Series VI Band 4 · No. 154.
Omnes praepositiones proprie significant relationem loci
[Herbst 1685 (?)]
[Herbst 1685 (?)]
Omnes praepositiones proprie significant relationem Loci, translate aliam relationem quamcunque. Relatio Loci vel simplex est, vel motum continet; Motum scilicet vel rei quam afficit praepositio, vel aliarum.
Simplex relatio est in praepositionibus: Cum, Sine, Apud, In. Circa. Inter. Intra. Extra. Ex quibus simplicissimum est, A esse cum B vel sine B, seu A et B esse vel non esse in eodem loco communi. Proximum est A esse apud B, quod significat loca ipsorum A et B esse contigua. A est in B, si locus ipsius A, sit pars loci ipsius B; et quidem si reliqua pars loci ipsius B, demto loco ipsius A, vocetur C, dicitur C esse circa A et A intra C. Unde patet differentia inter in et intra. Dicimus enim Iliacos intra muros, non in muris, quod neque in muris, neque intra muros est, dicitur esse extra. Si D et E possint intelligi partes ipsius C, dicetur A esse inter D et E. Et hae definitiones satis sunt exactae. Nam locum ipsius A intelligo non minimum, sed quemcunque etiam ipso A majorem, alioqui locus minimus puncti A existentis in linea B, non foret pars ipsius B. Praeterea si A est inter D et E semper intelligi potest locus aliquis communis ipsorum A, D, E, qui sit B, a quo si adimas locum aliquem (satis magnum) ipsius A, restet C, qui nihil aliud contineat quam locum ipsorum D et E.
Relatio loci cum respectu ad Motum est in praepositionibus: Ab, Per, Ad; Ex, In, Ante, post, prae, pro, secundum, juxta; supra, super, infra, sub, praeter; trans, ultra, citra, tenus.
Movetur a C, per C, ad C, cujus locus initio, medio, fine motus est C utcunque haec moventur. Si A videt ad B, «tunc» B est ante A. Si per A ad B; A est ante B et B post A.