Series VI Band 4 · No. 13.

De distincta perceptione

[Oktober 1677 bis Dezember 1678 (?)]

Latin

 [Oktober 1677 bis Dezember 1678 (?)]

Distincte percipimus, cujus partes vel attributa percipimus tanquam ad ipsum pertinentia, verbi gratia cum homine oblato vultum ejus percipimus, simulque cogitamus vultum ad hunc hominem pertinere. Alioqui cum oculos in turbam conjicimus singulos homines percipimus, singulorumque nobis obversorum vultus, sed confuse. Et cum sonitum aquae labentis e longinquo audimus, multorum quidem fluctuum strepitum audimus, nam non est ratio cur unius potius quam alterius; et, si nullius, utique nihil audiremus; confusa tamen haec perceptio est.

Distincta itaque perceptio fit, dum aliquid nostri simile rebus attribuimus, nos enim scimus esse subjectum variorum attributorum, itaque similiter objecta consideramus tanquam substantias quasdam sive res. Et distincta perceptio est, quae fit cum aliquo judicio sine affirmatione et negatione. Cogitatio est distincta imaginatio.