Series VI Band 4 · No. 11.
Exemplarischer Ansatz zu einer alphabetischen Definitionenliste nach Dalgarno
[Oktober 1677 bis September 1680 (?)]
[Oktober 1677 bis September 1680 (?)]
Ab A est quod fuit apud A, et nunc est apud B.
Abalienare facere ut quis cesset esse benevolus.
Abacus v. mensa.
Abbas rector monasterii, ad vitam constitutus.
Abdicare rem, rei curae renuntiare.
Abdere rem imperceptibilem facere.
Abdomen.
Aberrare praeterire per errorem.
Abies.
Abire desinere adesse.
Abhinc fit, quod nunc incipit.
Abhorrere dicimur id cujus cogitatio valde ingrata est, et facit metum.
Abjurare est juramento declarare aliquid a se alienum.
Ablactare pro lacte nutricis aliud nutrimentum dare.
Abluere lavando tollere.
Abnegare negare appertinentiam.
Abolere destruere speciem, seu aliquid universale, ut paganos, paganismum, idololatriam.
Abominari, cujus valde ingrata est perceptio, ob malum omen v. abhorrere.
Aboriri est intempestive, atque ideo imperfecte oriri.
Abrogare est legem tollere.
Abrumpere rumpendo separare.
Ex abrupto relicto quod agebatur imperfecto aliud subito agere.
Absinth.
Absolvere solvere a vinculo quod astringit ad poenam, tollere reatum delicti. Hinc
absolvitur tam nocens per remissionem, quam innocens per sententiam.
Abscindere scindendo separare, seu scindere et ita separare.
Absens non praesens.
Abstemius qui a vino abstinet.
Absterret qui facit abstinere terrendo.
Abstinere non facere, non uti cum possis, et cum ratio sit faciendi vel utendi.
Abstrahere philosophis, quod est cum aliis separatim considerare.
Abstractum constitutivum praedicationis.
Absurdum auditu molestum, quia incongruum ex vocis origine, sed usu, manifeste
falsum.
Absolutum non limitatum, pure positivum.
Abundans plus quam sufficit.
Abusus usus malus.
Abyssus cujus profunditas occulta est.
Academia societas multorum ob studia.
Acarus.
Accendere efficere ut aliquid incipiat flammam emittere.
Accensere recensere, seu esse, ponere inter aliqua.
Accentus.
Accidit existit praeter regulam, quod sc. nec necessario nec per se existit.
Acceptare declarare offerenti, quod grata sit oblatio.
Accessorium parvum cum magno.
Accedit quod tendit ad aliquid.
Accersere absenti significare quod praesentem velimus.
Accidens abstractum quod essentia subjecti non continetur.
Accingere cingulum circumdare, paratum reddere ad agendum.
Accipere incipere habere, voluntate ejus qui tenet.
Accipiter.
Acclamare clamore approbare.
Acclive est via ad superiora angulo obliquo.
Accrescit quod magnitudini nunc accessit.
Accola Rheni qui habitat apud Rhenum.
Accommodare commodum facere.
Accurate diligenter et bene. Haec non possunt separari.
Accusare crimen imputare.
Acer.
Acris.
Acerbus sapor pomi immaturi.
Acervus multitudo corporum exiguorum, bene tamen visibilium, inanimorum
quorum alia aliis incumbunt.
Acetum est acidum factum ex eo quod spiritum ardentem distillando praebebat.
Acies est linea in angulo duarum superficierum seu est linea qua corpus facile
penetrat in aliud.
Acumen est tale punctum.
Actio status in uno ex quo immediate sequitur mutatio in alio.
Actus potentiae complementum.
Acquiescere est quiescere cum ratio aliqua est non quiescendi.
Acquirit qui incipit habere.
Acinus granum durum seminale intra fructum.
Adeo ut fiat, id est tam, quam opus est, ut fiat.
Addere dare conveniens ei quod adest.
Adjuro postulo ut facias perinde ac si jurasses.
Ad minimum, saltem, si non est A, tamen est B, quod sufficit.
Adimo facio ut non habeas.
Adest quod non distat notabiliter.
Adeps.
Adhuc est, quod fuit et est.
Adjudicare ipsi A, est judicare quod pertineat ad A.
Adjunctum est commune proprio et accidenti.
Administrare est negotium gerere cum autoritate.
Admirari est considerare cum desiderio magno quaerendi rationem.
Adolescens puber adhuc crescens.
Adoptare. Ex alio natum pro suo tractare.
Adorare est (corpore suo) maximum honorem exhibere.
Adoritur qui vim in aliquem facere incipit.
Adspirat qui ad bonum tendit.
Adsciscere est sibi adjungere.
Adulari est mentiri laudando, ut placeas laudato.
Adulterare. Injuriam facere supponendo unum pro alio, vel potius supponendo
per admistionem inconvenientis.
Adumbrare imperfecte repraesentare.
Adversari agere ut quae alius vult impediantur aut promoveantur quae non vult.
Adversarius qui hoc facere solet.
Advertere (percipere cum attentione, vel cum relatione ad alia) considerare relationem
ad alia.
Advocatus est orator litigantis.