Axioma: nihil est in intellectu quod non fuerit in sensu
[Oktober 1677 bis Dezember 1678 (?)]
Facsimile: Teilband A (pp. 1โ508)
[Oktober 1677 bis Dezember 1678 (?)]
Hoc Axioma falsum est, uti conceptum est. Saltem enim ipsa Mens, ejusque proprietates sunt in intellectu, quae nunquam fuere in sensu. Corrigi potest hoc modo: Nihil est in conceptu quod non fuerit in perceptione; seu nihil cogitamus, cui non aliquid simile fuerimus experti saltem intra nos. Videntur enim perceptiones conceptibus simplicibus priores, et formari conceptus per memoriam perceptionum, omisso hoc uno, ut nos etiam jam tum percepisse meminerimus.