Series VI Band 4 · No. 155.

Analysis particularum

[Herbst bis Winter 1685/86 (?)]

Latin

 [Herbst bis Winter 1685/86 (?)] ~~Analysis particularum ~~

Cum omnes Notionum respectus particulis exprimantur, magni erit momenti particularum Analysis ad notiones intelligendas quae respectus involvunt. Particulae sunt praepositiones, conjunctiones, Adverbia et Nomina; sub nominibus enim pronomina comprehendo. Incipiam autem a praepositionibus et conjunctionibus quippe minus numerosis. Praepositio nomen variat secundum casus, uti conjunctiones quaedam verbum variant secundum modos. Adverbium est quasi adjectivum respectu verbi. Sed his omissis praestat ad ipsam venire Enumerationem. Observo autores qui scripsere de particulis ut Tursellinus, Stewechius, Durrerus parque Thomasius annotare tantum usus quosdam et significationes non vulgares communibus et maxime propriis omissis quod nollem factum.

Praepositiones. A vel ab. Ante. Apud. Circa. Citra. Contra. Coram. Cum. De. E vel Ex. Erga. Extra. In. Inter. Intra. Iuxta. Ob. Per. Post. Prae. Praeter. Pro. Prope. Propter. Quoad. Secundum. Sine. Sub. Super. Supra. Tenus. Trans. Versus. Ultra.

Notandum est omnes has praepositiones Latinorum in propria sua significatione notare respectum localem, translate vero aliis quoque respectibus designandis adhiberi. Explicemus primum respectus locales, ut facilius deinde ad reliquos explicandos perveniamus. Est autem respectus localis vel simplex, vel motum localem continens. Simplex relatio localis est in praepositionibus istis: Cum, Sine, Apud, In, Circa, Inter, Intra, Extra, quibus addi possunt et pro, prae, ante, post, supra, infra, trans vel ultra, citra, tenus.

Ex his simplicissimae sunt cum, et sine. Nam A esse cum B, significat A et B habere unum locum, at A esse sine B significat A et B non habere unum locum. Hinc patet consequentia talis: si A est cum B, sequitur B esse cum A. Item si A est sine B, sequitur B esse sine A.

A est apud B si loca ipsorum A et B sint contigua, hinc etiam colligi potest, si A est apud B, etiam B esse apud A. Iuxta idem quod apud. Item prope; ut prope urbem.

A est in B si locus ipsius A sit pars loci ipsius B, vel potius, si nulla sit pars loci ipsius A, quae non sit pars loci ipsius B, potest enim contingere, ut id A, quod in B esse dicitur, totum locum impleat ipsius B, ut quando A et B coincidunt.

Si pars loci ipsius B quae restat demto loco ipsius A, sit locus ipsius C, dici poterit C esse circa A, et A esse intra C. Unde patet differentia inter in et intra, dicimus enim intra muros peccari, non in muris. Quod neque in neque intra est, dicitur esse extra. Patet etiam quod est circa me componi posse ex talibus quae sint apud me. Am Rande vier Figuren, die beiden ersten gestrichen, zur 4. Figur der folgende Text: A in B C circa A A intra C E extra D A apud E E cum D A inter D et E A ante E E post A

Si D et E possint intelligi partes ipsius C, dicetur A esse inter D et E. Si item A est ante E respectu ipsius D, et E post A, quodsi id locum habeat non tantum respectu ipsius D, sed aliorum multorum, dicetur esse A ante E, absolute, et E post A. Et pro ac prae si locales tantum respectus intueamur, nihil ab ante distinguit. Communi usu si A sit homo cujus oculi sint viciniores ipsi E, terga ipsi D, dicitur E esse ante A, et D post A. Si caput ipsi E vicinius pedes ipsi D erit E super, D erit sub. A quibus non semper differunt supra et infra vel etiam habetur respectus ad centrum terrae.

Quod est post etiam est trans vel ultra; et quod ante est etiam citra; tenus est apud et citra simul.

Hae definitiones satis sunt exactae. Locum enim ipsius A intelligo non minimum, qui scilicet nihil continet praeter A, sed utcunque sumtum licet ampliorem ipso A, ita punctum aliquod in corpore aliquo esse judicamus, si constet punctum ad aliquod corpus pertinere, quod prioris corporis sit pars. Praeterea si A est inter D et E semper intelligi potest locus aliquis communis ipsorum A, D, E, qui sit locus ipsius B, et ab hoc poterit talis adimi locus ipsius A, ut restet C, cujus partes sint D et E.

Relatio loci cum respectu ad motum est in praepositionibus sequentibus a, per, ad, versus, ex, in cum accusativo; secundum, propter, ob.

Ab A venio si fui apud A, vel saltem fuissem, si motus assumeretur retro continuatus.

Ad A tendo, si ero apud A, posita continuatione motus imposterum. Versus A idem est, nisi quis ita distinguere malit, ut [ad] A tendam, quoties destinatum mihi est eo venire, versus A autem tunc quoque cum destinatum est tantum appropinquare.

Per A venio vel tendo, si intermedio tempore motus fui vel ero in A.

Ex A venio, si initio motus fui in A, initio scilicet utcunque assumto.

In locum A tendo (praepositione in regente accusativum) si motu continuato ero in A.

Secundum A, id est motu apud A, ut qui secundum litus navigat, hoc est ita ut durante navigatione maneat apud litus. Idem est propter, propter aquae ripam. Ut se habet secundum ad apud, ita se habet ob ad ante, ut ob oculos versari.

Mirum autem non est homines in praepositionibus formandis loci tantum rationem habuisse, quia initio res tantum sensibiles sive corporales spectarunt; quibus proprias voces postea per tropos ad res invisibiles transtulerunt. Nobis autem veram notionum analysin quaerentibus, altius assurgendum est.

Si A sit L, et B sit L, dicetur A cum B esse L.

Si A sit L, non vero B sit L, dicetur A sine B esse L.

Si A sit requisitum immediatum ipsius B dicitur A esse in B, hoc est A debet esse non posterius natura ipso B, et, posito A non existere, debet sequi etiam B non existere, eaque consequentia debet esse immediata, independens ab ulla mutatione sive actione et passione; his positis dicetur A esse in B.

Latini dicunt manu, gladio etc. occidere, Germani, Galli, et alii cum manu. Scilicet quasi et Titius sit homicida, et manus ejus vel gladius. Manu caedit, id est caedit quatenus manum habet vel movet. Eruditione vincit id est vincit quatenus eruditionem habet.

Apud retinet loci significationem.

Secundum carnem, spiritum, Deum etc. agere, vivere, hoc est ita ut caro, spiritus, Deus etc. sit regula, seu quemadmodum carni, spiritui, etc. convenit. Operae pretium est autem investigare, quaenam convenire inter se dicantur. Convenire autem inter se dicuntur A et L quae ita sese habent, ut si paucis assumtis in A, verbi gratia b et c, totidem alia assumantur in L, nempe m et n quae habeant eandem relationem communem b ad m, quam c ad n; tunc quibuslibet aliis in A sumtis, possint similiter respondentia assumi in L. Convenientia sunt, in quibus respondentium eadem relatio est. Respondentia sunt, si y quocunque assumto in A, datur secundum constantem regulam z aliquod in L. Aliter convenientia sunt quorum unum ab alio juvatur, naturae convenienter vivere, id est, quemadmodum necesse est, ut natura conservetur vel juvetur, vivere secundum carnem, id est ita ut caro juvetur, seu quemadmodum carni placet, vivere secundum Deum, id est quemadmodum Deo placet; secundum legem, id est quemadmodum is vult qui fecit legem. Et vero non est opus ut nunc magnopere de communi notione inde abstrahenda soliciti simus.

Pro eo quod in localibus relationibus aut positionibus est vicinum, in generalibus ponimus: natura propinquum seu quorum uno intellecto, alterum facile intelligitur. Cognata sunt quorum causae habent effectum communem vel quorum effectus habent causam communem, et eo magis cognata sunt, quo propinquiores sunt causae et effectus.

Circa rem versari id est in vicinis, cognatis, ad rem pertinentibus.

Pertinere ad aliquid, generale admodum est, et vix notionem constantem habet, respondet t^ṽ Habere. Habemus enim quae ad nos pertinent. Habemus partes nostras, habemus affectiones nostras; habemus et res externas, quae pars sunt nostrae substantiae civilis, seu nostri patrimonii. Vel habemus quae a nobis quodammodo dependent seu quorum status fluit ex nostro statu.

Penes nos seu in nostra potestate esse dicuntur, quae talia fiunt qualia ipsa esse volumus.

De aliquo agere, dicere, id est dicere quod ad aliquid pertinet, vel saltem id quod involvit ea quae [ad] aliquid pertinent, vel de A dicere est, enuntiationes proferre, quarum subjectum est A. In Germanico, Gallico et similibus, ein man von verstand, un homme d'entendement quasi homo de intellectu participans. Homo de Schola, id est non tam a schola veniens, quam de schola participans.

A Titio occisus est Cajus; id est quatenus Titius est occidens eatenus Cajus est occisus. Vel ut magis verbotenus exprimamus: Cajus est occisus, ~~quatenus agens est~~ ~~Titius.

Venio ab Urbe hoc est venio, et fui apud urbem, sive venio sic, ut fuerim apud urbem.

Haec villa mille passibus ab urbe distat. Haec propositio resolvi potest in has propositiones quarum unaquaeque vera est cum respectu ad alias, quas ideo voco respec- ­tivas: Haec villa est distans. Urbs est distans. Via est terminata Mille passus habens. Sed si contrectas has propositiones, ut hic postulatur, ex his verbis: Haec villa distat ab urbe passibus mille; fiet: Haec villa est distans quatenus urbs est distans et haec distantia mille passus habet. Vel explicando distans. Distans est quod est terminus quatenus via minima est terminata. Itaque sic resolvetur denique: Haec villa est terminus quatenus urbs est terminus et quatenus via est terminata et est totum quatenus pars millesima est passus.

Ad. Tendo ad urbem. Ad insaniam cupit, hoc est usque ad insaniam, sive tamdiu cupit, donec prope vel apud insaniam sit. Pertinet ad me, hoc est pertingit ad me, Metaphoricum est, significatque aliquam rem esse meam, hoc est esse in me, vel esse in numero earum rerum quae sunt in mea potestate.

Accusativus sine praepositione, ut cum verbum activum asciscit accusativum~~ ~~patientis, ut Titius laudat Cajum, seu Titius laudat, quatenus Cajus est patiens.

Quoad. Aethiops est albus quoad dentes, id est Aethiops est albus quatenus dentes (qui sunt partes quatenus Aethiops est totum) sunt albi. Nam ut hac occasione et vim Genitivi in hoc casu explicemus, Dentes Aethiopis idem est quod dentes qui sunt~~ ~~partes, quatenus Aethiops est totum. Si Accusativum in quoad hominem tollere velimus, possumus pro eo substituere: quatenus respicitur homo.

Per. Per procuratorem agere, per virtutem inclarescere. Per se expetendum. Per omnia similis. Per urbem ire. Ago per procuratorem, id est ego ago, quatenus procurator agit. Videtur tamen hic non satis exprimi, quod eadem sit procuratoris et mea actio, vel potius quod ego ago ut procurator agat. Itaque: ego sententiam peto per procuratorem, id est ego sum quasi is qui petit sententiam, quia procurator meus petit sententiam. Ego sum clarus per patrem, hoc est ego sum clarus, quia patrem talem seu certo modo constitutum habeo. Et proinde eodem modo: sententiam peto per procuratorem, id est sententiam petere dicor, quia procuratorem talia facientem (scilicet ob quae sententiam petere dicor) habeo. Per se expetendus id est expetendus quia ipse est talis.

Propter, quid significet ex exemplis intelligi potest in quibus est per. Plerumque enim substitui posset propter. Nisi quando relatio localis significatur.

Ex. Tabula facta est ex auro. Hoc est Tabula esse coepit immediate, quia aurum fuit taliter figuratum, seu eo ipso dum aurum fuit taliter figuratum. Aurum scilicet est materia tabulae, et quidem permanens in Tabula. Ita ut dici possit, Tabula esse coepit eo ipso dum aurum fuit taliter variatum. Variatio enim est mutatio permanentis. Materia est id~~ cujus mutatione (an variatione?) facta eo ipso existit aliquid. Seu: Si posito quod A ~~mutatum est eo ipso sequitur quod B existit, A est materia, et B est materiatum.

~~Pro aliquando idem quod propter. Pro loco id est propter locum. Aliquando pro opponitur t^ṽ contra. Pro me, contra me, id est bonum meum, malum meum. Aliquando pro significat loco. Pro Mercede hoc mihi erit, id est loco mercedis, seu hoc erit tale quale est merces.

Prae illo id est magis quam ille.

Ex his autem satis manifestum est, praepositionibus omnino posse careri, commodeque omnia circumscriptione exponi posse, sine praepositionibus.

Similiter cessant Casus nominum, sunt enim idem quod modificationes cum praepositione, vel implicita vel expressa. Ut occidere gladio, hoc est, ut Galli Germanive exprimunt, per gladium aut cum gladio. Desunt tamen interdum praepositiones usitatae quibus relationem exprimamus, ut verberare aliquem. Genitivum tamen multae linguae exprimunt per praepositionem, ut gladius Johannis, l'espée de Jean, significat autem possessionem seu rem patrimonialem, ut sensus sit: gladius qui est res patrimonialis, quatenus Johannes est dominus. Caput hominis, seu caput quod est pars quatenus homo est totum. Punctum lineae seu punctum in linea seu punctum quod est contentum quatenus linea est continens. Vel punctum quod est terminus, quatenus id quod est pars quatenus linea est totum est terminatum. Ego subjicio me tibi, id est ego subjicio quatenus ego patior (vel sic: quod ego patior) et quatenus ^#.[tu es incipiens quatenus es superior^#.]. Inventum meum de Circulo. Inventum meum quod est enuntiatio quatenus circulus est subjectum. Reparavi domum in quantum reparari potest. Ego sum reparans quatenus Domus est patiens et quatenus ^#.[domus est possibilis quatenus patiens^#.]. Separo partem A a parte B, id est ego separo quatenus pars A est patiens et quatenus ^#.[^#.[pars B incipit esse remota ^#.[quatenus pars A incipit esse quaedam sita. Ego respicio finem. Ego respicio quatenus finis est patiens. Video hoc ex iis quae sunt dicta. Id est video quatenus hoc est patiens quia ea quae sunt dicta sunt talia seu sunt dicta.

In vertendo ex lingua particulari in universalem possunt casus vel modi omitti, et pro iis scribi particulae, ita ut res omnis transferatur a flexionibus ad vocabulorum interpretationem, verbi gratia pro Petrus est doctus cum Johanne, perinde erit ac si scriptum esset Petrus est doctus cum Johannes, Pierre est docte avec Jean, seu Petrus est doctus ut et Johannes, tantum igitur ipsius ut-et quaerenda expressio in lingua generali. Ipsius autem ut-et vel cum talis adhibenda est expressio, ut consequentiae quae inde duci debent, haberi possint, verbi gratia ex eo quod dicitur Petrus est doctus cum Johanne sequitur etiam Petrus est doctus, item Johannes est doctus, item Johannes est doctus cum Petro. Itaque hoc etiam ex ipsis characteribus debet esse agnoscibile, scilicet ex characteribus agnosci debet, quando salva veritate locum habeant transpositiones, omissiones, additiones, substitutiones; sunt enim substitutiones simul additiones et omissiones respectu ejusdem loci.

Conjunctiones potissimae sunt: Alioqui. Atqui. Attamen. Aut. Caeterum. Cum. Denique. Ecce. Ergo. Et. Etiam. Etsi. Exempli gratia. Hinc. Jam. Inquam. Ita. Nam. Ne. Nunc. Es folgt: quam« gestr., darüber: ^&.!! Praeterea. Quidem vel Equidem. Sed. Si. Sin. In Summa. Tamen. Vel. Velut. Ut.

Alioqui. Am Rande: Aut Puer studebit, ~~alioqui plorabit, hoc est: aut plorabit, seu: si puer non studebit, plorabit. Puer seu A erit studens seu B, ~~si A non erit B erit plorans. Ita~~ ~~evitabitur repetitio, alioqui verbotenus interpretando fiet: puer erit studens, si puer non erit studens, erit plorans. Est tamen adhuc opus animadversione aliqua, nam qui dicit puer studebit, alioqui plorabit, vel puer studebit aut plorabit, est quasi correctio praecedentis, est videndum an hoc ferendum in lingua generali, ut quis proferat falsum seu corrigat sermonem suum. Nam qui dicit puer studebit aut plorabit, is utique dicit, puer studebit, sed mox agnoscit se falsum dixisse, itaque correctivum subjicit; vel saltem plorabit. Ut igitur falsitas evitetur nec correctione opus sit, forte aut vel alioqui ita exponi poterit: puer studebit nisi ploraturus est. Scilicet resectiones seu omissiones non succedunt in casu conditionis, nec si dicere licet puer studebit nisi ploraturus est, inde inferri potest absolute puer studebit. Malim in lingua generali istud conditionale assertum distingui ab absoluto, malim enim posse semper procedere omissiones. Perinde ac si dicerem: Sequitur quod puer studebit, si non est ploraturus.

Ex characteribus Si et non Am Rande: si, non, sin debet demonstrari conversio simpliciter propositionis~~ ~~conditionalis negativae. Si falsum est A esse B sequitur quod C est D. Ergo inversione per contrapositionem: Si falsum est C esse D sequitur falsum esse quod falsum sit A esse B. Hoc est si falsum est C esse D sequitur quod A est B. Cumque ex charactere ipsius falsi seu toỹ non debeat demonstrari quod falsum est falsum esse, id verum esse. Restat tantum ut ex charactere ipsius Si Am Rande: Si, sequitur demonstretur conversio per contrapositionem. Si ex~~ ~~propositione L (circa A est B) sequitur propositio M (circa C est D) (propositio L scilicet affirmativa vel negativa; propositio M itidem affirmativa vel negativa) tunc contra ex falsitate propositionis M sequitur falsitas propositionis L. Si Non sequitur, ponamus simul M esse falsam, et L esse veram. Hinc instituetur ratiocinatio talis: L est vera ~~per Hypothesin.* Ergo per propositionem Hypotheticam *M est vera, quod est contra Hypothesin. Ergo posita veritate propositionis Hypotheticae L et M sunt incompatibiles. Itaque si dico Si L est vera sequitur quod M est vera, sensus est, non simul supponi potest quod L est vera, et quod M est falsa. Quae est vera Analysis toỹ Si et toỹ Sequitur. Quasi pro hoc: Si L est vera sequitur quod M est vera, scriberem: Quod L est vera non simul supponi potest et quod non, M est vera. Ergo si supponitur L est vera, supponitur non quod non M est vera, seu supponitur quod M est vera. Si supponitur quod M non est vera, seu quod M est falsa, non supponi potest quod L est vera, sed supponendum est quod L est falsa.

Attamen vel Tamen Am Rande: Etsi, Tamen idem esse videtur quod nihilominus; seu hoc non obstante. Ut: Magister est diligens, et tamen discipulus est ignarus; vel quanquam magister est diligens, discipulus tamen est ignarus. Cujus sensus est: Magister est diligens, unde *videtur sequi, quod discipulus non sit ignarus, sed falsa est consequentia, quia discipulus est ignarus. Vel generalius: Magister est doctus, et meretur considerari quod simul discipulus est ignarus. Seu quod simul et magister est doctus et discipulus est ignarus meretur considerari. Hinc locum habet et inversio. Nam si recte dico: *Magister est diligens et tamen discipulus est ignarus*, etiam recte dico: *Discipulus est ignarus et tamen magister est diligens.* Unde patet Etsi et tamen involvere quandam relationem ad mentem,* *seu esse reflexivas. Habet tamen aliquando peculiarem significatum, Am Rande: Saltem, Modo, zum wenigsten, ad minimum ut: *Nunc incorrectum populi pervenit in ora, in populi quicquam si tamen ore meum est, id est si modo; wo anders, saltem si. Significat quandam correctionem ejus quod absolute dictum est, subjecta mox conditione. Quanquam saltem non semper hic adhiberi posse videatur ni fallor enim innuit, alio casu praeter appositum forte etiam fieri posse, sed certe tamen in casu apposito esse futurum. Quod non licet dicere, si alio casu manifeste est impossibile id quod dicitur, ut hic manifeste impossibile est librum incorrectum in populi ora venisse, si omnino in populi ora non venit. Itaque non licet dicere: Liber meus incorrectus in ora populi venit, si non in aliis casibus, quod suo loco relinquo, saltem in hoc casu: si in populi ora venit. Absurdum enim est, id suo loco relinquere tanquam dubitabile, quod dubium non habet. An tamen tò saltem hanc semper significationem habeat dubito. Patet autem ut post etsi habetur tamen, ita et poni posse post si, ut si est imperitus, tamen est bonus. Nempe si dicam: etsi est imperitus tamen est bonus, affirmo esse imperitum, si vero dicam: si est imperitus tamen est bonus, non affirmo esse imperitum, sed tantum esse bonum. Quo casu tamen hanc habet analysin: considerandum est quod simul Titius videri potest imperitus, et est bonus.

Quidem et Sed itidem explicatione indigent: verbi gratia ille ~~quidem est doctus, hic~~ *vero est disertus. Sunt signa notantia diversitatem, quasi dicerem, *notatu digna est ~~diversitas, quod ille est doctus, et quod hic est disertus.* Itaque ut Etsi et tamen significant* notabilitatem, ita et quidem et sed, differentia in eo est quod etsi et tamen significant duas propositiones con-verificari, quae non videntur posse consistere; At quidem et [sed] significant notabilem esse inter duo diversitatem. Hinc plerumque ubi etsi et tamen locum habent, etiam quidem et sed locum habent. Unde fit ut plerumque ipsi etsi subjici possit *quidem, et ipsi sed vel vero vel at subjici possit tamen. Ut: *etsi quidem Magister sit doctus, attamen discipulus est ignarus.*

*Cum vel Quum. ~~Cum ita sit, id est quia ita est. Cum ita esset, id est *quando ita erat.*

*Quando vel quandoquidem interdum idem significant quod quia vel *quoniam quidem. Quando vel quandoquidem nihil in humanis stabile est, convertendus est animus ad cogitationem rerum divinarum.

Cum hoc ~~tum illud id est non hoc solum, sed illud etiam.

~~Non et sed. Non Johannes fecit ~~sed Petrus. Cum una propositio negatur, alia affirmatur, estque in illis quaedam oppositio. Itaque cum unum solum et aliud etiam opponantur, illo negato hoc affirmato dicitur, non illud solum sed hoc etiam. Itaque rursus sed est tantum signum notabilitatis in diversitate vel oppositione.

Etiam Titius est doctus, significat alium esse doctum, et Titium esse doctum. Eandem vim habet quoque. Itaque ut sed notari jubet diversitatem, ita etiam vel quoque convenientiam.

Hinc patet, Etsi, tamen, quidem, sed, etiam esse particulas quibus per se careri potest, sed quae admonent animum ut advertat aliquas collationes aut connexiones.

Tandem, demum, denique, quod superest, quod reliquum est perinde reflexivae sunt, ac principio, porro, primo, secundo, tertio, etc. ultimo, quae initium, continuationem, finem significant. Reflecti enim animum jubent ad dicendi ordinem.

Ecce forte ad interjectiones referri posset, ut Euge, Age. Idem est quod ĭdoý, vide, siehe, voyés, voy. Admonitio, ut animus advertatur ad observandum aliquid singulare.

Ergo seu igitur. Nota illationis. Cum dico Sapiens est Rex, ergo felix est civitas, non tantum dico si sapiens est Rex sequitur quod felix est civitas, sed etiam affirmo sapientem regem et civitatem felicem esse, ac proinde totus syllogismus hypotheticus in his absolvitur. Ut proinde revera nullum hic sit Enthymema, neque suppressio, seu defectus propositionis, sed tantum involutio.

Ergo interdum subjicitur interrogationibus, quid ~~ergo est. Alio sensu Germani et~~ ~~Galli substituunt in interrogando, hi donc, illi denn. Qu'est ce donc? Was ist es denn? Sed hoc tantum particulae istae significant sciendi festinationem, un empressement. Quasi dicerem quid est quaeso?

Inquam, est reassumtio sermonis, post ambages. Cum nihil sit felicius sapiente, ut ex eo constat, quod providentia est Omnipotentis substantiae quae omnia gubernat, et quod *animae rationis compotes dissoluto corpore perire non possunt, etc; cum inquam nihil sapiente felicius sit, consequens est* justitiam non esse stultitiam. Ita ut inquam idem sit, quod: quemadmodum jam dixi.

Quemadmodum, ita. Verbi gratia: ita est, ut dixi, seu sic est. ~~Ut Johannes est doctus, ita Petrus est prudens. Significat convenientiam duarum assertionum, itaque etiam *inverti potest, dicique: Ut Petrus est prudens, ita Johannes est doctus. Dici et potest *ita Johannes est doctus uti Petrus est prudens.* Est haec nota convenientiae, interdum non* *nisi animadversionis sive notabilitatis causa adhibetur, ut in hoc exemplo. Interdum vero magis necessaria est, quando scilicet servit ad supplendum aliquid in una assertione ex altera. Am Rande: Velut Ut gubernatoris scientia navem conservat, ~~ita et in civitate evenit. Id est *qualis~~ ~~est assertio haec: gubernatoris scientia navem conservat, talis est assertio aliqua* *quae est totum quatenus civitatis notio est pars.*

Alio sensu Ut, item ita ut, sic ut adhibentur, cum ut significat non velut, sed dass, et *asciscit conjunctivum. Am Rande: Ut Ita est potens ~~ut sit formidabilis, hoc est, *quia est potens talis, est formidabilis.*

Caeteroquin volo ~~ut sis pius, et video ~~quod es pius, differunt, Am Rande: Quod ut intellectus et *voluntas, et priore casu non asseritur te esse pium, posteriore omnino asseritur. Fateor tamen interdum ut involvere assertionem, quod non involvere, ut si dicam: feci ~~ut *sit~~ ~~pius.* Dicitur ~~quod Petrus est doctus. Re tamen recte expensa, priore casu oritur assertio* ex eo quod veritatem assertionis includit additum feci; posteriore casu non abest omnino *assertio sed ponitur, licet tantum relative nec cum plena approbatione. Resolutio talis est: volo ~~ut sis pius id est Ego sum volens quatenus volitum est hoc: tu es pius. Vel adhibita*~~ ~~definitione voluntatis; conor quatenus cogito: tu es pius. At feci ~~ut sis pius significat, *quia ego egi tu es pius. Scio quod tu es pius, audio quod tu es pius, addi potest: *scio verum esse quod tu es pius, audio verum esse quod tu es pius.* Caeterum ipsum, quod hoc* *sensu usurpatum videtur esse ex numero earum conjunctionum quae sine ulteriore resolutione possunt retineri.

Et est etiam particula qua (puto) careri commode non potest. Titius et Cajus adsunt.* Possum quidem resolvere in duas propositiones: Titius adest, Cajus adest, sed compendia *enuntiandi non sunt negligenda. Conjungit etiam integras propositiones vel etiam periodos.Ut: omnes homines debent quaerere felicitatem, ~~et *omnes sapientes debent adjuvare~~ ~~alios in quaerenda felicitate.*

*Nam et quia sibi substitui possunt. Pii sunt felices, ~~quia Deus existit. Vel: *pii sunt felices nam Deus existit. Hoc saltem interest, quod ex usu latini sermonis quia poni potest sive causalis enuntiatio praeponatur sive postponatur consequenti; nam vero non habet locum, nisi postponatur causalis, exempli causa possum quidem dicere quia Deus existit, ideo pius est felix, non vero: nam Deus existit, ~~ideo pius est felix; sed omisso~~ ~~ideo, dicendum est: pius est felix, nam Deus existit. Si vero praeponas causalem simpliciter, consequens potest poni praefixo: Ergo. Ut: Deus existit, ~~ergo pius est felix. *Unde patet haec omnia non tam substantia quam usu linguae differre.

Exempli gratia etiam instar particulae haberi debet: aliquis homo *est beatus, exempli gratia Elias.* Huic expressioni accomodandum est signum in characteristica generali. Am Rande: Praeterea est conjunctio transitionis quasi: missis jam his de quibus nunc dixi. In summa est etiam conjunctio transitionis significans quid dicendum sit si praecedentia simul spectentur. Videndum an cur pertineat ad conjunctiones ut quia.

*Adeoque et id est, et proinde, seu et igitur in Tursellino non reperio.

*Hinc, v.g. Hinc factum est, substitui potest, ideo.

*Ne, idem est quod Ut non, jubeo ~~ne facias, id est ut non facias.

~~Jam.* Verbi gratia Jam vero res eo rediit, Nun ist es aber an dem, Gallis, *or. Par exemple Or l'affaire est maintenant dans un tel Estat. Galli non possunt addere mais, uti Germani et Latini, aber, et vero. Ubi jam videtur significare non qualis res sit praesenti *tempore, forte enim de praeteritis aut futuris loquimur, sed quid impraesentiarum prioribus jam excussis de re sit statuendum vel cogitandum.

Sed, atqui, Germanicum nun aber, Gallicum or adhiberi solent in assumtionibus* syllogismorum. Omnis pius est Deo gratus. ~~Jam, atqui, sed, omnis sapiens est pius, *seu: omnis ~~autem sapiens est pius; vel Gallis or est il que tout sage est pieux, Germanis,*~~ ~~nun aber ist ein ieder weiser man gottesfürchtig. Or Gallicum idem est quod Germanicum nun*, Latinum jam vel nunc, est enim ab italico hora, id est nunc, seu *hac hora. Sensus est, habes majorem: omnis pius est felix, nunc vero accipe aliquid aliud magis ad *subjectum (sapientem) faciens, nempe quod omnis sapiens est pius. Atque ita conjunctiones absolvimus.

Adverbia duorum sunt generum, alia magis ad materiam sermonis pertinent, qualia sunt innumera, scilicet tot, quot adjectiva, ut enim dicimus homo pius, prudens, doctus,* ita et dicimus homo agens pie, prudenter, docte. Alia vero adverbia magis pertinent ad *formam orationis et constituunt particulas. Et ut paucis dicam Adverbia vel sunt vocabula (scilicet primaria) vel particulae.

Adverbia quae particularum vim habent, sunt: Loci, temporis, Numeri, Magnitudinis, Modi, Assertionis.

Adverbia Loci, ut: Alibi. Aliorsum. Circum. Deorsum. Hac. Hic. Hinc. *Huc. Illac.~~ ~~Illic. Inde. Sursum. Tenus. Ultra. Usque.*

*Adverbia Temporis, ut: Abhinc. Adhuc. Alias. Aliquando. *Antea. Deinde. Demum.~~ ~~Denique. Diu.* Donec. Dum. Dudum. Ex *quo. Jam. Identidem. Imposterum. Impraesentiarum. Inde.* Inde usque. Interim. Interdum. Saepe. Modo. Mox. Nunc. Olim. Postea.* *Quando. Quandiu. Simul. Statim. Tandem. Usque.

*Adverbia Pluralitatis et Diversitatis. *Alias. Alibi. Aliter. Alioqui. Ad-unum.~~ ~~Ante.* Itidem vel Identidem. Iterum. Item. Mutuo. Praeterea. Primo. Secundo. Tertio etc.* *Ultimo. Postea. Semel. Solum. Simul. In Summa. Toties (quoties, vigesies, etc.).

*Adverbia Magnitudinis. Adeo. Ad summum. Circiter. *Longe. Magis. Minus.~~ ~~Maxime. Nimis. Nimis-parum. Quantopere. Satis. Saltem.* In Summa. *Tantopere. Utcunque. Valde. Vix.*

*Adverbia Modi. Aeque. Aliter. Circiter. *Cur. Eatenus. Fere. Hactenus. Hujusmodi.~~ ~~Ita. Quam. Quasi. Qualiter. Quatenus. Quodammodo. Sic. Taliter. Tam.* Velut.

Adverbia Assertionis. An. Annon. Certe. Dummodo. Forte. Ita vel etiam, Germanis~~ ~~*ja, Gallis ouy. Omnino. Necessario. Non.

*Adverbia Loci ita digeri possunt; sine motu: Hic. Istic. Illic. Alibi. Circum. *Citra.~~ ~~Ultra.* Cum motu: Hinc. Illinc. Hac. Illac. Huc. Illuc (vel Horsum. Illorsum). *Aliorsum. Sursum. Deorsum. Antrorsum. Dextrorsum. Trans. Tenus. Usque.* Am Rande: dummodo

Hic. Istic. Illic. Alibi. Id est in hoc, isto, illo, alio loco. Circum, id est in magna parte loci ambientis. Citra, id est in loco propiore, vel in loco qui est vicinior lateri respicienti locum in quo sumus. Ultra id est in loco remotiori, vel in loco qui est vicinior lateri *respicienti locum in quo non sumus.

Hinc. Illinc. Inde. Id est ab hoc loco, ab illo loco. Ab hoc loco id est antea apud hunc* *locum qui nunc est mutatus.

Hac. Illac. Id est per hunc locum, per illum locum sive durante motu aliquando in* *illo loco.

Huc. Illuc. Aliorsum. Sursum. Deorsum. Antrorsum. Dextrorsum etc. Id est ad hunc* *locum, ad illum locum, ad alium locum, ad superiorem locum, ad inferiorem, ad anteriorem, ad posteriorem, ad dexteriorem, ad sinisteriorem. Ad locum moveri est, ita moveri ut continuato motu in loco aliquo sis futurus. Interdum non ad locum sed in locum interpretabimur* *si mobile dicatur non huc tendere, sed huc venisse.

Trans, id est ad locum vel in locum ulteriorem. Tenus usque ad citeriorem.

*Ex his observari potest Adverbia formari ex casibus vel praepositionibus una cum~~ ~~nomine aliquo generali sumtis. Ut Hic id est in hoc loco. Praeterea id est praeter ea.* *Antea id est Ante ea. Istiusmodi seu istius modi, vel secundum istum modum.

*Adverbia Temporis ita digeri possunt: Antehac. Olim praeteriti. *Dudum. Nunc.~~ ~~Jam.* Modo. Adhuc. Posthac. Mox. Olim futuri. Ut Olim ita Abhinc praeteriti est vel futuri.* *Ut et abinde. Quando. Aliquando. Prius. Antea. Tunc. Simul. *Alias. Statim. Posterius. Postea. Deinde. Denique. Tandem. Ex quo* seu Posteaquam (scilicet prius et posterius vel* respectu toỹ Nunc praesentis, vel respectu alterius accipi potest). Interdum simul connotatur magnitudo temporis vel multitudo, ut abhinc vel abinde, annis tot abhinc vel abinde.* - Diu. Quamdiu. Tamdiu. Aliquandiu. Donec seu *tamdiu donec. Dum. Interim. Toties. Aliquoties. Identidem. Interdum. Saepe. Haec autem adverbia temporis omnia *explicari poterunt tribus tantum assumtis, quae vel retineri, vel per aequipollentia nomina efferri possunt, quae tria adverbia sunt: prius, simul, posterius, seu tempore priore,* *eodem, posteriore.

Antehac id est ante nunc seu prius quam nunc. Antea id est ante certum aliquod* tempus seu ante tunc. Olim id est ante vel post tempus magnum. Dudum id est olim et nunc. Adhuc id est antea et nunc. Posthac seu imposterum id est post nunc. Postea seu post tunc. Nuper ante tempus breve. Mox post tempus breve. Abhinc quod incipit vel desinit post nunc sive antrorsum sive retrorsum. Abinde quod incipit vel desinit post tunc seu post certum aliquod tempus. Ex quo id est immediate post tunc, seu statim post tunc. Tunc seu certo aliquo temporis momento. Simul seu eodem temporis momento. Statim id est sine mora seu tempore notabili intercedente. Interim id est durante aliquo temporis *intervallo.

Annis abhinc, abinde tot. Seu tot annis qui incipiunt a nunc, seu a tunc. Diu id est* tempore magno seu in tempore magno. Donec. Metus duravit donec sol illuceret, seu usque ad tempus quo sol illuxit, seu toto tempore post quod statim sol illuxit. Aliquando, id est aliquo tempore. Aliquoties seu identidem id est aliquando et adhuc aliquando, etc. indefinite. Bis id est aliquando et aliquando. Ter id est bis et aliquando, generaliter: Toties. Saepe seu multoties, seu multis vicibus. Sed haec ut semel, bis, ter, quoties, toties, *etc. quia non tantum de tempore, sed et omni multitudine intelligi possunt, rectius referentur ad Adverbia diversitatis.

Adverbia igitur diversitatis sic digeri poterunt: Semel. Solum. *Iterum. Pluries**~~ ~~*seu aliquoties. Toties. Bis. Ter. etc. Saepe. Raro. Plerumque. *Identidem. Praeterea. Primo*; deinde, ultimo; secundo, tertio etc.

Nimirum semel idem est in adverbiis quod unum in nominibus. Etsi autem dicam *semel risit, non tamen possum dicere fuit ridens unus. Sed fuit risio una. Unde abstractorum*~~ ~~utilitas quaedam apparet. Nescio autem an prosit ut hic et nunc exponimus hoc loco, hoc tempore, possimus semel exponere una vice. Solum quoque non potest *commode sine abstracto exponi; amat solum, non significat amat solus, sed *amor est solus in eo.* Nisi reflectamur in propositiones nempe Pamphilus solum amat. Id est ex* *enuntiationibus quarum subjectum est Pamphilus, praedicatum id quod agit Pamphilus haec sola est vera: Pamphilus amat. Die beiden vorangehenden Sätze am Rande angestrichen. Iterum id est secundum semel, seu secunda vice. Am Rande: Vicem hoc loco idem esse puto quod suppositionem quae specialibus etiam de tempore solet sumi. Sic adverbia diversitatis pleraque (exceptis paucis ut mutuo) possent referri ad adverbia temporis, quia in omnibus suppositionibus etiam tempus quo fiunt spectari potest.* Pluries seu aliquoties, id est aliquot vicibus. Toties id est Tot vicibus. Saepe multis vicibus. Raro paucis. Plerumque plerisque vicibus, id est omnibus praeter paucas. Unde tamen videretur sequi, plerumque et saepe esse idem. Itaque plerumque idem videtur esse quod saepissime. Est autem saepissime omnibus vicibus praeter paucissimas. Identidem seu subinde, est aliquoties per intervalla quae intervalla temporis, loci, vel alterius *interstitii sumantur quanquam re considerata attentius videtur omnem vicem posse reduci ad tempus; nam et in loco spectari potest tempus locum consideratione percurrentis. Praeterea id est His missis; de quibus diximus; seu si ea mittamus de quibus nunc* diximus. Unde videtur praeterea potius esse conjunctio, quemadmodum et dummodo; sic et jam et nunc et tandem, interdum conjunctionum potius quam adverbiorum vices obeunt. Mutuo seu reciproce id est ita ut duobus in una propositione de qua agitur positis, locum habeat permutatio. Petrus et Paulus se amant mutuo. Id est Paulus amat Petrum, et *contra.

Adverbia Magnitudinis sic digero: Valde. Parum. Mediocriter. Maxime. *Minime.~~ ~~Satis. Nimis. Nondum satis. Vix.* *Utcunque. Tantopere: Quantopere. Quam: Tam. Adeo ut. Magis. Minus. Aeque.*

Calidus valde non potest exponi quasi esset idem quod calidus magnus, sed significat habens calorem magnum. Est igitur calidus valde, parum, Mediocriter, etc. idem *quod habens calorem magnum, parvum, mediocrem etc. Obiter ergo haec nomina erunt explicanda: Magnus est major ordinario. Parvus est minor ordinario. Maximus est quo* nullus vel rarus est major. Minimus quo nullus aut maximus est minor. Mediocris neque *magnus neque parvus tamen aliquantus. Satis seu sufficiens: id est aliquantus necessarius.*~~ ~~Nimius id est damnosus quia magnus. Insufficiens seu Nimis parvus, est damnosus quia parvus. Tantus id est aliquantus certus, quantus est relativum ad tantus. Vix id est paucissimum seu cui paucissimum adimi potest salva appellatione. Minus quod est aequale parti majoris. Et aequale quod est idem quatenus est aliquantum, seu si ad~~ ~~*abstracta accedimus, quorum eadem est magnitudo.

Fere et vix sese habent ut citra et ultra; ambo tamen propinqua termino. *Fere**~~ ~~doctus, id est qui nondum est doctus, sed si paululum ejus materiae ut ita dicam accedat, quae doctum facit, erit doctus. Vix doctus id est qui jam est doctus, sed si paulum ejus~~ ~~*materiae decedat, non erit doctus. Quemadmodum qui 99 annos et 360 dies implevit ~~fere~~~~ est centenarius, et qui 100 annos et aliquot dies habet vix est centenarius. Itaque qui ~~~~fere~~ est centenarius est vix non-centenarius. Et qui vix est centenarius est ~~fere~~~~ ~~non-centenarius. Ut autem materia centenarii sunt dies, ita materia non-centenarii sunt non-dies, seu dierum subtractiones, seu unitates dierum, quibus praefigitur signum minus* seu ─, sed subtractae a majore quam 100. Sed haec alias accuratius. In summa magis est *conjunctio.

Adverbia Modi. Quomodo. Sic. Quodammodo. Eodem modo. Aliter. Velut et *ita.~~ ~~Quatenus. Hactenus. Eatenus. Circiter. Cur. Quia.*

Horum expositio facilis est adhibito nomine modi: Nempe Sic id est hoc modo. Quomodo id est quo modo. Idem est de Eodemmodo et Quodammodo. Aliter Alio modo. Velut et ita id est quo modo illud, eo modo hoc. Hactenus, Eatenus, Quatenus id est quoad hunc modum, eum modum, quem modum. Quatenus generaliter idem significat, *quod respectu habito ad hanc propositionem quae sequitur v.g. Homo est *immortalis quatenus homo est mente praeditus.* Id est Homo est immortalis respectu habito ad hoc:* *homo est mente praeditus. Unde ego particula ista in resolvendo saepissime utor.

Videtur nomen modi etiam adhiberi posse ad explicanda adverbia magnitudinis,* verbi gratia: valde calidus id est magnum in modum, sive magno modo; quemadmodum~~ ~~*pro mirifice calidus dici potest mirum in modum. Itaque adhibito *loco, tempore, modo, vice*, quae sunt nomina generalia omnia fere adverbia hactenus posita reduci possunt ad* *nomina.

Restant Adverbia Assertionis, quae sunt Ita vel utique seu ja. Non. An vel *annon. Omnino. Forte. Certe. Necessario.* Ex his quidem utique et non, quae sunt signa affirmationis* *et negationis, seu veritatis et falsitatis in Enuntiatione, non possunt evitari. Saltemque in illis notandum est, unum aut alterum horum signorum vel praefigi omni propositioni, vel sub ea intelligi. Item signum affirmationis relinquere omnia qualia sunt, signum negationis mutare. Et proinde negationem praefixam negationi facere affirmationem. Nam affirmatio et negatio feruntur non tantum supra propositionem, sed et super propositionem una cum signo praefixo sumtam. Praeter signum negationis et affirmationis dantur et alia, ut dubitationis, forte, affirmationis [plenissimae], ut certe, omnino,* affirmationis perpetuae seu necessariae, ut necessario. An autem significat quaeri quodnam *signum assertionis vel enuntiationis sit ponendum. Possunt tamen etiam assertionis seu Enuntiationis adverbia converti in nomina, si loco rerum loquamur de ipsis Enuntiationibus, ut A utique est B, id est verum est quod A est B, seu propositio A est B est vera.* *Vel generalius si Enuntiatio sit L, dici poterit L est vera. Et ponendo M pro Enuntiatione *L est vera*, rursus dici potest M est vera. Quasi dicerem Verum est quod L est vera. Sed si M* sit falsa, Etiam L erit falsa. Quod si dicam L est falsa, eamque propositionem appellem *M, et dicatur M est falsa, tunc L est vera. Am Fuß der Seite noch der Kustos: Nomina quae particularum