Series VI Band 4 · No. 158.

Guilielmi Pacidii Plus ultra sive initia et specimina scientiae generalis de instauratione et augmentis scientiarum, ac de perficienda mente, rerumque inventionibus ad publicam felicitatem. Oeconomia operis

[April bis Oktober 1686 (?)]

Latin

 [April bis Oktober 1686 (?)] Guilielmi Am Rand oben rechts: Scribenda. Pacidii plus ultra sive initia et specimina scientiae generalis de instauratione et augmentis scientiarum, ac de perficienda mente, rerumque inventionibus ad publicam felicitatem Auf der Rückseite des Titelblattes: Poterimus partiri ista in Generalia, et Generalium applicationes ad Specialia, quorum illa Initia, haec Specimina. Specimina sunt Mathematico-Technica, Physico-Medica, Politico-Juridica, Metaphysico-Theologica. Oeconomia operis

1) Rationes quae autorem ad scribendum impulerunt; ubi et cur nomen dissimulavit. Magnorum principum familiaritas, et cogitationes concordes.

2) Historia literaria.

3) De statu praesenti eruditionis, seu Reipublicae literariae.

4) De malis quibus homines laborant sua culpa. De his quae utiliter inventa sunt ad vitam humanam sublevandam.

5) De procuranda hominum felicitate.

6) De Scholarum emendatione et ratione studiorum, ubi et de ludis.

7) De Scientiarum Instauratione, ubi de Systematibus et Repertoriis, et de Encyclopaedia demonstrativa condenda.

De linguis et Grammatica rationali.

8) Elementa veritatis aeternae, et de arte demonstrandi in omnibus disciplinis ut in Mathesi.

9) De novo quodam Calculo generali, cujus ope tollantur omnes disputationes inter eos qui in ipsum consenserint; est Cabala sapientum.

10) De Arte inveniendi.

11) De Synthesi seu Arte combinatoria.

12) De Analysi.

De Characterismis.

13) De Combinatoria Speciali, seu scientia formarum sive qualitatum in genere sive de simili et dissimili.

14) De Analysi speciali seu scientia quantitatum in genere seu de magno et parvo.

15) De Mathesi generali ex duabus praecedentibus composita.

16) De Arithmetica.

17) De Algebra.

18) De Geometria.

19) De Optica.

20) Phorographia (cujus species Tornatoria), seu de motuum vestigiis.

22) Dynamica seu de Motuum Causa, sive de Causa et Effectu, ac potentia et actu.

23) De Resistentia solidorum.

24) De motibus fluidorum.

Nautica, ubi Rhomborum leges novae.

25) Mechanica ex praecedentium complexu et usu. Am Rande: rechnung vor Lanae schiff.

26) Elementa physica, de causis qualitatum et modo sentiendi.

27) Astronomia physica de Systemate Mundi, seu corporum principiis.

28) Physica specialis de rebus quae circa nos sunt. Am Rande: Lusus naturae mit farben so dünn auff einem tisch.

29) De Meteoris.

29[bis]) De Terris et re minerali.

30) De Plantis.

31) De Animalibus.

31[bis]) De Medicina.

Medicina provisionalis.

De variis opificiis.

De natura Mentis et de passionibus Animi.

Politica seu de regendis hominibus.

De Sufficientia rerum et Commerciis ac manuficiis seu Oeconomica, ubi an liceat instrumenta reperire, ubi pauci multis aequivalent.

De re bellica.

De Jurisprudentia, ubi de Jure Naturae ac Gentium, itemque legibus positivis variis.

Inprimis de jure Romano et de jure Ecclesiastico.

De jure publico, ac re [fetiali].

De optima republica.

Theologia Naturalis.

De veritate religionis Christianae.

De concordia Christianorum et conversione Gentilium.

De societate Theophilorum.