Series VI Band 4 · No. 132.

Divisio terminorum ac enumeratio attributorum

[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]

Latin

 [Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]

Terminum voco quicquid per se est, seu quod subjectum vel praedicatum alicujus propositionis esse potest ut Homo, Chimaera; excluduntur itaque particulae.

Terminus est vel possibilis vel impossibilis. Possibile est, quod distincte cogitabile est sine contradictione; ut Ens, Deus, Calor, Non Ens. Impossibile est quod confuse quidem cogitabile est, at si distincte cogitare tentes, comperies notiones, ex quibus componitur inter se pugnare, seu contradictionem involvere. Ut Motus celerrimus, circulus maximus, Mens corporea.

Possibile est vel Affirmativum, [ut] Ens, vel Negativum ut Non Ens. Utique enim Non Ens nullam involvit contradictionem, ac proinde inter Terminos possibiles recensetur.

Ens est vel Concretum, vel Abstractum. Concretum, quod simul subjectum involvit; abstractum, quod secus. Ita concreta sunt: Deus, homo, corpus, circulus, Hora, calidum, Agens, quae in nullo alio tanquam in subjecto esse intelliguntur. Etsi enim figura circularis sit in circulo aeneo tanquam in subjecto, circulus tamen in subjecto non est, et agens jam subjectum involvit, est enim res cui tribuitur actio. Abstracta sunt: Divinitas, magnitudo, calor, status, actio.

Concretum est aut substantivum aut adjectivum. Adjectivum ut amans; Substantivum ut amator, id est res amans. Substantivum itaque tantum involvit subjectum cum praedicato, quod cum semper subintelligi possit, non erat necessarium in linguis substantiva et adjectiva distingui. Substantivum aut completum est, quod vocamus Suppositum, aut incompletum quod vocare liceat Attributum. Completum est, cujus conceptus omnia involvit praedicata ejusdem subjecti, ideoque est ipse subjecti ultimi, sive suppositi conceptus. Ita conceptus Alexandri aut bucephali omnia involvit, quae de eo praedicari possunt, cui tribuitur Alexandri appellatio, nam qui Alexandrum perfecte cognoscit, omnem ejus naturam et Historiam novit. At hominis, regis, victoris, appellatio non involvit omnia, nec proinde unam rem ita circumscribit, ut nulla alia esse possit cui eadem competant.

Suppositum est aut Substantia Singularis quae est Ens completum unum per se, ut Deus, Mens aliqua, ego; aut Phaenomenon reale, ut aliquod corpus, Mundus, Iris, Strues lignorum; quae ad instar Substantiae unius completae a nobis concipiuntur, cum tamen corpus, nisi animatum sit, vel Unam quandam Substantiam in se contineat, animae respondentem, quam Formam Substantialem, vel primam Entelechiam vocant, non magis una substantia sit, quam strues lignorum; et si rursus nulla ejus pars sit, quae pro uno per se haberi possit (si quidem corpus actu subdivisum aut certe subdividuum est in partes), consequens est corpus omne fore tantum phaenomenon reale, quale est Iris. Similiter Res Mathematicae, ut spatium, tempus, sphaera, Hora, tantum phaenomena sunt, quae a nobis ad instar substantiarum concipiuntur. Et proinde nulla est Substantia Realis, quae non sit individua. Et vero demonstrari posset, ea quae dividua sunt, et magnitudine constant, ut spatium, tempus, moles, non esse Res completas, sed aliquid superaddi debere, quod ea omnia involvat, quae huic spatio, huic tempori, huic moli, tribui possunt.

Substantia realis aut absoluta est aut limitata. Absoluta quae pure positiva est, et omnem realitatem, vel Actum vel Entelechiam involvit. Limitata vero involvit alicujus realitatis negationem. Absoluta est Deus, limitata est creatura, ut ego.

Porro quia Supposita cognoscuntur, per sua Attributa, utile foret attributa a nobis enumerari. Sunt autem attributa vel simplicia vel composita. Utraque vel secundum rerum naturam, vel respectu nostri. Simplicia secundum rerum naturam sunt quae per se intelliguntur, tale attributum videtur esse ipsum Ens, et haec quidem a nobis distincte exhiberi difficile est. Sunt autem prima possibilia, seu Termini positivi, quos possibiles esse patet a priori, ex nuda eorum intuitione, etiamsi nulla praesupponerentur experimenta. Quam pauca autem hac ratione a nobis quidem concipiantur, manifestum est. Simplicia secundum nos sunt, quae saltem a nobis per se concipiuntur, etsi a nobis non per se intelligantur, et talia sunt quae clare quidem sed non distincte percipimus, ita ut agnoscamus ea quidem et ab aliis discernamus, sed non per notas a nobis distincte explicabiles, ut Calor, Color aliaque multa. Itaque ut aliquid circa ista intelligamus, nulla alia via est, quam considerare notiones explicabiles, quae hos inexplicabiles nobis conceptus experientia teste, comitantur.

Si enumerata darentur Attributa rerum simplicia, haberemus Alphabetum cogitationum humanarum, ex quo cognitio nostra omnis exurgit. Quanquam autem difficile sit, aliquid in hoc genere perfectum dare, paulatim tamen tentandum est enumerandaque saltem potiora, et primitivis propiora, salva cuique facultate continuandi analysin, donec ad primitiva perveniatur.

Ante omnia Menti occurrere videtur materia conceptus alicujus positivi sive realitas vel essentia; in quo conveniunt omnia quaecunque a nobis percipiuntur. Et ideo aliquid vocamus Ens vel Rem sive Subjectum, postea concipimus Substantiam seu Subjectum ultimum, deinde videtur a nobis concipi praesentia, seu quod nunc est quanquam quicquid Menti obversatur revera nunc esse credituri eramus, nisi experimentis nudas apparentias imaginationes et somnia a phaenomenis realibus distinguere didicissemus.

In his autem quae nunc sunt, aliquam observamus varietatem. Itaque hic notamus diversum, et plura, et simul. Ut cum percipio equum et bovem, noto bovem non idem esse sed diversa, cum tamen in aliquo conveniant plura erunt scilicet animalia vel entia. Idem autem est, quod alteri substitui potest salva veritate. Quod si A sit D, et B sit D, et C sit D, sintque A, et B et C idem, Unum erit D. Sin A et B et C singula a singulis sint diversa, erunt plura, unde Numeri.

Observamus deinde et Novitatem seu Mutationem, hoc est contradictoria attributa ejusdem. Exempli causa quae contigua sunt, a se invicem separari, ubi omnia alia manent, praeterquam contactus, ac proinde nos concipimus potius easdem res ex contiguis fieri separatas, quam prioribus quae contiguae erant abolitis, alias separatas substitui. Cum vero duo penitus contradictoria de eodem dici sit impossibile, itaque discrimen illud quod solum caeteris manentibus intercedit, facitque ut omnimoda contradictio non sit, cum res eadem et contigua alteri, et separata dicitur, est discrimen temporis. An autem revera semper eadem sint quae a nobis talia esse ponuntur, altioris est discussionis. Sufficit, aliqua esse quae maneant eadem cum mutantur ut Ego. Quodsi quis ne me quidem durare contendat ultra momentum, is scire nequit an ipse existat. Hoc enim non aliter novit, quam quod semet experitur atque percipit. Omnis autem perceptio tempore indiget, itaque aut toto durante tempore hujus perceptionis permanet quod nobis sufficit, aut semet ipse non percipit, alioqui tantum momento perciperet, eo scilicet quo solo existit.

Den Absatz in Kleindruck hat Leibniz durch den folgenden ersetzt:

Et cum conscientia suae perceptionis, memoriam involvat, adeoque praeteritum, neque is qui percepit, neque is qui perceptus est, ille est qui nunc loquitur vel cogitat. Et in universum si omnia quae in tempore sunt momentanea sunt, necesse est tempus componi ex momentis sane si omnia mutabilia continue abolentur aliis surrogatis necesse est dari aliquid immutabile, quod sit causa et surrogans, si enim semel sit nihil, in aeternum nihil erit; sed hoc ipsum Ens permanens necessario contradictoria habebit attributa, nunc enim hujus nunc illius est causa. Quod si neges de eo dici posse nunc et tunc; neque in tempore erit, manetque. Proinde tempus ex meris componi momentis, neque enim tempus intelligi potest extra res. Tempus autem ex momentis componi aeque absurdum est quam lineam componi ex punctis. Qui vero dicunt res easdem continue reproduci a Deo, non laborant eadem difficultate, neque enim dividere debent tempus ad momenta, sed ita tantum dicere debent, nullum as [bricht ab]

Et cum conscientia meae perceptionis, memoriam involvat, adeoque praeteritum, neque enim eodem momento et cogito et me[am] cogitationem percipio, falso dicemus nosmet experiri, si neque is qui percepit, neque is qui perceptus est, ille est qui nunc cogitat seu meminit.

Sublato autem hoc experimento sui, quod omnium primum est, alia cessant omnia, nam si incertum est an sim, incertum est an percipiam; itaque incertum quoque est an sint alia de quibus non aliunde judico, quam ex his quae percipio. Itaque aut nihil scimus, aut scimus nos durare etsi mutemur.

Porro ex duobus statibus contradictoriis ejusdem rei, is prior tempore est, qui natura prior est, seu qui alterius rationem involvit, vel quod eodem redit, qui facilius intelligitur. Ut in horologio, ut perfecte intelligamus statum praesentem rotarum, requiritur [ut] intelligamus rationem ejus, quae continetur in statu praecedente; atque ita porro. Idemque est in alia quavis serie rerum, semper enim certa connexio est, etsi necessaria semper non sit.

Simul autem sunt, quae connexa sunt; sive necessitate, sive certitudine cujus ratio reddi potest. Quae autem vel omnino simul esse non possunt, vel cum ratione, et tamen existunt, ea diverso tempore existere; estque illud prius tempore, quod rationem alterius simplicius involvit, ut dixi.

Si posito A existere sequitur B existere (licet non eodem tempore) erit A inferens, B illatum. Si posito B non existere, sequitur A non existere, erit B conditio, A conditionatum. Unde patet coincidere conditionem et illatum, itemque conditionatum et inferens. Si conditio sit natura prior conditionato dicetur requisitum, et conditionatum dicetur requirens. Causa utcunque esse vel conferre dicitur Importans idem quod valde conferens. quod est requisitum ad aliquem producendi modum. Interdum Causa dicitur quod est conferens cum effectu, seu quod est requisitum, secundum eum producendi modum, quo res supponitur produci. Causa plena est inferens natura prius illato, seu quod omnia requisita sufficientia (id est ex quibus reliqua requisita sequuntur) involvit. Ubi notandum quod omnia involvit requisita ad aliquem producendi modum, omnia etiam involvere requisita ipsius rei producendae. Requirens autem quod ipsi causae tanquam requisito respondet, dicitur Effectus. Ex his autem manifestum est, non esse necesse ut simul existant causa et effectus, neque etiam ut non simul existant. Quemadmodum porro Causa plena se habet ad requisitum, seu conditionem natura priorem; ita Determinans se habet ad conditionem quamcunque. Est enim determinans quod omnes determinati conditiones involvit et proinde praedeterminans seu determinans natura prius est causa plena. Patet etiam inferens et determinans esse plane idem; inferens autem natura prius posse dici praedeterminans, seu causam plenam. Quanquam interdum ut causa, ita et determinans soleat de eo sumi, quod caeteris jam positis accedens absolvit requisita vel conditiones. Ita solet determinatio de eo dici, quod rebus in suspenso positis pondus dat in alterutram partem, das den ausschlag giebt. Alio etiam sensu determinatum aliquid dicimus ad aliquem statum agendum aut producendum, si aliud quid ex eo sequatur per se spectato; seu nisi quid aliud impediat, ut grave ad descendendum, quod movetur ad motum continuandum; quiescens ad porro quiescendum. Et habet se respectu absolute determinati ad aliquid causandum (quod omnia requisita involvit), ut se habet illatio certa ad praesumtionem. Ita ut sit determinatio hoc sensu, velut praesumtio ex eo quod est natura prius. Acceptiones illae variae determinationis habent inter se cognationem. Sunt scilicet determinantia ad rei cognitionem, seu conditiones sufficientes ad rem ab aliis cognoscendam, seu ab aliis omnibus discernendam. Sunt determinantia ad rei existentiam, sunt rem determinantia in ipsa re, ad aliquem statum, vel aliquem effectum.

Coincidentia sunt quae nullo modo possunt discerni. Similia sunt, quae non possunt discerni conceptu, sed perceptione. Qualitas scilicet est generali sensu omne praedicatum quod de aliquo per se spectato concipi potest. Congrua sunt quae sola comperceptione cum tertio discerni possunt. Quantitas scilicet est quod comperceptione cum alio percipitur. Congrua itaque sunt, quorum qualitas et quantitas eadem est, et quae tamen positione discernuntur. Ratio seu proportio est relatio duarum quantitatum, nulla assumta tertia homogenea, seu simpliciter determinatio unius homogeneorum ex alio. Homogenea autem sunt quae similia sunt, aut transmutatione reddi possunt similia. Unde et ea sunt Homogenea quae discerni non possunt, si termini eorum non considerentur (sed hoc in lineis et superficiebus locum non habet). Terminus est ipsius A, quod congruit cum alio in B comperceptibili ipsi A, ut superficies convexa inclusi et concava includentis; non tamen coincidunt, nam potest una quiescere altera moveri. Discerni autem non possunt nisi per diversas comperceptiones inter se collatas sive per motum aut mutationem, nam si quiescant pro eodem habentur. Eundem esse terminum utriusque dicere non possumus, alioqui fiet contradictio, ut alibi ostensum est. Ergo nec cum quiescunt, utriusque terminus idem est, nam alioqui ex uno fierent duo.

Extensionem vocamus quicquid omnibus simul perceptis commune observamus; et extensum vocamus cujus perceptione plura percipere possumus simul; idque indefinita quadam ratione, unde extensum est totum continuum cujus partes sunt simul et habent situm inter se, ipsumque totum rursus eodem modo se habet tanquam pars respectu alterius. Totum continuum est cujus partes sunt indefinitae, tale est ipsum spatium abstrahendo animum ab his quae sunt in ipso. Hinc tale continuum est infinitum, ut tempus et spatium. Cum enim ubique sibi simile sit, quodlibet totum erit pars. In extenso consideramus esse divisibile in partes, esse partem alterius, esse terminatum; situm habere ad aliud. Punctum quod situm habet, extensionem non habet.

Post extensionem sequitur Mutatio circa extensionem seu Motus. Sed antequam huc veniremus, dicendum erat de Mutatione in universum, Actione scilicet et passione; potentia, conatu, aliisque id genus.

Dicendum et de Numeris; et quidem Numerus est Homogeneum Unitatis, seu quod eodem redit, Totum cujus partes sunt unitates. Ratio inter duas magnitudines est relatio quae similis esse potest inter A et B, itemque inter C et D, sive ut clarius dicam, si A et B sint ab ipsis [C et D] indiscernibilia seu similia secundum Magnitudinem, dicetur eadem esse eorum ratio; sin minus diversa. Ita ut ratio sit qualitas ex duabus magnitudinibus positis simpliciter resultans. Ex hac definitione vicissim sequitur homologa duarum rerum similium eandem habere rationem.