Series VI Band 4 · No. 150.
Facilius intelligere Deum, comprehendere corpus
[Mitte 1685 bis Ende 1688 (?)]
[Mitte 1685 bis Ende 1688 (?)]
Vulgo dici solet, quid Tu, divina et spiritualia a Te explicari posse speras, qui nec muscae aut minimi insecti structuram nosti. Haec ab hominibus proficiscuntur in vera Notionum Analysi non versatis. Nihil Deo, nihil mente clarius est, quia nihil simplicius, quin imo hae Substantiae inter prima cognita a sapientibus habentur, in quibus ipsa consistit Lux mentium, et fons veritatum. Sed composita explicatu difficilia sunt, praeser- tim cum magnus est partium numerus, eaeque sensibus non objiciuntur. Libro opus fuit non uno ad naturam iridis explicandam; et tamen nihil est iridis formatio prae animalium structura, quae vel in uno minimo insecto non uno immenso volumine tradenda esset, si quis mortalium ejus intelligens daretur. Vere igitur etsi paradoxe dicetur, infinituplo faciliorem esse Dei quam Muscae cognitionem, cognitionem inquam, non comprehensionem, haec enim duo quantum differant, vel unus circulus ostenderit, quo vix quicquam facilius intellectu, et tamen quam multa in eo sunt quae nondum mens humana exhausit? Ita ergo emendabimus, vel potius supplebimus paradoxum, ut endoxum reddatur. Infinituplo facilius est intelligere Deum quam corpus, sed contra infinituplo facilius est comprehendere corpus quam Deum. Est enim foecundissima divina simplicitas, ex qua composita cuncta nascuntur.