Principium scientiae humanae
[Winter 1685/86 (?)]
[Winter 1685/86 (?)]
Quemadmodum in loco sabuloso aedificium molienti continuanda fossio est, donec solidam rupem firmave fundamenta offendat; et filum implicatum evoluturo quaerendum est initium; et pro maximis ponderibus movendis stabilem tantummodo locum postulabat Archimedes; ita ad humanae scientiae Elementa constituenda, desideratur punctum aliquod fixum, cui tuto inniti atque unde secure progredi possimus.
Hoc principium quaerendum censeo in ipsa generali natura Veritatum, atque illud
ante omnia tenendum: Omnem Propositionem aut veram aut falsam esse.
Esse autem Falsam quae verae contradictoria est. Contradictorias vero esse, quae
non aliter differunt, quam quod una earum est affirmativa, altera negativa. Atque haec
quidem talia sunt, ut frustra eorum probatio postuletur. Cum enim ad probationes non
afferri possint nisi aliae propositiones, frustra utique afferentur, si simul concedi et negari
aut verae et falsae esse possunt cessatque statim ab initio omnis inquisitio veritatis. Porro
quotiescunque adhibetur aliqua propositio, censetur esse vera, nisi aliud admoneatur.
Vera autem propositio est cujus praedicatum continetur in subjecto, vel generalius
cujus consequens continetur in antecedente; ac proinde necesse est quandam inter notiones
terminorum esse connexionem, sive fundamentum dari a parte rei ex quo ratio
propositionis reddi, seu probatio a priori inveniri possit. Idque locum habet in omni
propositione vera affirmativa universali vel singulari, necessaria aut contingente; ut
praedicati notio insit notioni subjecti vel expresse, vel virtualiter; expresse in propositione
identica, Virtualiter in alia quacunque. Et propositio[nis] praedicatum ex subjecto
vel consequens ex antecedente probari potest, vel sola antecedentis sive subjecti, vel et
antecedentis et consequentis simul sive praedicati et subjecti simul, resolutione. Et
quidem necessaria connexio est in propositionibus aeternae veritatis, quae ex solis ideis
sive definitionibus idearum universalium consequuntur. Quodsi propositio sit contingens
non est necessaria connexio, sed tempore variatur et ex supposito divino decreto, et libera
voluntate pendet; eoque casu ratio quidem reddi potest semper ex natura rei, seu notione
terminorum (saltem ab eo qui omnia novit), cur id quod factum est potius factum quam
non factum sit. Sed illa ratio inclinat tantum, necessitatem autem non imponit. Ex his
sequitur Axioma maximi Usus ex quo pleraque in re physica et morali derivantur: Nihil
evenire cujus ratio reddi non possit, cur sic potius quam aliter contigerit.
Exempli causa inter totius Staticae fundamenta ponitur ab Archimede duo pondera
aequalia A et B et aequaliter a centro motus, C, distantia in
aequilibrio esse, quod corollarium est hujus axiomatis nostri,
nam si qua eveniret diversitas, utique aliqua reddi potest diversitatis
ratio (per nostrum axioma) quod non potest fieri
(ex hypothesi) cum omnia sese utrinque eodem modo habere ponantur; itaque nec
diversa inde consequi possunt.
Postquam igitur intelleximus omnem propositionem aut veram aut falsam esse, et
omnem propositionem veram, quae non per se vera, sive immediata est posse probari a
priori, sequitur ut modum probandi tradamus. Is vero continetur hoc potissimum axiomate:Praedicatum
~~in locum subjecti propositionis universalis affirmativae,
vel consequens in locum antecedentis* ~~propositionis affirmativae,*
*salva veritate substitui potest in alia propositione ubi subjectum
prioris est praedicatum, vel ubi antecedens prioris est consequens*.
Excipiendae autem sunt propositiones reduplicativae in quibus nos testamur de termino
aliquo ita stricte loqui ut alium substitui nolimus. Sunt enim reflexivae et respectu
cogitationum se habent ut propositiones materiales respectu vocum. Caeterum ratio
axiomatis hujus patet ex praecedenti. Ponamus enim dari propositionem Universalem
affirmativam Omne B est C, et aliam propositionem A est B, dico in posteriori pro B
substitui posse C, nam cum A contineat B, et B contineat C (per axioma praecedens),
etiam A continebit C, quod sufficit (per axioma idem) ut dicamus A esse C. Nolo autem
hoc loco varietatem propositionum prosequi et logicas regulas tradere, cum fundamentum
substitutionis indicasse sufficiat.
Si qua notio sit completa, seu talis, ut ex ea ratio [reddi] possit
~~omnium praedicatorum ejusdem subjecti cui tribui potest haec notio,
erit* notio Substantiae individualis et contra. Nam substantia individualis est
subjectum quod alteri subjecto non inest, alia autem insunt ipsi, itaque praedicata omnia
ejusdem subjecti, sunt omnia praedicata ejusdem substantiae individualis; eorum ergo
ratio reddi potest ex notione substantiae individualis, eaque sola ut ex axiomate 2do
manifestum est. Itaque notio quae hoc praestat utique ipsius substantiae individualis notio
est.