Series VI Band 4 · No. 140.

De vera hominis perfectione

[Frühjahr 1684 bis Anfang 1685 (?)]

Latin

 [Frühjahr 1684 bis Anfang 1685 (?)]

Quemadmodum omnes qui certant ad primam palmam aspirant, ita semper erectae mentes ad id contendunt, quod in unoquoque genere summum est. Nam etsi plerique in secundis tertiisque consistere cogantur, tamen ad haec ipsa facilius perveniunt, qui sibi ulteriora proposuerunt. Itaque qui veri nominis eruditionem, hoc est cultum mentis quaerunt ante omnia considerare debent, in quo consistat Felicitas seu vera Hominis perfectio, neque enim aliud est Philosophia, quam sapientiae studium, nec aliud est sapientia, quam scientia felicitatis; virtus autem est potentia hominis interna, ne scilicet propriae mentis affectibus a recta ad felicitatem via dimoveatur. Quemadmodum fortuna est hominis potentia in res externas, cujus etsi ea non omnino a nobis pendeat, tamen saepe fabri sumus, et in summa tenendum est, qui cum ratione egit, non tantum felicem sed et proportione virtutis fore fortunatum, quoniam omnes res externas una quaedam Mens gubernat, cujus sapientia potentiaque summa est, quae caeterarum inprimis mentium pro cujusque perfectione curam gerit. Unde sequitur omnia pulcherrima ratione ordinata esse, cujus dogmatis demonstratio potissimus est humanae inquisitionis fructus; nam et Amor Dei super omnia, et quod hinc divinae gratiae munere sequitur, aeterna beatitudo in ejus cognitione continentur. Quae quidem suo loco ostendenda erunt, quemadmodum et quod ratio exigat, et Deus postulet, ut semper Dei voluntate, eventu declarata, hoc est praeteritis praesentibusque contenti simus, circa futura autem sequamur voluntatem ejus praesumtam, et nosmet ipsos ac quae circa nos sunt, quantum in nobis est perficere, sive Spartam nostram ornare conemur; licet fortasse voluntatem Dei eventu declarandam aliorsum ivisse aliquando sit appariturum, neque enim Deo tempora ponere nostrum est, et soli perseverantes coronabuntur. Inter ea autem quae circa nos sunt, maxime perfici meretur, simile nobis animal, homo scilicet quisque cum quo nobis agendi occasio est, quem Scriptura Sacra sine discrimine proximum vocat. Itaque ad sapientiam pertinet benevolentia universalis; nec aliud est Justitia quam Caritas sapientis. Sed nec majus in rebus externis bonum est quam vera amicitia, quae tum demum perfecta est, cum ambo amici rationem sequuntur, ita enim alter alteri fidere potest, nam ratio est res quaedam infallibilis atque aeterna; quae autem amicitiae aliis principiis nituntur fluxae instabilesque sunt. Atque haec quidem pendent a cognitione Mentium. Sed quia a sensibus externis validissimae in mentem impressiones fiunt, ex quibus varii affectus nascuntur, quibus in felicitatis itinere juvari atque impediri possumus, nihil autem ex illis magis nocet, quam quod ipsam vim intelligendi in nobis debilitat, qualia sunt quae sensus nostros destruunt, et corrumpunt, nec quicquam ex illis magis juvat mentem, quam quod organa perficit, itaque ad corporea quoque phaenomena veniendum est, cogitandumque, quomodo vis externorum evitari aut domari aut in usum nostrum verti, et sanitas vigorque corporis atque animi tranquillitas servari possint; hinc quaerendum est quae voluptatem facere possint aut dolorem; et cognoscenda est natura tum corporis nostri, tum vicinorum, itaque Mentium corporumque causa accurate tradenda est Historia civilis et naturalis. Huic sociandae sunt scientiae purae seu abstractae a phaenomenis pendentesque a sola idearum sive essentiarum possibilium et necessariarum contemplatione; unde Scientiae quaedam mistae exurgunt, quae debent omnes ad felicitatem nostram ac publicam, seu quod eodem redit propagandam Dei gloriam ordinari.