Series VI Band 4 · No. 141.
Meditationes De Cognitione, Veritate, et Ideis, per G. G. L.
[Sommer bis] November 1684
[Sommer bis] November 1684
~~Meditationes De Cognitione, Veritate, et Ideis, per G. G. L.
~~Quoniam hodie inter Viros egregios de veris et falsis ideis controversiae agitantur,
eaque res magni ad veritatem cognoscendam momenti est, in qua nec ipse Cartesius
usquequaque satisfecit, placet quid mihi de discriminibus atque criteriis Idearum et
cognitionum statuendum videatur, explicare paucis. Est ergo cognitio vel obscura vel
clara; et clara rursus vel confusa vel distincta; et distincta vel inadaequata vel~~
~~~~adaequata~~, item vel symbolica vel intuitiva: et quidem si simul adaequata et intui-~~
~~tiva sit, perfectissima est.
Obscura est notio, quae non sufficit ad rem repraesentatam agnoscendam, veluti si~~
~~utcunque meminerim alicujus floris aut animalis olim visi, non tamen quantum satis est,
ut oblatum recognoscere, et ab aliquo vicino discernere possim; vel si considerem
aliquem terminum in scholis parum explicatum, ut Entelecheiam Aristotelis, aut causam
prout communis est materiae, formae, efficienti et fini, aliaque ejusmodi, de quibus
nullam certam definitionem habemus: unde propositio quoque obscura fit, quam notio
talis ingreditur. Clara ergo cognitio est, cum habeo unde rem repraesentatam agnoscere~~
possim, eaque rursus est vel confusa vel distincta.
~~notas ad rem ab aliis discernendam sufficientes separatim enumerare, licet res illa tales
notas atque requisita revera habeat, in quae notio ejus resolvi possit: ita colores, odores,
sapores, aliaque peculiaria sensuum objecta satis clare quidem agnoscimus, et a se
invicem discernimus, sed simplici sensuum testimonio, non vero notis enuntiabilibus;
ideo nec caeco explicare possumus, quid sit rubrum, nec aliis declarare talia possumus,
nisi eos in rem praesentem ducendo, atque ut idem videant, olfaciant aut gustent efficiendo,
aut saltem praeteritae alicujus perceptionis similis eos admonendo: licet certum
sit, notiones harum qualitatum compositas esse et resolvi posse, quippe cum causas suas
habeant. Similiter videmus pictores aliosque artifices probe cognoscere, quid recte, quid
vitiose factum sit, at judicii sui rationem reddere saepe non posse, et quaerenti dicere, se
in re quae displicet, desiderare Confusa, cum scilicet non possumnescio quid. At distincta notio est, qualem de auro~~
~~habent docimastae, per notas scilicet et examina sufficientia ad rem ab aliis omnibus
corporibus similibus discernendam: tales habere solemus circa notiones pluribus sensibus
communes, ut numeri, magnitudinis, figurae, item circa multos affectus animi, ut spem,
metum, verbo circa omnia quorum habemus Definitionem nominalem, quae nihil~~
~~aliud est, quam enumeratio notarum sufficientium. Datur tamen et cognitio distincta
notionis indefinibilis, quando ea est primitiva sive nota sui ipsius, hoc est cum est~~
~~irresolubilis ac non nisi per se intelligitur, atque adeo caret requisitis. In notionibus autem
compositis, quia rursus notae singulae componentes interdum clare quidem, sed tamen
confuse cognitae sunt, ut gravitas, color, aqua fortis, aliaque quae auri notas ingrediuntur,
hinc talis cognitio auri licet distincta sit, inadaequata est tamen. Cum vero id omne~~
~~quod notitiam distinctam ingreditur, rursus distincte cognitum est, seu cum analysis ad
finem usque producta habetur, cognitio est adaequata, cujus exemplum perfectum~~
~~nescio an homines dare possint; valde tamen ad eam accedit notitia numerorum. Plerumque
autem, praesertim in Analysi longiore, non totam simul naturam rei intuemur, sed
rerum loco signis utimur, quorum explicationem in praesenti aliqua cogitatione compendii
causa solemus praetermittere, scientes aut credentes nos eam habere in potestate: ita
cum Chiliogonum seu Polygonum mille aequalium laterum cogito, non semper naturam
lateris et aequalitatis et millenarii (seu cubi a denario) considero, sed vocabulis istis
(quorum sensus obscure saltem atque imperfecte menti obversatur) in animo utor loco
idearum quas de iis habeo, quoniam memini me significationem istorum vocabulorum
habere, explicationem autem nunc judico necessariam non esse; qualem cogitationem
caecam vel etiam symbolicam appellare soleo, qua et in Algebra et in Arithmetica~~
~~utimur, imo fere ubique. Et certe cum notio valde composita est, non possumus omnes
ingredientes eam notiones simul cogitare: ubi tamen hoc licet, vel saltem in quantum
licet, cognitionem voco intuitivam. Notionis distinctae primitivae non alia datur~~
~~cognitio, quam intuitiva, ut compositarum plerumque cogitatio non nisi symbolica est.
Ex his jam patet, nos eorum quoque quae distincte cognoscimus, ideas non percipere,
nisi quatenus cogitatione intuitiva utimur. Et sane contingit, ut nos saepe falso
credamus habere in animo ideas rerum, cum falso supponimus aliquos terminos, quibus~~
~~utimur, jam a nobis fuisse explicatos: nec verum aut certe ambiguitati obnoxium est,
quod ajunt aliqui, non posse nos de re aliqua dicere, intelligendo quod dicimus, quin ejus
habeamus ideam. Saepe enim vocabula singula utcunque intelligimus, aut nos antea
intellexisse meminimus, quia tamen hac cogitatione caeca contenti sumus et resolutionem
notionum non satis prosequimur, fit ut lateat nos contradictio, quam forte notio composita
involvit. Haec ut considerarem distinctius, fecit olim argumentum, dudum inter Scholasticos
celebre, et a Cartesio renovatum, pro Existentia Dei, quod ita habet: Quicquid ex
alicujus rei idea sive definitione sequitur, id de re potest praedicari. Existentia ex Dei
(sive Entis perfectissimi, vel quo majus cogitari non potest) idea sequitur. (Ens enim
perfectissimum involvit omnes perfectiones, in quarum numero est etiam existentia.)
Ergo existentia de Deo potest praedicari. Verum sciendum est, inde hoc tantum confici: si
Deus est possibilis, sequitur quod existat; nam definitionibus non possumus tuto uti ad
concludendum, antequam sciamus eas esse reales, aut nullam involvere contradictionem.~~
~~Cujus ratio est, quia de notionibus contradictionem involventibus simul possent
concludi opposita, quod absurdum est. Soleo autem ad hoc declarandum uti exemplo
motus celerrimi, qui absurdum implicat; ponamus enim rotam aliquam celerrimo motu
rotari, quis non videt, productum aliquem rotae radium extremo suo celerius motum iri,
quam in rotae circumferentia clavum; hujus ergo motus non est celerrimus, contra
hypothesin. Interim prima fronte videri possit, nos ideam motus celerrimi habere; intelligimus
enim utique quid dicamus, et tamen nullam utique habemus ideam rerum impossibilium.
Eodem igitur modo non sufficit nos cogitare de Ente perfectissimo, ut asseramus
nos ejus ideam habere, et in hac allata paulo ante demonstratione, possibilitas Entis
perfectissimi aut ostendenda aut supponenda est, ut recte concludamus. Interim nihil
verius est, quam et nos Dei habere ideam, et Ens perfectissimum esse possibile, imo
necessarium; argumentum tamen non satis concludit, et jam ab Aquinate rejectum est.
Atque ita habemus quoque discrimen inter definitiones nominales, quae notas~~
tantum rei ab aliis discernendae continent, et
~~possibilem, et hac ratione satisfit Hobbio, qui veritates volebat esse arbitrarias, quia ex
definitionibus nominalibus penderent, non considerans, realitatem definitionis in arbitrio
non esse, nec quaslibet notiones inter se posse conjungi. Nec definitiones nominales
sufficiunt ad perfectam scientiam, nisi quando aliunde constat rem definitam esse possibilem.
Patet etiam, quae tandem sit reales, ex quibus constat rem esseIdea vera, quae falsa, vera scilicet cum notio est~~
possibilis, falsa cum contradictionem involvit.
~~cognoscimus, vel a posteriori. Et quidem a priori, cum notionem resolvimus in sua
requisita, seu in alias notiones cognitae possibilitatis, nihilque in illis incompatibile esse
scimus; idque fit inter alia, cum intelligimus modum, quo res possit produci, unde prae
caeteris utiles sunt Possibilitatem autem rei vel a prioriDefinitiones causales: a posteriori vero, cum rem actu existere~~
~~experimur, quod enim actu existit, vel extitit, id utique possibile est. Et quidem quando-
cunque habetur cognitio adaequata, habetur et cognitio possibilitatis a priori; perducta
enim analysi ad finem, si nulla apparet contradictio, utique notio possibilis est. An vero
unquam ab hominibus perfecta institui possit analysis notionum, sive an ad ~~prima
possibilia* ac notiones irresolubiles, sive (quod eodem redit) ipsa absoluta Attributa*
*Dei, nempe causas primas atque ultimam rerum rationem, cogitationes suas reducere
possint, nunc quidem definire non ausim. Plerumque contenti sumus, notionum quarundam
realitatem experientia didicisse, unde postea alias componimus ad exemplum naturae.
Der in Kleindruck folgende Text wurde von Leibniz durch Einklammern vom Druck ausgeschlossen:*
*Caeterum memorabile hic discrimen est inter Notiones et Veritates; nam ad perfectam analysin Veritatis
non opus est perfecta analysi notionis, quia saepe demonstratio rigorosa veritatis cujusdam occurrit
notione aliquousque tantum resoluta, possumus ergo perfectam habere scientiam nonnullarum veritatum circa
objecta de quibus adaequatam notitiam non habemus.
Hinc ergo tandem puto intelligi posse, non semper tuto provocari ad ideas, et multos
specioso illo titulo ad imaginationes quasdam suas stabiliendas abuti; neque enim statim
ideam habemus rei, de qua nos cogitare sumus conscii, quod exemplo maximae velocitatis
paulo ante ostendi. Nec minus abuti video nostri temporis homines jactato illo
principio: quicquid clare et distincte de re aliqua percipio, id est verum
seu de ea enuntiabile. Saepe enim clara et distincta videntur hominibus temere
judicantibus, quae obscura et confusa sunt. Inutile ergo axioma est, nisi clari et distincti
criteria adhibeantur, quae tradidimus, et nisi constet de veritate idearum. De caetero
non contemnenda veritatis enuntiationum criteria sunt regulae communis Logicae,
quibus et Geometrae utuntur, ut scilicet nihil admittatur pro certo, nisi accurata experientia
vel firma demonstratione probatum; firma autem demonstratio est, quae praescriptam
a Logica formam servat, non quasi semper ordinatis scholarum more Syllogismis opus sit
(quales Christianus Herlinus et Conradus Dasypodius in sex priores Euclidis libros*
*exhibuerunt) sed ita saltem ut argumentatio concludat vi formae, qualis argumentationis
~~in forma* debita conceptae exemplum, etiam calculum aliquem legitimum esse
dixeris; itaque nec praetermittenda est aliqua praemissa necessaria, et omnes praemissae
jam ante vel demonstratae esse debent, vel saltem instar hypotheseos assumtae, quo casu
et conclusio hypothetica est. Haec qui observabunt diligenter, facile ab ideis deceptricibus
sibi cavebunt. His autem satis congruenter ingeniosissimus Pascalius in praeclara
dissertatione de Ingenio Geometrico (cujus fragmentum extat in egregio Libro celeberrimi
Viri Antonii Arnaldi de arte bene cogitandi) Geometrae esse ait definire omnes
terminos parumper obscuros, et comprobare omnes veritates parumper dubias. Sed
vellem definiisset limites, quos ultra aliqua notio aut enuntiatio non amplius parumper
obscura aut dubia est. Verumtamen quid conveniat, ex attenta eorum quae hic diximus
consideratione erui potest, nunc enim brevitati studemus.
Quod ad controversiam attinet, utrum omnia videamus in Deo (quae utique vetus est sententia, et, si sano sensu intelligatur, non omnino spernenda) an vero proprias ideas habeamus; sciendum est, etsi omnia in Deo videremus, necesse tamen esse, ut habeamus et ideas proprias, id est non quasi icunculas quasdam, sed affectiones sive modificationes mentis nostrae, respondentes ad id ipsum, quod in Deo perciperemus: utique enim aliis atque aliis cogitationibus subeuntibus aliqua in mente nostra mutatio fit; rerum vero actu a nobis non cogitatarum ideae sunt in mente nostra, ut figura Herculis in rudi marmore. At in Deo non tantum necesse est actu esse ideam extensionis absolutae atque infinitae, sed et cujusque figurae, quae nihil aliud est quam extensionis absolutae modificatio. Caeterum cum colores aut odores percipimus, utique nullam aliam habemus quam figurarum, et motuum perceptionem, sed tam multiplicium et exiguorum, ut mens nostra singulis distincte considerandis in hoc praesenti suo statu non sufficiat, et proinde non animadvertat perceptionem suam ex solis figurarum et motuum minutissimorum perceptionibus compositam esse, quemadmodum confusis flavi et caerulei pulvisculis viridem colorem percipiendo, nil nisi flavum et caeruleum minutissime mixta sentimus, licet non animadvertentes et potius novum aliquod ens nobis fingentes.