Series VI Band 4 · No. 145.

De modo docendi ludimagistrorum

[Mitte 1685 (?)]

Latin

 [Mitte 1685 (?)]

Vossius aliique majorum gentium eruditi de paedagogis et modo docendi ab ipsis recepto interdum contemtim loquuntur, et re tantum obiter inspecta culpant quae probari merentur. Ita Vossius in Aristarcho notat non esse cur Paedagogi in declinando ad ablativum Patre addunt tò A, a patre, alioqui pari jure deberent accusativo addere ad, et declinare non patrem, sed ad patrem. Ego fateor istud a patre habere incommoda, pueris enim videri possit praepositionem a semper cum ablativo cohaerere; fuit tamen gravis ratio quae Grammaticos impulit, ut a adderent ad ablativum, non ad ad accusativum. Quia scilicet ludimagistri linguis vernaculis (quas jam norunt pueri), accommodare volebant declinationes.

Der Vater,  des Vaters,  dem Vater,  den Vater,  o Vater,  von dem Vater

Pater,  patris,  patri,  patrem,  o pater,  a patre. Scilicet vocativo praeponunt o, Ablativo a, quia aliter discerni non possunt, vocativus a nominativo, ablativus a dativo, saltem in lingua Germanica. Cum ergo necesse esset addere ad dem Vater praepositionem von, ut posset in Germanico agnosci ablativus; coacti sunt similiter praepositionem in latino ponere, Germanicae respondentem.

Itaque bonis ludimagistris saepe fit injuria, ab his qui eorum rationes necessitatesque non satis tenent. Quod in aliis quoque vitae generibus plerumque usu venire solet.