De ente, existente, aliquo, nihilo et similibus
Facsimile: Teilband A (pp. 509โ1002)
DE ENTE, EXISTENTE, ALIQUO, NIHILO ET SIMILIBUS
Ens est positivum quod distincte concipi potest.
Existens est quod distincte percipi potest.
Aliquid est A, si constet A esse vel B vel C vel D et ita porro. Intelligo autem B, C, D esse positiva.
Nihil est N, si dici non potest N est B, aut N est C, aut N est D, et ita porro, et hoc est quod vulgo ajunt nihili nulla esse attributa.
Res est phaenomenon congruum.
Phantasma seu Apparens est phaenomenon incongruum.
Notio, conceptus est qui contradictionem non implicat; seu nihil involvit impossibile.
Fictio est cogitatio rei impossibilis ut motus celerrimi, interdum et sumitur pro conceptu rei nunquam existentis, ut Argenis.