Series VI Band 4 · No. 143.
De totae cogitabilium varietatis uno obtutu complexione
[Anfang 1685 (?)]
[Anfang 1685 (?)]
Magni momenti est in Cogitando totam Cogitabilium quae nostris mentibus obversari crebrius solent, varietatem, uno obtutu complecti posse. Ita enim rerum comparationes et connexiones intelligemus; rem propositam inveniemus, datam cum aliis combinabimus. De oblato quocunque abunde et cum fructu disserendi materiam habebimus. Si lingua discenda sit, desideremusque eo pervenire, ut primo quoque tempore cogitata exponere liceat, sufficiet nobis ea vocabula discere, quae sufficiant, ad caetera omnia saltem circumscriptione explicanda. Ut alios usus innumerabiles impraesentiarum non attingam.
Cum Vocabula inventa sint ad cogitationum designationem, poterimus eorum ductu
uti; nam non ideas, sed signa earum in charta describere licet. Sufficerit ergo Voces brevi
velut Tabula complecti. Voces (id est soni significantes) sunt Nomina, Verba, Adverbia,
Interjectiones, Particulae, Affixae. Nomina sunt quae praedicatum aut subjectum
Enuntiationis esse possunt. Suntque substantiva aut adjectiva. Substantiva sunt, quae
terminum enuntiationis absolvunt, sine alterius subintellectione. Adjectiva non complent
terminum, sed intelligendum est aliquid, ita cum dico velut substantive unum, bonum,
magnum, intelligo rem unam, rem bonam, rem magnam. Substantiva sunt vel concreta,
vel abstracta, concreta sive completa sunt quae alio subjecto cui attribuantur non
indigent, ut homo. Abstracta indigent subjecto, ut humanitas. Etsi enim enuntiatio
absolvi possit de Humanitate, perinde ac si ipsa per se subsisteret, ut cum dico Humanitas
minor est divinitate; tamen in rei veritate requirit ipsa suppositum in quo subsistat.
Adjectiva jam explicuimus. Verba oriuntur ex copula (quam vulgo verbum sub-
stantivum vocant), cum nominibus composita. Ita calere est esse calidum. Ita ut verbum
nihil aliud sit quam totum praedicatum, seu totum id quod nomini tanquam subjecto
additum, propositionem absolvit, ut Petrus calet, hoc est Petrus est calidus. Adverbia
sunt respectu verborum, ut adjectiva respectu substantivorum. Ita Homo bonus, agit bene.
Hinc tot dantur adverbia, quot adjectiva. Interjectiones sunt vocabula designantia
integram enuntiationem, ut Vae, id est Magna adest vel aderit miseria. Particulae sunt
vocabula auxiliaria. Ita pronomina sunt nomina auxiliaria, quis, ille. Sic dantur verba
~~auxiliaria* ut sum, habeo. Item adverbia auxiliaria ut quomodo, sic. Cum autem praeter*
*nomina primaria subjectum vel praedicatum constituentia alia sint quae ingrediuntur
terminum oblique, illis connectendis, modoque obliquitatis exprimendo serviunt ~~praepositiones~~~~
~~ut Homo est Lupus erga hominem. Quanquam contractione quadam interdum*
per casus nominum evitentur praepositiones, ut si dicam Homo est lupus homini. Ut
*vero plures propositiones connectantur inter se, adhibentur conjunctiones. Ut *Deus~~
~~est justus, ergo bonis erit bene. Petrus et Paulus* Romae fuerunt. Id est *Petrus Romae fuit,
et Paulus Romae fuit.* Affixas voco sonos qui separatim non significant, sed in alio*~~
~~vocabulo, cui adduntur, ut re in repellere, ns in amans. Qui interdum tales sunt, ut ne
*pronuntiari quidem separatim possint.
Atque haec quidem linguis apud nos usitatis accommodata sunt; si tamen rerum naturam spectemus, non est opus separatim enumerari, abstracta, adjectiva, verba, et adverbia, verbi gratia calor, calidus, calere, calide. Cum unum adjectivum sufficiat, ex* *quo per affixas reliqua fieri possunt. In enumerando tamen prout commodum videbitur nunc abstractis, nunc adjectivis, nunc verbis uti licebit.
Venio ad ipsam enumerationem, et primum Terminorum, deinde Particularum et Affixarum. Termini sive Notiones concipiuntur a nobis ut completae tanquam res, vel ut incompletae, tanquam quibus modi rerum exprimuntur. Res possis dividere in Metaphysicas, Mathematicas et Physicas. Metaphysicae sunt substantiae spirituales, ut Deus, Mens, Anima, Entelechia seu Forma substantialis. Mathematicae sunt Tempus (ut aeternitas, aevum, seculum, annus, dies, hora), Spatium, ut Punctum, Linea, Superficies, Solidum, varieque lineae, et figurae, et quae in his existere intelliguntur. Ita Lineae sunt recta, arcus circularis, arcus Ellipticus, hyperbolicus, parabolicus, spira. Superficies sunt planum, circulus, orbis. Corpora sunt globus, cylinder, pyramis, cubus. In figuris existunt, latera (ex quibus unum est basis), anguli (ex quibus unus est apex), ambitus, diameter (ex quibus unus est axis), centrum, etc.
Res physicae sunt Corpora, quae sunt Materiae et compages. Materias voco quae Homogenea nobis videntur; compages quae ex his struuntur. Materiae primariae sunt ignis, aër, aqua, terra, secundarias vero ad has referimus, alia enim Homogenea sunt ignea ut flamma fulgur; qua occasione referri huc etiam possunt, quae ignea non sunt, attamen ignem comitantur; ut fumus (qui est aër quidam) fuligo et cinis (quae terrea sunt); quanquam haec malim aliorsum referri, alioqui pari jure et alcalia et spiritus huc referas, qui non minus ab igne fiunt, quam fuligo et cinis, solo discrimine frequentiae, quia non solemus corpora spirituosa arere. Aquae sunt Maria, flumina, paludes; tam variae aquarum seu liquorum species, ut olea, spiritus, aquae fortes. Verum Maria, flumina sunt potius compositum ex liquido et ejus loco. Idem de terris dicendum est. Nempe loca esse continentes, insulas; Montes, plana, valles. Itaque possis appellare Terras denominatas; terrestria vel species terrarum erunt arena, argilla, sal, lapis, gemma, metallum.
Sequuntur Compages nempe Mundus Mundanaque corpora et species.
Mundus habet suas partes coelum, stellas, Tellurem; Tellus habet Aërem circumfusum (et quae in illo sunt Meteora, ut Nubes, Ventos, Iridem, Parhelia, Tonitrua, Pluvias), solidum corpus, variis intercisum inaequalitatibus (huc Montes, Plana, Valles, Specus) et aquas interjectas (hinc Maria, Flumina, Paludes, Insulae, Peninsulae, Isthmi, Promontoria, Sinus). Itaque hic non male enumerari possunt, quae paulo ante inter ignea aquea et terrea retulimus.
Species sunt plantae, animalia, et homo. In plantis spectari possunt partes quae sunt succus, quo pertinet gummi, resina, lachrymae, pix, et quae sponte exudant, vel eliciuntur, vel exprimuntur. Solidae partes dividi possunt longitudine et profunditate, longitudine in radicem (velut caput inversum), truncum, et artus seu ramos et in his surculi; profunditate in corticem cum membranis, carnem (pulpam, nervos), et medullam. His accedunt internodium, geniculum, quae divisa secundum longitudinem jungunt; et excrescentiae corticis, ut lanugo, spinae. Atque haec quidem partes sunt perennes. Sunt aliae supervenientes atque deciduae, vel mutabiles, ut folium, flos, fructus. Pappus est lanugo floris, calyx involucrum floris. Palea involucrum grani, siliqua plurium granorum; putamen nuclei, sunt autem fructus, semina, vel ea continent. Arista granum tuetur. Porro Plantae varia nomina accipiunt, tum a partibus, tum a locis, tum ab usu. A partibus hinc herbae quarum substantia mollis, arbores, quarum lignosa, frutex autem exigua est arbor quod usum attinet. Vesca hominibus ex plantis sunt interdum folia, interdum radices, interdum fructus, interdum tota planta. Sed haec rectius ad rem cibariam referuntur. Denominationes ab animalium pabulo, rectius illuc transferuntur. Species varie a forma aut materia, et partibus diversis denominantur. Haec de plantis nunc quidem.
In Animalibus spectamus partes et species. Respectu partium in considerationem
veniunt Humores, caro, ossa; vasa, viscera, Membra; caput, truncus (thorax, venter),
artus. Excrementitia. Licebit autem ab externis incipere, quae semper apparent, inde ad ea
quae subinde prodeunt; et postea ad ea prodire quae sola detegit Anatomia, idque
consultum est, si popularibus notionibus animum accommodamus. Animalium species
sunt Insecta, Exanguia, Serpentes, Pisces, Aves, Quadrupedes. Insecta ut muscae (sub~~
~~quibus apes et vespas comprehendas), locustae et grylli, cicadae, papiliones qui et erucae;
quae plantis certis innascuntur, ut cantharides ex spongia cynosbathi quae in ligno, lino,
charta nascuntur, quae fimo animalium innascuntur, ut scarabaei; quae animalibus ut
pulices, pediculi; apoda ut vermes, polypoda ut aranei, scorpii, aselli, erucae. Exanguia
aquatica, sunt mollia crustacea, testacea, zoophyta. Serpentes sunt terrestres et aquatici,~~
~~volantes incerti. Terrestres, ut serpens communis, vipera, caecilia. Aquatici, hydrus
seu natrix. Volatici, ut Dracones, si qui sunt. Pisces sunt Marini, qui in solo mari
reperiuntur. Et hi rursus vel litorales, vel saxatici, vel in profundo pelago agentes seu
pelagii. Saxatiles qui et squamosi ut scarus qui solus inter pisces ruminat; litorales
squamosi ut mullus. Sunt et litorales laevi cute ut Alausa; sunt plani ut solea. In abstruso
maris sunt squamosi, laeves, cartilaginei. Sunt et plani. Pisces aquae dulcis sunt fluviatiles
et palustres et hi rursus squamosi vel laeves. Addi possunt Ceti et pisces incerti.
Aves sunt carnivorae, granivorae, [baccivorae], insectivorae. Sunt quae se pulverant et
lavant, et quae canunt; sunt nocturnae, sunt aquaticae palmipedes vel fissipedes. Quadrupedes
sunt cicures et ferae, pedes vel digitati vel ungulati, et ungula solida vel bisulca.
Bisulca quaedam sunt cornuta. Digitata ovipara, rana, bufo, testudo, crocodilus.
Inde sequitur Homo (et varia hominum genera, ac vitae professiones).
Quem excipiunt res artificiales aut quibus homo utitur, nempe cibi, vestes, Aedificia, et aedium partes, naves, supellex domestica, Supellex rustica; Supellex literaria, voluptuaria (ut instrumenta Musica et Pictoria), Arma; instrumenta opificum.
Atque ita Res enumeravimus, sequuntur rerum Modi, vel accidentia, Modi existendi sunt esse necessarium, contingens, possibile,~~
~~impossibile, facile, difficile. Et respectu temporis, esse aeternum, incipere (idque
variis modis), durare, finire. Respectu loci; situm esse; respectu partium, figuratum esse;
respectu aliarum rerum, facere cum iis numerum et ordinem; Esse crebrum, rarum,
primum ultimum; habere comparationem, ut esse ordinarium, extraordinarium; magnum
parvum. Idem diversum, contrarium, simile dissimile, aequale, inaequale; perfectum
imperfectum; habere cum iis connexionem ut totum et pars; esse iis compossibile,
incompatibile, connecessarium, aptum, ineptum; Esse ab iis dependens; esse alterius
originem fontem, etc. Et respectu loci, esse varie situm et figuratum.
Modi agendi et patiendi seu modi mutationum; agere, pati, mutare, mutari; auxilio esse, permittere, impedire; esse occasionem, esse exemplo, mereri; impellere, consulere, cogere. Mutatio relata ad tempus, incipere, finire, repetere, frequentare, frequentari, sponte, violenter fieri.
Sequuntur propria eorum quae habent extensionem, itemque eorum quae habent Cogitationem. Utraque sunt, in aliquo statu esse, et mutari. Status in quo res extensae sunt, est eorum magnitudo (ut esse longum, latum, profundum, breve, angustum, depressum). Figura (ut esse rectum, planum, curvum, gibbum, concavum, convexum, laeve, scabrum; etc. In Magnitudine respectus est ad partium numerum; in figura ad situm). Situs ut esse ad aliud parallelum, inclinatum, rectum, obliquum, concursum, asymptotum, secans tangens. Distans, adesse, abesse, contingens, vicinum, remotum, immediatum, mediatum; supra, infra, dextrum, sinistrum, anterius, posterius; pronum, supinum; [Extra]; Intus; Circum. Ut aliquid potest esse in alio, ita rursus aliud potest esse in ipso, hinc est plenum, vacuum. Porro Mutatio horum, varios motus efficit. In Motibus ergo considerandum corpus vim habere, resistere, esse grave, leve; conari, resistere. Deinde respectu moventis et moti impellere, attrahere vel impingere; incurrere, percutere, portare, vehere. Ratione modi contactus concurrere, premere, fricare, ratione situs ad externa, vertere, erigere, dejicere, tollere, erigere se ipsum seu surgere. (~~Neutrum tale jam accusativum* involvit, itaque non asciscit vitandae tautologiae.) Ratione partium, mutare figuram, ut flectere; aperire, claudere, plicare, perforare, imprimere; mutare magnitudinem, ut comprimere, dilatare, augere, minuere. Partes separare, ut terere, avellere, frangere, lacerare, dispergere; et horum contraria, colligere; denique impedire motum, tegere, tenere, teneri seu haerere. Huc pertinet corporum quoque ipsorum quibus fit ut Mutationibus istis resistant, sunt enim respectu partium, fluida, solida, dura, mollia, friabilia, lenta, aliis firmiter annexa, ligata vel soluta.
Sequuntur qualitates occultae seu objecta sensuum, quae definitione non facile explicantur, nec satis distincte a nobis concipiuntur; ut pro tactu, esse calidum, frigidum, adurens ut urtica; madefaciens, non madefaciens; titillans stupefaciens ut torpedo, aliaque id genus. Pro gustu, esse dulce, amarum, acidum, acre, austerum, salsum, insipidum. Pro olfactu, esse graveolens, fragrans. Pro auditu edere sonum acutum, gravem, trementem vel atonum. Huc Echo, variaeque voces instrumentorum et animalium. Pro visu esse lucidum, tenebrosum, transparens opacum; esse coloris albi, flavi, rubri, caerulei, nigri, et eorum qui ex his componuntur.
Affectiones occultae quae tam in homogeneis, quam in organicis
locum habent; temperamentum aliquod habere, symmetriam habere, alterari; fermentare,
exaltari, putrescere; expirare, praecipitare, coagulari, figi, volatilisari, aliaque quae chymici
prosequuntur. Affectiones vegetabiles quae tam plantis, quam animalibus
competunt; sanum esse vel morbidum, florere aut marcere. Nutriri et crescere, vel contra.
Maturum et foecundum esse, vel immaturum, sterilem. Affectiones animalium;
necessariae individuo, spirare et vicissim expirare, ubi vox edi solet; edere et bibere;
vigilare et dormire. Ad speciem necessariae, prurire, coire, concipere, patere, educare.
Motus animalium, volare, natare, serpere, gradi, saltare; procumbere, surgere; ut eos
taceam, qui ad aliud animal referuntur, ut persequi, fugere, prehendere, trahere; etc.
Sensus externi, tactu percipere, calere, frigere, gustare, odorari, audire, videre.
Sensus interni percipere, discernere, recordari, imaginari. Affectus, voluptate frui,
dolere; admirari, contemnere, appetere, aversari; sperare timere; irasci, pudere poenitere;
audere, aemulari, invidere, misereri. Potentiae vel inclinationes naturales, vel
acquisitae dispositiones, habitus respectu sensuum et appetituum; et actionum quae cum
cognitione fiunt; Sagacitas, Feritas, Levitas, Ignavia, variaeque virtutes quae et animalibus
tribuimus. Quaedam operationes animi respectu affectuum. Curare vel attendere,
observare (expectare est observare futurum), suspicari. Effectus passionum et inclinationum.
Vociferari, canere, ridere, flere, queri. Ludere, simulare, insidiari, provocare,
offendere, pugnare. Quaerere, invenire, perdere, accipere, dare, laborare, lassari.
Affectiones rationales sunt Intellectus et Voluntatis. Intellectus, sunt Actus et Habitus
interni, et cogitationum significationes. Actus intellectus, ut conscium esse,
assentiri vel dissentiri, ratiocinari vel judicio uti; Meditari, machinari aliquid. Supponere
et inferre. Probare, conjicere; comparare, metiri, calculare, ampliare, limitare, includere,
excludere. Habitus intellectuales quidam sunt, id est in mente sunt, etiam cum non
animadvertuntur; experientia, intelligentia, scientia, opinio, ars. Exprimere cogitationes
est loqui, docere, discere, interrogare, respondere, etc. Haec omnia etiam intus fieri
possunt, sed his adde pronuntiare, et scribere quae externa sunt. Hoc est efficere signa
quae sunt literae, soni articulati seu voces, variaeque orationis et scriptionis partes.
Voluntatis Status et actus sunt liberum esse, cogi, deliberare, concludere,
eligere, rejicere, suscipere. Habitus voluntatis sunt virtutes morales. Expressiones
voluntatis sunt suadere, petere, amare, minari, imperare, consolari.
Sequuntur Status quidam atque Actus Hominum, tam privati quam publici. Privati sunt: Relationes hominum inter se; ut esse superiorem, aequalem, inferiorem; nobilem, honoratum, plebejum; relationes hominum in societate: esse in familia, natione, esse patrem vel filium, maritum vel uxorem, cognatum affinem, vicinum, peregrinum, familiarem, ignotum, hospitem; amicum hostem, creditorem debitorem. Status vel Actus hominum simplices, et in conversatione subsistentes ut caeremoniam obire, civilem vel rusticum esse, jocari; visitare, comitari, salutare, valedicere. Relationes hominum ad res: ut modi acquirendi, haereditate obtinere, legato, donatione, possidere usucapere, inveniendo suum facere, etc. Relationes hominum inter se respectu rerum, seu actus vel status, juris effectum habentes. Tractare negotia, pacisci, permutare, emere et vendere, locare, stipulari et promittere, fidejubere, pignori dare, deponere; mutuo dare, commodare; solvere, acceptum ferre remittere; compensare. Relationes publicae, ut in officiis, judiciis, delictis, bello, sacris. Quae nunc enumerare prolixius foret.
Particulae pronominales: ego, tu, ille, hic, quis, qui, idem. Affixa denotantia
oppositum ut (bono) malum; medium ut (bono et malo) indifferens. Activum, passivum,
neutrum, amorosus, amabilis, amandus, amaturus. Valde bonus, mediocriter bonus,
parum bonus. Melior, aeque bonus, minus bonus. Optimus, pessimus, medius. Pro temporibus
et modis Amo, facio amare, amavi, amaveram, amabam, amato, amator (imperative),
amare, amari, amanter, persona amans, persona amata. Omnes amantes. Vel
omnia amata. Magnus lapis. Lapilla. Lapides. Cumulus lapidum. Exoticum, seu nomen
proprium « - - - ». Verba auxiliaria, interjectiones, adverbia auxiliaria, praepositiones,
conjunctiones alias dabimus.