Series VI Band 4 · No. 147.

Definitiones notionum metaphysicarum atque logicarum

[Mitte 1685 (?)]

Latin

 [Mitte 1685 (?)]

Ens vel Aliquid est cui competit terminus positivus, ut A, B, C, Am Rande: Ens A, B, C. si scilicet in explicatione non sit resolvendus in mere privativum. Adhibeo autem hic Terminos Concretos.

Nihil est cui non competit nisi terminus mere negativus, Am Rande: Nihil nec A, nec B, nec C etc. nempe si N non est A, nec est B, nec C, nec D, et ita porro, ita ut nullus reperiatur terminus positivus qui ejus sit praedicatum, tunc N dicitur esse Nihil. Itaque Axioma illud vulgare, Non entis nulla sunt attributa, continet ipsius Nihili seu non Entis definitionem.

Terminus completus est, ex quo omnia praedicata ejusdem subjecti demonstrari possunt, seu qui totam subjecti naturam exprimit, ita haec notio: Alexander magnus exprimit regem, victorem, Aristotelis discipulum, etc.

Terminus substantivus est qui completum terminum continet, seu subjectum simul involvit, ut rex, id est subjectum regnans.

Adjectivus autem non involvit ut regnans. Ita differunt capito et animal magni capitis. Hoc discrimen in lingua rationali potest omitti.

Vocabulum rei proprium est, non id quod Logici proprium vocant (quod soli, vel etiam omni competit), sed cujus non opus est quaeri rationem cur rei tribuatur, Etyma enim ad Historiam potius linguarum pertinent quam ad philosophiam. Ita Petrus, Johannes, imo et Homo, Equus, sunt propria rerum vocabula; ea vero quae probanda sunt, possis dicere appellativa, quibus nempe designantur attributa. Si quis tamen cum Grammaticis propria nomina intelligat, quae solis singularibus competunt, per me licet.

Appellativa autem rursus vel necessaria, vel accidentalia sunt.

Si A sit B, et B sit terminus completus erit A substantia singularis seu subjectum certum, quam vulgo individuum vocant. Sola enim substantia singularis completum habet conceptum.

Non omnis Terminus substantivus designat substantiam singularem hoc est certam et definitam, etsi semper aliquam substantiam vagam, seu subjectum incertum involvat.

Praedicatum ipsius A, sit B, et sit aliud ejusdem A praedicatum quodcunque C, vel D vel E. Quod si jam istud praedicatum quodcunque ipsius A, de eo demonstrari potest per B, tunc B designabit substantiam singularem, seu unicam, ita ut inde colligi possit, si L sit B, et M sit B, L et M esse idem.

Idem sunt quorum unum in alterius locum substitui potest salva veritate, seu si A sit B et B sit A, erunt A et B eadem.

Si A sit L et B sit L, sintque A et B idem, erit unum L, alias plura.

Si quid involvat contradictionem, dicitur impossibile, alioqui possibile intelligetur. Si contradictorium alicujus involvat contradictionem dicitur esse necessarium; alioqui contingens intelligetur. Ex his intelligitur unum quodque possibile esse, in cujus analysi usque ad primas notiones nulla oritur contradictio seu impossibilitas, itaque etiam quod pure positivum est, id certo constat possibile esse; nihil enim est, unde oriri possit contradictio.

Existens definiri non potest, non magis quam Ens seu pure positivum, ita scilicet ut possit notio aliqua clarior nobis exhiberi, sciendum est autem omne possibile extiturum esse si possit, sed quia non omnia possibilia existere possunt, aliis alia impedientibus, existunt ea quae sunt perfectiora. Itaque quod perfectissimum est, id certo constat existere. Est autem aliquod Ens perfectissimum, seu Ens summe perfectum est possibile, quia nihil aliud est, quam pure positivum.

Similia sunt, quae discerni non possunt, nisi per applicationem unius ad alterum, vel ad aliquod tertium. Applicari sibi invicem intelligo, quae simul percipiuntur. Ita duo circuli non possunt discerni, quandiu unumquemque separatim examinamus, etiamsi in memoriam vel tabulam referamus, quicquid in utroque deprehendimus. Ita utrobique enim deprehendemus easdem proprietates, ut angulum rectum in semicirculo, eosdem angulos in respondentibus segmentis, etc. Sed si duos illos circulos simul consideremus, poterimus notare discrimina; idem erit si mensuram aliquam ut pedem modo uni modo alteri applicemus. At arcus circuli (nisi plane congrui sint), non sunt similes inter se, ex. g. arcus sextantis et arcus quadrantis, longe alia enim in uno quam in alio proportio chordae ad sagittam reperietur.

Congrua sunt quae indiscernibilia sunt, etiamsi inter se conferantur, ut duo circuli, qui eadem circini apertura describuntur in duobus planis. Hinc semper si diversa sint, sunt incompleta.

Requisitum est Conditio simplicior, seu ut vulgo vocant natura prior.

Conditio est, quo remoto aliquid tollitur.

Requisita rerum alia sunt mediata, quae per ratiocinationem investiganda sunt, ut causae; alia sunt immediata ut partes, extrema, et generaliter quae rei insunt.

Si pluribus positis, eo ipso unum aliquod poni immediate intelligatur, illa dicuntur partes, hoc totum. Nec vero necesse est eodem tempore existere aut eodem loco, sufficit, ut eodem tempore considerentur. Ita ex omnibus imperatoribus Romanis simul Unum aggregatum conficimus. Revera autem nullum ex partibus pluribus componitur Ens vere unum, et omnis substantia est indivisibilis et quae partes habent non sunt Entia, sed phaenomena tantum. Unde recte philosophi veteres his rebus, quas Unum per se facere dixerunt, tribuerunt formas substantiales, ut Mentes, Animas seu primas Entelechias, et negarunt Materiam per se aliquod Unum Ens esse. Certe quae his carent, non magis unum Ens sunt quam strues lignorum, imo non magis Entia realia sunt, quam irides aut parhelia. Certe nec momento amplius eadem perseverant, cum tamen verae sub- Β­stantiae maneant sub mutationibus; id enim in nobis experimur, alioqui enim ne nosmet ipsos quidem percipere liceret, cum omnis nostri perceptio memoriam aliquam involvat. Sed haec obiter.

Libenter definirem Homogenea quae transformatione possunt reddi similia, quemadmodum definio Aequalia quae transformatione reddi possunt congrua, sed in transformatione explicanda occurrit difficultas. Nam ea satis quidem intelligitur, cum non fit analysis ad minima usque, sed manent partes, tantumque transponantur, verum quando v.g. ex recta fit curva, unde cognoscemus idem manere quod ante, cum tamen revera nihil remaneat; nulla enim pars rectae in curva est superstes, quod si quis dicat omnia superesse puncta, rem valde obscuram dicet, nam non est in continuo certus definitusque punctorum numerus, imo puncta sunt modi tantum. Itaque nisi in rebus extensis aliquid admittatur praeter materiam non apparet quomodo maneant. Possumus tamen transformationem nostram saltem aliquo indicio definire, ut scilicet Transformatio a nobis dicetur, cum ex uno fit aliud nulla parte addita vel ademta; quamvis enim partes priores destruantur in omnimoda transformatione, nulla tamen earum aufertur, id est separatur, ut nempe vel permaneat vel ipsamet transformatione sua aliud constituat, hoc est (ne transformatio definitionem transformationis ingrediatur) ut licet mutetur, tamen mutatione sua ad rem nostram nihil amplius conferat.

Si transformationem nolimus adhibere in definiendo, aliter Homogenea erunt definienda, ea scilicet quae vel mensuram habent communem, vel exactam, vel utcunque exactam, ut scilicet residuum sit data quantitate minus.

Aequalia autem erunt quae congruis similiter determinantur.

Majus est cujus pars alteri toti aequalis est, quod minus dicitur.

Quod nec majus est, nec minus, et tamen homogeneum, id est aequale.

Simul sunt quorum unum absolute alterius conditio est. Sin unum alterius conditio est interveniente mutatione, tunc unum est prius, alterum posterius. Illud autem intelligitur prius quod simul est cum causa, posterius quod simul est cum effectu. Vel prius intelligitur quod est simplicius vel quod est alterius requisitum. Requisitum autem definivi conditionem natura simpliciorem eo cujus conditio est.

Si A sit B, et A non sit B, dicitur A esse mutatum, seu verum esse de diverso tempore: Metimur autem tempus uniformi quadam mutatione ad partes rei permanentis applicata ita ut prius sit quod applicatur parti minus distanti a termino assumto.

Illud est fundamentum mensurandae rerum durationis, quod assumtis diversis motibus uniformibus (tanquam diversis horologiis exactis[)] habetur consensus; adeoque quaecunque fiunt aut sunt simul, aut aliquo priora aut posteriora.

Tempore prius est quod cum aliquo positione incompatibile est, et eo simplicius est. Alterum autem dicitur posterius. Simul sunt, quae suppositione connecessaria sunt, suppositione inquam id est posita serie rerum.

Tempus est Ens imaginarium, quemadmodum, locus, qualitates, aliaque multa.

Cognoscimus uniformi aliqua mutatione, utrum aliquod sit prius, an posterius, sed quia diversae uniformes mutationes sunt simul, est aliqua causa hujus simultaneitatis et prioritatis; nam horologia non efficiunt sed indicant tantum prioritatem et posterioritatem. Idem est de motu coeli neque enim a motu horologii differt, quam ut majus et minus. Radix autem temporis est in causa prima, successiones rerum virtute in se continente, quae facit, ut omnia sint simul, aut priora vel posteria. Idem est de Loco nam efficit causa prima ut omnia distantiam quandam habeant. Quicquid ergo reale est in spatio et tempore, id est in Deo omnia complectente.

Sed haec omnia difficilioris explicationis sunt, coguntque nos venire ad divinae naturae considerationem.

Assumere possumus notiones: Aliquid vel Ens. Substantia. Totum et Pars. Extensum. Situm. Intervallum. Mutatum. Simul. Prius, posterius. Agere, pati. Cogitare, percipere, recordari. Ego.

Conferens est requisitum secundum aliquem modum quo res produci potest.

Causa est requisitum secundum eum modum quo res producta est. Malim efficiens appellare.

Exigi dicitur quod ex positis sequitur, si nihil aliud praeterea ponatur.

Causa de fine valde improprie dicitur, ut si dicat filius, se causam esse cur pater uxorem duxerit, quia id fecit liberorum quaerendorum causa. Illud dici potest cogitationem de liberis causam esse matrimonii. Sed nos causas enuntiamus hoc loco de rebus subsistentibus.

Si A facit B quia vult C, erit A efficiens, B medium, C finis.

Si A cessante ideo immediate existit B, id ambobus commune erit materia, in quo differunt forma.

Si duarum causarum diversae sint actiones, una alteri auxiliatur. Ita ventus auxiliatur remigantibus, non remus.