Series VI Band 4 · No. 146.

Ad Vossii Aristarchum

[Juni bis Oktober 1685 (?)]

Latin

 [Juni bis Oktober 1685 (?)] Ad Vossii Aristarchum

Grammaticae duae sunt partes, una de significandis, altera de signis. Illa magis philosophica est, et communis plurium linguarum, haec magis historica, et propria linguae singulari, et ab usu magis quam ratione profecta. In illa tractatur de Partium orationis diversitate, flexibus, et constructione seu diversitate conceptuum. In haec de literis, syllabis, vocabulis, ad varietates partium flexusque conceptuum significandos arbitrio hominum accomodatis. Itaque characterem generalem Meditans non habeo cur de Prosodia et Grammatistica, hoc est his quae sonant, et pinguntur in linguis, itaque quidem adhuc sim solicitus. Nam vulgo (exceptis Sinensibus) apud populos pinguntur non notiones sed tantum soni. Nos autem sonum nunc non curamus ne laborem nobis in re per se perplexa duplicemus. Constituta tamen semel characteris ratione accomodare illi sonos et figuras non difficile erit.

Sequestratis igitur Grammatistica et Prosodia supersunt Etymologia, Analogia et Constructio quae nostro quoque characteri a sonis independenti conveniunt. [p. 369 sq.] Etymologia formare docet vocabula, Analogia vocabulorum variationes,

hoc est flexus, derivationes et compositiones, atque his inservientes particulas tradit. Syntaxis rationem voces vocibus conjungendi praescribit. Verum cum recte constituta Analogia Syntaxin absorbeat, et Etymologia potius ad lexicon pertineat sola nobis superest Analogia sed ita constituenda ut Syntaxin receptarum linguarum simul exhaureat. Aspergemus tamen passim ex Etymologia et Syntaxi quae nostro instituto conducent, porro Analogiae anomalia opponitur. [p. 370] Aristoteles libro de interpretatione dictionem definit, quae per se aliquid significat non tamen partes habet separatim aliquid significantes.

Hoc quidem pro Graeca et Latina aliisque vulgatis. Non recte pro illa quae condi posset et deberet in qua partes vocabuli essent significantia partes conceptus. Et si poneremus non plures esse simplices conceptus quam literas, sequeretur ex hac definitione in tali lingua solas literas fore voces. Imo etiam in receptis linguis non semper definitio locum habet ut adnatus una vox est, et tamen ad et natus separatim significant. Nisi dicas separatim significare, sed aliter nonnihil quam in compositione, ut ad extra compositionem praepositio est. Verum tricis istis missis in charactere nostro minimum vocabulum est unaquaeque nostra nota, maximum orationis praedicatum aut subjectum. Forte tamen opus erit notis quae non sunt voces ut in Algebra sunt notae (v.g. +, ─, etc.) quae non sunt quantitates, idque imprimis necessarium erit ob transitum a rectis ad obliqua. [p. 373] Participia omnino sub nominibus comprehendenda sunt, ut et pronomina. [p. 376-378] Utrum nomini essentiale per casus variari, [verbo] per modos?

Negat Vossius et exempla offert invariabilium; sed quid ad rem, si in quibusdam repetitur idem in variando, neque enim ideo in plurali vocativus a nominativo non differt, quod eodem modo effertur. Adverbium etiam nomini additur ut admodum anus. [p. 379] An Provocabula unus, ullus, nullus, solus, quotus, totus, uter, alter, uterque, neuter, aliquis, alius, reliquus, talis, qualis, nemo, caeterus, sint nomina. Ea Vossius vult esse pronomina lib. 1, c. 2.

Recte, sed et pronomina sunt nomina. [p. 383] Vossii hae sunt definitiones: Nomen est vox ex instituto rem primo significans.

(+ At doctus non rem significat, sed rei attributum. Videtur ergo potius fore definitio substantivi. +) Pronomen quod primario nomen respicit, secundario rem.

(+ Sed cum dico hic, ille, utique rem designo primario, de nomine ne cogito quidem, praesertim cum uti possim pronomine cum nomen ignoro. Ut cum digito hominem demonstro, et dico hic est qui fecit. Itaque pronomen tunc fere eum habet usum quem res, chose, ding, apud eos qui propria nomina rerum ignorant. Et vero adhibentur loco propriorum nominum cum propria ignoramus, vel jam diximus, ne repetere sit opus. Pronomen omne est adjectivum. Imo non est: Am Rande: Generalia:  Substantivum ut: hoc;  Adjectivum ut: tale;  Verbum, ut: est;  Adverbium ut: sic. Ego est substantivum, talis adjectivum. Et quidem adjectivum generale cujus specialia aliunde supplentur, nempe vel demonstratione vel antecedentibus aut consequentibus. +) Verbum definit Vossius quod assignificat tempus sine casu.

Sed in aeternis nulla habetur temporis ratio ut cum dico: Circulus est figura plana, diameter circulum bisecat. Est igitur potius verbi enuntiationem efficere, seu copulam continere. Participium utique nomen est, verbale,

sed non video cur necessario tempus consignificet Vossio, cum nec verbum semper tempus significet. Interim si quis velit aeterna tempore praesenti significari, non repugno, eoque sensu ferri potest participium esse verbale, quod verbi temporibus respondet. Cum alia verbalia nomina verbo indefinite sint accomodata et possit esse tempus aoristum. Adverbium Vossio est vox quae nomini aut verbo additur ad circumstantiam ejus aut qualitatem significandam.

(+ Addit participio, quod ego nomine comprehendo, addere igitur debuisset et: pronomini, nam dicimus vere idem, vere alius. Et fortasse semper adverbium non nisi verbo tribuitur praesenti vel subintellecto, ut valde anus, id est quae valde est anus. +) Praepositio Vossio est vox per quam adjungitur verbo nomen, locum, tem- pus aut causam significans.

Videndum an non et nomina per praepositionem regant, ut egregius in literis. Quodsi verbum subintelligi vult, quasi qui est egregius, non improbo, sed idem in adverbiis faciendum puto. [p. 384] Conjunctio est quae sententiam sententiae coniungit.

Recte. Interjectio, inquit, est [vox] affectum mentis significans et citra verbi opem sententiam complens.

Poterat omittere de affectu, et satis est interjectionem esse unam vocem quae totam sententiam complet. Ut si pueri nugantes unum de numero in specula constituant, qui vocem quandam edere debeat, significatricem adventui magistri. Quod si talia signa receperit tota natio sunt interjectiones. Non solent tamen institui nisi ob causam singularem, et ideo fere ob affectus. Am Rande: bene cantare id est esse bonum cantantem seu bonum quatenus cantantem. [p. 388 sq.] Personarum nulla est necessitas in lingua. Usus tamen magnus ob conversationem ut ii qui loquuntur ab aliis brevi nota discernantur. [p. 393] Substantivum nomen quod per se subsistit in oratione, ut alterius non indigeat. Ita Vossius.

Recte, hoc autem ita intelligendum est ut per se subiectum propositionis esse possit, ut Cicero est doctus, Homo est rationalis. [p. 395-401] Varroni nomen proprium dicitur nomen, appellativum dicitur vocabulum.

Ita potius dicemus Apostolum nomine Petrum, quam vocabulo Petrum, licet venefica illa celebris Tacito dicatur, vocabulo Locusta, id enim non ita usitatum.

Non est ut de distinctione propriorum et appellativorum multum simus solliciti. Illud in charactere nostro suffecerit signa peculiaria adhiberi pro sonis, quando opus est, scribendis ubi scilicet res melius sono recepto quam characterum descriptione cognoscitur. [p. 402-404] Nomina etiam habent personas, monente Vossio, ut Hannibal peto pacem, id est Ego Hannibal. Comparationem, ait Vossius, non esse nisi adjectivorum.

Ita fateor in Latina lingua, sed non video cur non in aliqua lingua alia ut poetaster ita poeta summus uno vocabulo, substantivo, utique exprimi possit. Quin et diminutiva plerarumque linguarum et majorativa Italicae comparativis affina sunt ut cervellino e cervellone. Numerus et persona sunt nominis, verbi, pronominis, participii.

Ita sane in Latina lingua, sed non video quid prohibeat linguam esse in qua et adverbio tribuatur utrumque. Praeterea si permittimus Vossio personam tribuere nomini ob solam subintellectionem ut Annibal peto, quidni ergo et adverbio ut peto vehementer. Et nihil prohiberet in aliqua lingua recipi ut peculiariter et nomina et adverbia flecterentur cum adjiciuntur verbis praesentis temporis. Quanquam enim id sit superfluum, tamen multa talia sunt in linguis. Ita enim sufficiebat casus et genus substantivi, nec opus erat ejus varietatem in adjectivo repeti, multo minus in verbo quod aliquae faciunt linguae. Itaque dici potest omnia ista accidentia singulis partibus posse applicari quanquam in praepositionibus et conjunctionibus et interjectionibus tale quid plane inane sit futurum. Verum in charactere nostro suffecerit in uno exprimi, nisi elegantiae et claritatis gratia utilis repetitio videatur.

Generis discrimen satis inutile, et arguit Homines initio nonnihil bestias imitatos, quibus voces foeminis vocandis aliquando singulares. Superfluum autem plane his genus tribui quae sexu carent. Euphoniae tamen et claritatis hoc aliqua ratio habita videtur, ut pluribus vocibus inter se permistis, [facilius] generum diversitas connexiones indicaret. [p. 456] Canon Vossii Analogiae, lib. 1, cap. 18, adjectiva substantive usurpata ejus sunt generis cujus substantiva subintellecta. Hunc Canonem neglectum Grammaticis ait: Septembris est masculinum, quia subintelligitur mensis, natalis quia dies. [p. 570-574] Plurali destitui solent nomina liquidorum ut butyrum, lac, metallorum, granorum, licet aliquando vina, aera, hordea dixerint boni autores

(scilicet, ubi Galli dicunt de l'or, du beurre, du vin, merito abest pluralis). In Marone hordea reprehendisse fertur Cornificius tali versu: Hordea qui dicit superest ut tritica dicat. Non solent pluralia dici de toto aliquo homogeneo; nisi quando distinguuntur ut les eaux, quia multi diversi fontes, aera, quia multa sunt quae ex aere elaborantur.

De Genere et Numero et Personis non magni momenti, de casibus tanto utilior inquisitio est. Si terminationibus unius linguae definimus, varii esse possunt casus pro variis linguis. Nec erit ablativus Graecis. Sin ex universali quadam Grammatica casuum varietatem derivamus, ab officiis scilicet, prodibunt forte alii casus, plures aut pauciores, quam qui vulgo recensentur. Plerumque qui Grammaticas singularum linguarum scribunt, non terminationis variationem in ipsa lingua spectant sed officia ex comparatione cum Latina. Si terminatione rem definimus, nomen indeclinabile, ut coran, non habebit casus. [p. 637 sq.] Recte notat Vossius non esse cur paedagogi addant in declinando ad ablativum tò a, a patre, cum tamen non dicant ad patrem sed simpliciter patrem.

Video tamen quod excusandis illis serviat Vossio praetervisum respexisse eos linguam Germanicam aliasque vernaculas, in quibus ablativum non possunt distinguere a nominativo, nisi addita aliqua praepositione, ut von dem Vater. Coacti ergo sunt in Latino ponere, quod huic responderet. Itaque boni illi viri non tam inepti sunt quam videntur eruditis illis majorum gentium. [p. 657-660] Declinationes distinguuntur casuum eorundem diversis flexionibus per genera variatis.

Totum hoc abesse potest a charactere universali. Nisi forte aliquid euphoniae et claritatis causa postuletur.

De casuum natura et officio dicemus melius in constructione et ubi de praepositionibus. [p. 788 sq.] Comparationem negant substantivis, idque Vossius probat, etsi Plautus audacior more suo patruissimum dixerit.

Sed mihi videtur Grammaticam theoricam debere condi non usus vulgaris respectu sed ex naturae consideratione. Nihil autem video prohibere quin comparationes nominibus substantivis imo et verbis tribuantur, ut amissimare pro summe amare. [p. 792-794] Comparativus interdum minor positivo, ut si quis se infirmiorem dicat. Ut tristior, id est subtristis. Interdum dicimus fortissimo fortior. Intellige fortissimo aliorum. [p. 811 sq.] Nomina derivativa a nominibus venientia vulgo faciunt Patronymica, Gentilia, Possessiva, Diminutiva et Denominativa. Patronymica sunt quae personam a patre aut aliquo majorum denominant. [p. 815] Gentilia quae significant ex qua quis gente sit. [p. 817-821] Diminutiva homulus id est homo parvus, sciolus id est parum sciens, vel potius homo exigui momenti aliquid tamen sciens, quae duo a se invicem distant, nec tamen distinguuntur verbis. Ita poetulus significare potest poetastrum seu malum poetam, potest tamen et significare nanum qui sit bonus poeta. Diminutivis vicina sunt, quae notant pravitatem et imperfectionem ut poetaster, marastre.

Nec omittenda majorativa qualia videntur esse Naso, Capito, unde hodieque Italis Cervellone pro ingenti cerebro, quae miror Vossio non observata. [p. 821] Sunt et diminutiva diminutivorum.

Imo possent dari diminutiva augmentativorum et augmentativa diminutivorum quae tamen non statim rem ad medium reducerent. Ubi distinguenda forent haec duo: valde parvus liber et parum magnus, nam nota augmentans cum dico valde parvum non rem afficit sed ipsam parvitatem. Sed et gradus diminuendi sunt latinis, ut ungula (ab unguis), unguella, unguellula. [p. 821-843] Denominativa Vossius secundum terminationes potius quam secundum officia recenset, cum eadem terminatio diversa habeat saepe officia.

Mihi vero potior est officiorum quam terminationum cura, et contra rationem constituendi linguam est illa varietas sive potius confusio. Et quidem apud Latinos hae fere sunt potissimae varietates quibus nomina derivantur.

Locus dicitur a rebus, quae insunt vel in eo fiunt ut Arundinetum locus in quo crescunt arundines, vivarium, locus in quo viva animalia, apiarium, columbarium item in quo apes, columbae servantur. Equile, stabulum equorum, piscina, aqua in qua clausi pisces. Textrina, Tonstrina, locus textorum, tonsorum, vel ubi texitur, tondetur. Si a Graeco sit, sphaeristerium, ubi pila luditur.

Persona dicitur ab his quae agere solet, ut textor, qui solet texere, amator qui amare. Item a rebus cum quibus versatur, ut scriniarius, mensarius, armentarius; maxime autem ab iis rebus quas vendit, aut fabricat, etsi autem haec substantiva sint, tamen et velut adjectiva concipi possunt si subintelligatur, faber, mercator, curam gerens, vel simile quid ut faber lignarius, mercator armentarius, curator accipitrarius.

Res autem intelligi solet, quae sit visibile corpus;

Instrumentum dicitur ab actione cui inservit, ut haustrum ab hauriendo, aratrum ab arando, mandibula a mandendo.

Vasa dicuntur a re quam continent, at et usu, ut thuribulum, infundibulum, forte et mandibula.

Aliquid dicitur a materia, ut aureum, a contento abundante, ut aquosum, ab eo quod agere* facile potest activum, risivum, ab eo quod pati facile potest,* ~~amabile, risibile. Ab eo quod agere solet, amator, piscator. In genere ~~ab omni alio nomine unde quis denominatur, deficientibus peculiaribus formis variandi, dicitur aliquis, angelicus, diabolicus, literalis, majalis, etc.

His multisque aliis exprimentis utiles erunt quaedam notae, ut cum non stricto sensu sed tropo quodam adhibito voce aliud significamus, quam proprie significat illa, signum addi potest, qualis excusatio est etiam in communi sermone quando durior, minusque usitatus videtur tropus, ut ut ita dicam, quasi contractus. Diabolus ~~tanquam leo~~ ~~quidam rugiens. Doctrina ~~ut ita dicam lucida. Et generale potest esse signum excusationis, sit venia verbo, si mihi ita loqui licet, si parva licet componere magnis. Deinde signum similitudinis ut vulpiformis, vulpem agere seu vulpinari. Signum ~~ejus qui ex aliquo genere est*, ut alienigenus, alieni generis, bovigenus generis* *boviani. Sed non magnopere id necessarium, potest enim ab ipso illo genere denominari. Nec signum totius generis necessarium est, ut dicere bovinum genus, *humanum~~ ~~genus*, cum nihil aliud significet quam omnes boves, omnes homines. Nec ~~signum* moris necessarium, v.g. suatim, suo more, filosofikṽw, op zyn Hollandsch, Bovatim, à la façon d'un boeuf, sufficit enim boviformiter.

Signum substantivi, *quasi res, frivola, hoc est nugae, res sacra obscura* mysterium, res medicans medicamentum, res creata creatura. Forte tamen nec hoc necesse est, cum omnia concreta rem significent, et doctus idem sit qui homo doctus. *Unde nec signum personale puto necessarium, cum ex actione patet eam non nisi personae esse, ut adulans idem est qui persona adulans seu adulator. Interdum tamen* signum personale est utile ut cum dico hominem malum, hominem nullum seu neminem. *Potest igitur signum personae addi adjectivis neutris, activis et passivis.

Signum loci utile est ut locus in quo quid est vel fit vel qui respectum aliquem habet. Locus in quo aliquid crescit vel invenitur casu sive natura, ut arundinetum, minera,* *in quem quid arte vel studio defertur, deducitur, collocatur; in quo asservatur, clauditur, tegitur, ut vivarium, granarium, equile. In quo homines aliqui reperiuntur vel actores, ut* ambulacrum, curia, castra. In quo certae actiones obeuntur ut lavacrum; in quo aliqua viget relatio ut dioecesis, ditio etc. Sed signum tamen idem omnibus accommodari potest, *cum subdistinctio ex re ipsa pateat. Adjici et potest signum loci pronominibus, ut *in hoc loco* id est hic, unde fiunt adverbia loci. arium si sit substantivum significat locum, ut* armarium, in quo arma, vivarium in quo viventia servantur. Palmarium, in quo palma est, inventarium locus inveniendi. Itaque armarium idem est quod locus armarius. Etiam brum est loci, ut candelabrum, delubrum. Est tamen in alio sensu, ut ventilabrum. Item *etum. Arbustum est contractum ex arbosetum.

Ab albus fit albedo quod est abstractum, et albugo vel albumen quod est concretum. Septenus unus ex septem. osus, ut lapidosus, lapidibus abundans. ulum non semper *est diminutivum, ut oraculum, crepitaculum.

Ax edo edax, vigilo vigilax apud Ausonium; penetrabile telum pro penetrativo. *Itaque non male reprehendunt aliqui Boethium quod gelastikòn transcribit risibilem.

Ludibundus id est ludendo occupatus. Ut bilis saepe activum, ita ivus saepe passivum, *ut sativus, quod seritur, adoptivus qui adoptatur.

*Lib. 3. Analogiae [p. 1-6] Verbum Scaligero nota rei cum tempore, sed hoc inquit Vossius* participio etiam convenit, addi debebat sine casu. Recte tamen notat Vossius *essentiam verbi in eo consistere ut agere, pati vel esse significet. Impersonalia ut poenitet me. Plauto: conditio poenitet me. Terentio *Haec pudent*. Alii pudor pudet.

Mihi videtur ut nunc in usu sunt involvere in se personam: potatur, id est potio fit, *statur id est statio fit. Itaque pleonasmus est: statur statio, pugna pugnatur.

Pudet me ut placet me, scilicet me talem esse. Ut dicimus placet, arridet, convenit, ita et pudet, poenitet. Possis subintelligere hoc. Forte tamen nec necessaria est ista subintellectio. Placet te id facere, hoc est placitum est, gratum est te hoc facere, quemadmodum si ex verum est contrahendo faceremus verbum impersonale veret, pro quo *dicimus constat, vel simile quid.

Est tamen difficultas, ut cum dicit Cicero quos non est veritum facere ubi nescio an liceat commode explicare: quos facere non est res verita. Ita enim non exprimitur a quibus sit veritum. Itaque cum dico pudet me hoc fecisse te, idem est ac pudore afficit me. Itaque poenitet, pudet erunt hic verba activa. Nisi intelligas forte ut albus dentes, hoc est quoad dentes. Itaque te hoc facere pudet me, hoc est te hoc facere cum pudore conjunctum *est, quoad me. [p. 8 sq.] Eo inclinat Vossius ut statuat, nulla esse neutra, nisi forte quae ^%(/yparjin significant, ut sum. Nam in sto, sedeo, tacite subintelligi sto stationem,* *sedeo sedem.

*Verum non video cur ex verbo sum cum aliquo statu non possit fieri neutrum, ut *sum erectus*, movebo, sto. [p. 44-49] Si tot casus quot officia, etiam tot modi erunt quot officia, habebimus* *ergo et in Latinis optativum.

Modus indicativus facio, feci, faciebam, faciam.

Conjunctivus faciam, fecerim, facerem, fecero. In indicativo omnino affirmatur vel negatur, in conjunctivo, non aeque, ut placet quod ades, volo ut adsis. Imperativus est contractus ex conjunctivo verbi sui et indicativo verbi volendi. Fac, id est volo ut facias, *ita ut nihil aliud amplius tibi circa mentem meam sit expectandum; est itaque ultima voluntatis declaratio.

Infinitivus abstractus est a caeteris modis; ita me venire verum est vel affirmo, unde* fit: ego venio; volo, facio te venire, id est ut venias. Adsum, assero, si venias. Quanquam *apud Latinos etiam si asciscit indicativum: si venis, si venies, habebis. [p. 55-61] Gerundia urit videndo id est dum videtur. Livius: *perdomandum feroces animos esse. Solvendo sum*. Gerundia a gerundo seu gerendo sive agendo, sunt enim praesentium aut* *futurorum, supina a quiete, sunt enim praeteritorum, omnia scilicet ex praeteritis participiis ut gerundia ex futuris.

Hoc Vossio bene notatum. [p. 68] Faciebam refert Vossius ad tempora infecta:

*cum mihi ipso praeterito magis praeteritum esse videatur. Mihi ita videtur resolvendum: Simplicia: feci, facio, faciam. Faciebam, id est fui faciens; scilicet dudum.* *Feceram, id est fui is qui olim fecit. Cum cenavero, id est cum ero is qui cenavit.

*Infinitivus [p. 78-80] mihi videtur quodammodo esse defectivus, nam, ut ex *amavi amavisse* cur non ex amabam amabasse si tale quid in usu esset. Vetus impetrassere pro* *impetraturum esse. [p. 168-177] Verborum species vel sunt primitiva vel derivata. Derivata varia* ut in sco inchoativa. to frequentativa. Quaedam in so desiderativa ut viso, *prenso. Co minuit, ut albico, candico. Urio meditativa, ut esurio, nupturio.

*De pronominibus videamus.

Pronomina [p. 187] sunt apud me nihil aliud quam adjectiva Auxiliaria, utisum* est verbum auxiliare, et res est nomen auxiliare, ita hic, talis est adverbium auxiliare. *Quaerit Priscianus cur non interrogativa dantur verba, ut nomina et adverbia (dicimus enim quis et quomodo, non quagis pro quid agis?). Non inepta quaestio est, nec video* *quid prohibeat verba interrogativa in linguis reperiri ut nomina, nam quod Vossius respondet, non nomina sed pronomina esse interrogativa, nihil est, nam et pronomina sunt nomina et quidem adjectiva.

Interrogativa sunt etiam relativa, ut quis, quantus, qualis, uter, ut *qualis rex talis grex*.

*Pronomina alia substantiam attingent, ut *quis, ille, hic, idem, alius, alter, neuter, caeterus,* reliquus; alia accidens, ut qualis quantus, talis tantus, quot quotus. [p. 188] Sunt et quaedam quae Vossius vocat distributiva et partitiva, *omnis, quisque, nemo, nullus, quidam, aliquis, uter, alter, neuter, ambo*.

Videtur omnis magis adjectivo vicinum esse, at unusquisque magis substantivo, possum enim dicere unusquisque hoc facit, non vero omnis hoc facit. Itaque putem pronomina dividi posse in substantiva et adjectiva, substantiva ut ego, tu, ille, hic, quis etc.; adjectiva ut talis, tantus, quotus. Video hanc distinctionem et in Grammaticis *probari.

Interrogativis videntur opponi Demonstrativa tanquam responsiva. *Quis? Ego, tu, ille*. Qualis quantus? Talis tantus. Quis fecit, hoc est ... . *fecit seu volo cognoscere *illum qui fecit. Ego, id est ille qui nunc loquitur. ~~Tu id est *ille quem volo audire quae~~ ~~loquor. Hic id est ille quem vides, percipis. Aliquis faciens, ~~ille qui facit.

Si sit propositio: A est B, pro A solet etiam dici ille qui est A. Pro ille qui dicitur etiam quicunque. Pro quicunque est A dicitur et omne A. Ex substantivis fiunt adjectiva, si addatur res vel simile, ut haec res, hic homo. Si A sit B, et A sit C, potest dici qui est B est C. Itaque qui significat subjectum alterius praedicati, esse etiam subjectum hujus praedicati, interdum quidem universaliter, interdum particulariter tantum. Interdum enim qui idem est quod quicunque, interdum certum aliquem designat, ut A, nempe qui est B, et etiam est C.

Is non nisi relative usurpatur, ille etiam demonstrative. Quis fecit? Ille. Quis fecit? Is qui adstat. Hinc possumus dicere: omnis ille, non omnis is; licet possimus dicere omnis is qui, quanquam is jam lateat in omnis.

Simplicissima sunt Quoddam A est B. Quoddam A non est B. Harum contradictoriae sunt, illius: Non, quoddam A est B, seu nullum A est B; hujus: non, quoddam A non est B; seu Omne A est B. Hinc: Non, nullum A est B, idem est quod: quoddam A est B. Non, omne A est B, id est quoddam A non est B. Si jam addamus nomina negativa, ut non A, alia adhuc oriuntur, ut: Non-A. Quoddam Non-A.

Quoties non praeponimus signo, negamus sive falsam dicimus totam propositionem, qualis est cum suo signo. Sin non postponimus signo et praefigimus termino, fit negativus, si copulae, idem est ac si propositioni negatae signum postea praefigeremus, ut cum dico: Non omne A est B, [sensus] est, falsum esse, omne A esse B. Sin dicam Omne non-A est B subjectum est non A. Si dicam Omne A non est B, sensus est Nullum A est B, seu propositionem A non est B esse universalem.

Neuter, nullus duorum. ~~Alteruter, vel A vel B. Neuter id est neque A neque B,~~ ~~sive non A non B, quod differt a non AB, ut indoctus imprudens, cum sufficiat vel unum horum, ut quis in-doctus-prudens dicatur. Uterque, id est et A et B.

~~Quoddam A est B. Quoddam A non est B. Non quoddam A est B, seu Nullum A est B. Non quoddam A non est B, seu Omne A est B. Licebitne forsan transferre negationem in signum, ut uno aliquo signo designemus universalem affirmativam, universalem negativam. Licebitne etiam designare universali[ta]tem aut particularitatem praedicati, quod vulgo Scholastici vocant terminum distributum. A praedicatione imo et ăpò toỹ inesse, optimum erit propositiones reducere ad coincidentiam.

Quoddam A ~~est B, significat nobis: quoddam A coincidere cuidam B, unde statim apparet conversio simpliciter, seu quoddam B coincidere cuidam A.

Falsum est quoddam A cuidam B coincidere, seu Nullum A est B. Hinc patet etiam falsum esse quoddam B cuidam A coincidere, seu Nullum B esse A.

Omne A cuidam B coincidit, seu omne A est B; hinc apparet conversio per accidens, seu Quoddam B esse A, seu quoddam B omni adeoque et cuidam A coincidere.

Omne A coincidit cuidam B, significat: illud quod coincidit cuidam A coincidit cuidam B.

Seu quando talis valet consequentia: Y coincidit cuidam A ergo Y coincidit cuidam B, dicitur Omne A coincidit cuidam B.

Quoddam A

Quoddam A vocetur: qu. A.

Def. 1. Quoddam A ~~est B significat qu. A idem est cum qu. B, unde Corollar. Si~~ ~~qu. A est B, etiam qu. B est A.

Def. 2. *Quoddam A non est [C], vel potius qu. A est non-C significat *qu. A~~ ~~idem est cum qu. non C*. Unde Coroll. Si qu. A non est C, etiam qu. non C est A.

*Def. 3. *Non: qu. A est D seu falsum est qu. A est D, seu Nullum A est D, hoc est, falsum est qu. A idem esse cum qu. D. Unde Coroll. Si nullum A est [D], ergo etiam ~~nullum D est A.

Def. 3. [bis] Non: qu. A est non E seu falsum est qu. A esse non E, seu Omne A est~~ E, hoc est falsum est qu. A esse idem cum qu. non E. Unde Coroll. Si omne A est [E], ~~etiam qu. [E] est A, nam, si falsum est qu. A esse idem cum qu. non-E, verum est qu. A esse idem cum qu. E per regulas contradictionis. Ergo per Coroll. def. 1 verum~~ ~~est qu. E esse idem cum qu. A. Pendent autem omnia ex regulis coincidentiae et contradictionis.

Regula coincidentiae prima Si A est idem cum B, etiam B est idem cum A.

~~~~Regula coincidentiae secunda~~. *Si A est idem cum B, et B est idem cum C,*~~ ~~etiam A est idem cum C.

Regula contradictionis prima. Non non-A idem est cum A.

~~~~Regula contradictionis secunda~~. Coincidunt: verum est A idem esse cum B,~~ ~~et: falsum est A idem esse cum non-B.

Hinc caetera demonstrantur, v.g. demonstrabo: [coincidunt] verum est A esse idem cum B, et falsum est non A idem esse cum B. Hoc enim fit ex regula contradictionis secunda per regulam coincidentiae primam.

Def. 4. Idem est A ipsi B, si A substitui potest ipsi B, quod substitui potest ipsi A.

Hinc statim demonstrantur regulae duae coincidentiae.