Series VI Band 4 · No. 134₂.

De abstracto, concreto, substantia, accidente, substantivo, adjectivo et similibus

Latin

DE ABSTRACTO, CONCRETO, SUBSTANTIA, ACCIDENTE, SUB- STANTIVO, ADJECTIVO ET SIMILIBUS De Abstracto, Concreto, Substantia, [Accidente,] Substantivo, Adjectivo, ~~et similibus*

*Abstractum est Ens in Ente quod est ratio immediata (sive ratio formalis) praedicati~~ ~~de Ente. Exempli causa, cum dicitur Calor est magnus, erit calor Ens cujus* praedicatum: magnus; et in calore reperitur aliud Ens, nempe magnitudo, quae est ratio immediata vel expressa cur quid dicatur magnum. Quando autem ipsum abstractum de aliquo praedicatur, ut qualitas de calore, tunc aliud Ens non datur, quod sit ratio immediata, *sed ipsum sibi sufficit. Frustra enim introducetur caloreitas, tanquam ratio formalis caloris. Notandum autem posse et concretum praedicari de abstracto, ut magnum de* *calore, quia et [abstracto] inesse potest aliud abstractum, non tantum similariter, ut cum dicitur calor est qualitas, sed et dissimilariter, ut cum dicitur calor habet magnitudinem;* ubi aliter calor aliter magnitudo subjectum vel praedicatum ingreditur. Porro praedicatum *cujus datur hujusmodi ratio formalis, dicitur concretum. In concreto autem vel subintelligitur~~ ~~vel connotatur subjectum. Subintelligitur, ut si dicam foemina est pulchra, hoc* est: est res pulchra, connotatur, si dicam, Petrus est homo hoc est subjectum humanum. *Prior terminus est adjectivum, posterior substantivum. Generaliter enim omnis terminu«s»~~ rem denotans est substantivum, ut homo, ca«lormagnitudo. Hinc patet illud* ~~*concretum quod non connotat, sed omittit subjectum per se non esse ens sed terminum seu modum concipiendi ut calidum, licet calor, vel res calida sit Ens. Notandum et* *quaedam abstracta quae sunt velut modi aliis abstractis inesse posse, ut magnitudinem calori, quaedam non posse, ut qualitates quae tanquam absolutae concipiuntur, ita ipse calor non potest dici nisi de substantia. Possunt dari concreta subjectum connotantia,* *quae tamen non sint substantiae (licet sint vocabula substantiva), ut si fingatur vox magnio, hoc est res magna, quod dici potest etiam de calore magno. Caeterum potest* *etiam dici abstractum esse obliqu«um» seu dissim«ilare» praedica«tum» quod immediate sine alterius conceptus interventu fit ex praedicato recto. Si dicatur Homo est calidus, pro* *eo dici potest homo est id quod habet calorem, seu quod est subjectum caloris.

*Terminus substantiam exprimens est concretum substantivum (hoc est plenum~~ seu suum subjectum connotans, non adjectivum seu Ellipticum) ut Homo. Sed* ~~*quia nullum habet subjectum inhaesionis (hoc est quia nulla res reperiri potest, de qua dici possit, quod habeat hominem, seu quod ei insit homo, quemadmodum res datur quae habet calorem seu cui insit calor) ideo homo dicitur substantia. Terminus Substantiae, ut Homo, est concretum (ad exclusionem caloris) substantivum (ad exclusionem calidi)* *quod de nullo abstracto dici potest (ad exclusionem magnionis seu rei magnae, quae dici potest de calore). Brevius: Substantia est quod aliis substat, et cui aliud non substat, seu quod est subjectum inhaesionis aliorum, et cujus nullum aliud est subjectum inhaesionis. Subjectum autem inhaesionis est cum id quod inhaerere dicitur abstractum est, quod de ipso subjecto praedicatur in concreto. Fictitium illud magnio, concretum simul et abstractum est, concretum est enim idem quod res magna; abstractum, quando illa res est abstractum aliquod ut calor. Itaque fingi debet concretum ejus: magnionalis et cum* *magnio significat calorem magnum, non dicetur de homine sed ejus concretum magnionalis.

*Terminus substantiam singularem exprimens, involvit omnia praedicata sui subjecti, seu est terminus completus. Si solis concretis utamur in ratiocinando ablegatis omnibus abstractis (quod utique fieri potest), omne substantivum, seu omnis terminus cui nihil deest, seu in quo subjectum non subintelligitur substantiam exprimet; ut homo id est *res humanitate praedita, capito* id est res capitosa. At omnis terminus qui omnia praedicata* *sui subiecti seu omnia sua compraedicata involvit (seu omnis terminus completus),~~ substantiam singularem exprimet. Substantia autem universalis denotat quamcunque ~~singularem substantiam certae alicujus denominationis.

Si calor est diversum Ens a calido ipso, erit et Humanitas diversum Ens ab Homine, at humanitas nec est substantia nec accidens. Satius est ergo vitandarum hujusmodi tricarum causa abstinere regulariter ab abstractis, aut saltem rem deinde revocare ad concreta.

Si quis tamen abstracta non negligi velit, cogetur dicere Essentiam ex accidentibus quibusdam primis componi, sed malo abstinere voce accidentis; et dicere Terminum qui* *aliquod Ens denotat seu Terminum substantivum esse vel concretum vel abstractum, Concretum (quod de nullo abstracto dici potest) esse substantiam. Abstracti Termini sunt inhaerentium substantiae, quae sunt vel per se inhaerentia vel per accidens; ~~per se* vel primitiva quae sunt inhaerentia essentialia, ut homini humanitas, et ea ex quibus humanitatis conceptus componitur, vel derivativa quae sunt affectiones. ~~Per accidens* «n»empe ea quae abesse vel adesse possunt.