Series VI Band 4 · No. 148.

Tabula notionum praeparanda

[Mitte bis Winter 1685/86 (?)]

Latin

 [Mitte bis Winter 1685/86 (?)]

Potentia Activa. Am Kopf der Seite: Si in una Tabula ingenti dispositae notiones, possent connecti per linearum ductus, v.g. honor referendus ad signum, et praestantiam, quia est signum praestantiae, possent ita addi lineis sub finem notae quaedam, flammulae, vel simile, ut appareat modus connectendi seu fabricatio definitionis. Essent revera praedicamenta. Separari poterunt mathematica, technica, etc. Sufficient, metaphysica seu communia, et practica, separatum quid pro physicis, pro actibus, pro jure. Hoc etiam aptum pro nova characteristica publicanda. Facultas, Am Kopf der Seite: Possibilitas seu realitas continet exigentiam existendi. Hinc existunt, quae plus dant realitatis. vigor. Huc sanitas, (oppositum, morbus) add. qualitas. Habitus est agendi facilitas, usu quaesita, an est et patiendi habitus? Ita puto. Ergo ad potentiam ab utraque abstrahentem seu qualitatem. Nisus, impetus, conatus. instinctus.

Potentia passiva, resistentia. raritas, densitas; firmitas, fluiditas.

Perfectio, praestantia. pulchritudo, gratum. pretium (gradus bonitatis in mensura). regularitas. ordo. Extraordinarium, in bonum vel malum. Honor est signum praestantiae.

Bonitas add. voluntas.

Affectus animi Ens seu possibile est, quod non continet A non A. Res completa seu substantia ejus cujus completa notione omnia quae in ipsa unde et omnia aliena seu totum universum. (225), est inclinatio seu determinatio, ergo ad potentiam vel conatum pertinet.

Idem, diversum, numerus, quantitas. Totum, pars. Nimium, parum, mediocre. consortium.

Simile, forma, qualitas add. potentia activa et passiva. Rarum, singulare, cui pauca similia. Regularitas. Ordo. Habitus agendi vel patiendi.

Tempus, mutatio, positio. successio. aetas.

Locus, Locus ordo coexistendi, Tempus ordo mutationum. situs, extensio, figura. Mensura. Huc ea, quibus plura circumscribuntur, includuntur, sic ager, urbs, regio, cista. via.

Motus refertur ad tempus et locum simul.

Causa, origo. finis, materia, forma, requisita, constituentia, partes.

Tactus. Huc calor, frigus, humiditas, siccitas, titillatio rodens, quae sunt qualitates occultae, praeter manifestas, seu consistentiales; ut asperitas, mollities.

Gustus.

Odoratus.

Auditus. Sonus, Tonus, Vox. Cantus, concentus, Musica.

Visus. Lux, lumen, color.

Voluptas, dolor. (vid. sup. affectus) spes, metus.

Consistentia partium cohaesio addenda in corpore ad extensionem. Unde oriuntur tactiles qualitates manifestae, ut asperitas, laevitas, friabilitas. Sic poliri possunt quae dura, aut mediocris quidem duritiei, sed tamen exiguorum granorum. His considerationibus magna pars operationum mechanicarum constat. Foramina, fossae, etc. non possunt fieri nisi in firmo. Huc Elastrum; in quo non est necessario magnitudinis sed extensionis ~~mutatio* quae etiam fit in laminis flexis, tensio in convexo, pressio in concavo. Ut* *ergo in consistentia est resistentia ad figurae mutationem, ita et est resistentia ad extensionis mutationem, in qua et figurae mutatio simul continetur; sed est tamen aliquid praeterea, unde mutationi extensionis seu tensionis (sub cujus nomine et compressionem~~ ~~comprehendas) resistunt, etiam quae consistentia carent. Et quaedam invite resistunt ut aqua, quaedam cedunt, et plerumque recuperare nituntur priorem statum, ut aër. Artifices quatenus mechanice agunt res, separant vel conjungunt et figurant; in mixtura est~~ ~~conjunctio separata, ut in strato superstratum; uniformis difformitas, rectius hoc sensu quam quo tribuitur uniformibus incrementis. Pro figuratione, moduli, formae normae.

~~Laxitas, an porositas; an flexibilitas? Si porositas? an raritati conveniet? Non omnino nisi quod raritas est occultior quaedam porositas. Pori pervii vel minus.

Scindere, scissile, scissorium.

Causa efficiens. occasio, instrumentum, instinctus. Effectus. opus. Auxilium,~~ ~~impedimentum.

Actio. passio. exercitium, effectio.

~~~~Status~~, rei praedicata quoad circumstantias simul sumta; seu aggregatum circumstantiarum.~~ ~~Potest tamen et de minus integro intelligi, ita ut status nihil aliud sit quam rei praedicatum mutabile, seu denominatio per circumstantiam.

Cognitio, huc notio, veritas, ratio. imaginatio, memoria, reminiscentia; ingenium,~~ ~~judicium. sensus.

Voluntas bonitas, (supra) affectus, (supra) felicitas, virtus, et his opposita.

~~~~Consortium~~, convictus, commercium, coetus, societas, corpus.

~~Actores vel vitae genera, sunt exercitatores, et effectores, rursusque effectores sunt vel elaboratores, vel praeparatores, qui tantum applicantes activa passivis caetera naturae committunt.

Officiales quorum officium est ut sint Actores; haec latius tamen sumi possunt,~~ ~~pro vitae professionibus.

Corpus est extensum resistens seu extensum activum. Spatium, Locus separatus~~ est extensum non resistens seu extensum nudum sive non activum. Spiritus est activum ~~non extensum seu Activum indivisibile.

Corpus vivens est Automaton sui perpetuativum ex naturae instituto, itaque~~ includit nutritionem et facultatem propagativam, sed generaliter vivens est Automaton ~~(seu sponte agens) cum principio unitatis, seu substantia automata. Et haec malim nam quid prohibet esse machinas naturae sui non propagativas? Interim revera omnis substantia est automata, quia tamen hoc initio praevideri non potest, licebit sic definire.

Fructus est quod producitur ex substantia alterius, continens semen ex quo nasci potest simile. Imo latius, dicimus etiam fructus terrae, non tantum arboris, nisi malis ex arbore fructus nasci, ex terra fruges. An omnis fructus continet seminis involucrum?

Producimus aliquid ex alieno vel ex nostro, et quidem sponte naturae, seu insensibili in nobis processu, et tum dicitur enasci. Praedicata intellectilia

~~Ens, Existens. Positivum. Privativum. Absolutum. Limitatum. perfectione praeditum. Simplex. aggregatum. idem. diversum. Unum. Plura. Congruum. constitutivum seu quod immediate inest. Pars. Am Rande: Videndum an pars et homogeneum exprimi possint sine ope similitudinis et mutationis. Ita feci alicubi. totum. Majus, minus, aequale, continuum. situm, extensum.* *locus, locatum. terminus, terminatum. Figuratum, formam habens, simile, dissimile. regulare.

Conditio. Am Rande durch Klammer diesem und den zwei folgenden Absätzen zugeordnet: illationes. inferens. determinans.

*Simul. prius, posterius, ordinatum. Mutatum. In tempore existens. Acturiens. Mutans. Agens. Patiens.

Requisitum. Conferens. Causa. Agens. Acturiens. Resistens.

Consistens, firmum. fluidum.

Percipiens. Cogitans. reminiscens, imaginans, ratiocinans. intelligens.

Appetens. Volens. Bonum. Juvans. Utile. justum, licitum. debitum. meum. laetus, tristis, beatus, miser. ~~Sequuntur praedicata sensilia secundum sensus, ubi observationes Poiologia*

Postremo substantiae. Eidologia. Nempe substantiae simplices. Deus. Mens. anima. Vita seu forma.

Universum. Similaria. Elementa. aggregata, imperfecte mista, durabiliter mista.

Aggregata: Similaria, elementa. evanida, durabilia.

Species organicae: plantae, animalia, homines, angeli (species constant ex substantia simplice et corpore seu aggregato organico[).]

Singularia seu cosmologia: corpora mundana.

Historia universalis.