Series VI Band 4 · No. 142.

De Analysi veritatis et judiciorum humanorum

[Ende 1684 bis Anfang 1685 (?)]

Latin

 [Ende 1684 bis Anfang 1685 (?)] De Analysi veritatis et judiciorum humanorum

Apud Theologos libri habentur de Analysi Fidei, qualis extat Gregorii de Valentia Societatis Jesu, et Henrici Holdeni Angli Theologi Parisini. Mirandum est itaque apud philosophos nihil haberi de Analysi veritatis, nam libri Analyticorum Aristotelis sive posteriores sive priores nihil minus quam analysin sive principia ultima humanorum judiciorum continent. Scholastici quoque nonnulli de Primo Cognito potius disputare more suo, quam quae sint prima cognita, et quomodo ex illis aliae cognitiones deriventur monstrare voluere, nam si hoc praestitissent, dedissent nobis philosophiae Elementa accurata, et ad Mathematicum morem exacta. Et viri ingeniosi qui scripsere nostro tempore de inquirenda veritate, multa quidem elegantia et utilia exoterico quodam tractandi modo, disserunt de humanis affectibus et praejudiciis infantiae, sed cum id agitur ut certa judicandi principia substituantur, haerent ipsi et nos tandem revocant ad regulam illam decantatam, quod iis demum fidendum sit, quae clare et distincte percipimus.

Verum non magnum usum habet ea regula quamdiu non habetur modus dijudicandi, quid clarum et distinctum sit. Quod non satis novisse video illos ipsos qui regulam hanc maxime celebrant; nam quaedam distinctissime sibi percipere visa sunt, quae falsa esse compertum habemus et quae ipsi omni conatu adhibito cum demonstrare non possent, coacti sunt monere, ut si alii eadem mentis prae oculis videre vellent, quae ipsi, eadem quae ipsi meditarentur diu. Callide profecto, nam certum est consuetudine cogitandi quaedam nobis ita familiaria fieri, ut depravato vel mutato naturali judicio tandem nobis clara videantur. Idque inprimis succedit in his, quae, dictione nitida et ad plausum facta, non sine quadam simplicitatis et evidentiae fucata artificiose specie proponuntur a celebri autore. Et cum denique ad experientiam internam idearum provocant hi scriptores, eo ipso et objectiones declinare et onere probandi se eximere conantur. Alii iisdem principiis insistentes, sed apertiores, professi sunt, id clarum distinctumque censeri debere quod sine interiore quadam repugnantia et conscientiae quasi morsu negari non potest. Verum haec nota uti non contemnenda est, ita tamen dialectica tantum censeri debet. Sunt qui omnia resolvunt in autoritatem. Ultima enim principia ajunt a nobis admitti, quia a nemine revocantur in dubium. Ego quidem fateor in plerisque vulgo judiciis id esse verum, contendo tamen altiora et certiora adesse.