Series VI Band 4 · No. 131.
Notationes generales
[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]
[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]
Notationes Generales
Aliquid ut A, item B, item C.
Si N non est A, et N non est B, et N non est C, et ita porro; N dicetur esse Nihil.
Hoc est illud quod vulgo dicunt Nihili nulla esse attributa.
Patet etiam hinc ad definiendos Terminos Simplices opus esse aliquando supponere propositiones.
Propositio simplex: A est B, ubi A dicitur subjectum, B praedicatum, est
copula.
Propositio conditionalis. Si A est B, C est D, ubi propositio A est B dicitur
antecedens, propositio C est D dicitur consequens.
Vera est propositio simplex, si praedicatum in subjecto continetur, hoc est si
resolutis terminis A et B (quod fit substituendo alios terminos aequipollentes magis
distinctos), apparet valorem sive conceptum praedicati contineri in conceptu subjecti.
Unde et Aristoteles dicere solet praedicatum inesse subjecto.
Vera est propositio conditionalis si consequens continetur in antecedente,
hoc est si resolutis terminis tam antecedentis quam consequentis, apparet consequentem
in antecedente contineri, seu eum qui valorem antecedentis enuntiat eo ipso enuntiare
consequens vel valorem consequentis, licet forte aliquando in antecedente enuntiet aliquid
amplius.
Consequentia prima absoluta: A est B, B est C ergo A est C, seu si C inest
ipsi B et B ipsi A, C inerit ipsi A.
Consequentia prima Hypothetica. Si A est B, C est D. Jam A est B. Ergo C
est D.
Si A est B et B est A, tunc A et B dicitur idem. Vel eadem sunt A et B, si sibi
ubique substitui possunt (exceptis tamen illis casibus, ubi non de re sed modo concipiendi
agitur, quo utique differunt. Ita Petrus et Apostolus qui Christum abnegavit idem sunt, et
unus terminus in alterius locum substitui potest; nisi cum hunc ipsum concipiendi modum
considero, quod quidam vocant reflexivum, exempli causa, cum dico Petrus quatenus fuit
Apostolus qui Christum abnegavit, eatenus peccavit, utique non possum substituere
Petrum, seu non possum dicere Petrus quatenus fuit Petrus peccavit).
Si B est A, et C est A, B tamen et C sunt idem tunc dicitur esse non nisi Unum A, si
vero B et C non sint idem sunt plura A. Hinc patet definitionem Unius et plurium
supponere definitionem ejusdem et diversi tanquam simpliciorum.
Si B est A et C est A, et B, C non sunt idem dicuntur esse duo A. Si praeterea
addatur D est A, et nullum ex his B, C, D sit idem cum alio ex iisdem, dicentur esse tria
A, et ita porro.
Cum hac definitione pugnare videtur Symbolum S. Athanasio attributum, in quo dicitur Pater est Deus, filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus; Et pater non est filius neque Spiritus Sanctus, et Filius non est pater nec Spiritus Sanctus, et Spiritus Sanctus nec est pater neque filius, «(hoc est ex» his tribus nullum est idem cum alio ex iisdem) et tamen non tres «erunt, sed» unus adhuc. Ubi fatend«um» est si eodem plane sensu acciperetur Deus, cum dicitur: pater est Deus, etc., quam cum dicitur: Unus est Deus; utique aut manifestam implicari contradictionem aut mutari conceptum unius et plurium, ab hominibus receptum, quod esset non mysterium explicare, sed nugari; sciendum est itaque cum dicitur: Unum tantum esse Deum, intelligi Deum absolute seu ut vulgo vocant essentialiter sumtum cujus tres sunt personae, in una numero essentia; cum vero dicitur Pater est Deus, Filius est Deus etc. non intelligitur Deus absolute sumtus omnes personas continens seu trinus in personis, neque enim dici potest patrem vel filium esse trinum in personis, sed intelligitur Deus relative seu ut loquuntur personaliter sumtus, sive una aliqua persona divinitatis. Eodem modo non pugnat S. Trinitas cum eo principio quod quae eadem uni tertio sint eadem inter se, nam cum pater et filius dicuntur esse idem Deus, tunc Deus nec significat Deum trinunum, nec significat personam Divinitatis, sed idem vel Unus Deus dicitur ejusdem numero divinae essentiae particeps.
Si idem sit B et sit etiam C item D etc. quia est A, seu si terminus A omnes terminos
B et C et D, etc. qui de eadem re dici possunt involvit, terminus A exprimet ipsam
substantiam singularem sive substantiae singularis conceptus est terminus completus,
omnia continens quae de illa dici possunt. Ita si quis sit robustus, et calidus, et
doctus, et Rex, et Dux exercitus et victor pugnae ad Arbelam, aliaque ejusmodi quae de
Alexandro Magno dicuntur; utique Deus Alexandri Magni essentiam singularem intuens,
videbit conceptum aliquem completum in quo omnia ista, virtute continentur, sive ex quo
omnia ista consequuntur. Ex robusto non potest inferri Rex, neque ex duce victor, sed ex
Alexandri conceptu inferuntur et robustus et Rex et dux et victor. Et talem quidem
conceptum dari manifestum est ex definitione verae propositionis paulo ante explicata.
Nam cum dicimus Alexander est robustus, nihil aliud volumus quam robustum in Alexandri
notione contineri, idemque est de caeteris Alexandri praedicatis.
Hinc porro sequitur Singularia esse revera Species infimas, neque unquam dari posse duo singularia per omnia similia et proinde principium individuationis semper esse differentiam aliquam Specificam, quod S. Thomas ajebat de intelligentiis, sed idem verum est de individuis quibuscunque. Notamus autem cum dico homines infima specie differre, speciei nomine a me non intelligi (ut vulgo fit), aliquam tribum rerum sibi similes procreantium, ut speciem hominum, canum, rosarum (quanquam ne liquida quidem satis sit ista notio, et dubitari possit an lupi et canes, molossi et melitenses caniculae specie differant); neque etiam universale, seu terminum ex finito terminorum numero conflatum, sed terminum cujus peculiaris est conceptus a conceptu aliorum diversus. Et certe differre conceptum Alexandri M. et Julii Caesaris et nos multa ex conceptu illius aut hujus colligere posse negari non potest. Si quis tamen speciem ita definire volet ac poterit, ut singularibus ascribi non possit, cum eo de vocabulorum usu litigare nolim. Sufficit quod dixi non posse dari duo singularia per omnia similia, exempli causa duo ova, necesse est enim aliqua de uno dici posse quae de altero dici non possint, alioqui substitui sibi mutuo possent, nec ratio erit cur ita non potius dicantur esse unum et idem. Si jam diversa habent praedicata, utique et conceptus different, quibus ea praedicata inerunt. Ex hoc uno autem multo maxima etiam in physicis sequuntur, quae nunc aliquis non facile praevideat.
Substantia Universalis significat quamlibet substantiam singularem aliquid determinatum commune habentem, ut cum dico hominem, intelligo quamlibet substantiam singularem corpus organicum habentem et ratione utentem.
Explicandum tamen adhuc videtur, cur Homo dicatur esse Substantia, calidum dicatur esse accidens, cum tamen nihil impediat per calidum a nobis intelligi Substantiam quamlibet singularem calidam; et quidem fateor hujusmodi disquisitiones esse reflexivas nec magni ad philosophiam momenti, si quis tamen omnino operae pretium putet, has notiones secundas accurate constitui dicemus calidum esse adjectivum, seu supplendum esse aliquid ut integer fiat sensus, nempe subjectum calidum, substantia calida; at Homo est substantivum et cum dicitur Homo, jam involvitur subjectum, nec sine tautologia suppleri potest; frustra enim dicitur, subjectum homo, sed recte dicetur subjectum humanum seu humanitate praeditum. Nec video quid prohibeat quin, quemadmodum dicitur homo, id est res praedita humanitate, et capito, id est res magno capite praedita, seu animal capitosum, ita dici queat calorio seu res calida si ita ferret usus vel analogia linguae; et calorio, mugil, capito, naso, aeque sunt substantiae ac homo, etsi non detur tribus seu species propagabilis propria nasonum, uti datur hominum, nos enim hic species non physice, sed generaliter sumimus.
Porro Substantia Singularis est quae de alio dici non potest. Seu si substantia
singularis de aliquo dicatur erunt idem. Nempe si ex eo tantum quod A est B colligi potest
etiam B esse A, seu B et A esse idem, dicetur A vel B esse substantiam singularem,
sive rem per se subsistentem ut si dicatur Petrus est Apostolus qui Christum negavit, hinc
quia constat non nisi unicum talem Apostolum esse, seu quia inde colligi potest etiam
viceversa Apostolum qui Christum negavit esse Petrum, ideo Apostolus qui Christum
negavit erit persona seu substantia singularis.
Discrimen inter Ens reale et apparens, qualitatemque realem et apparentem examinatu dignum est. Et quidem quae in somniis apparent, dicimus falsa sive apparentia, non tam quia eorum causa intra nos est neque aliquid externi iis respondet (id enim ut alias dicam nihil obesset), quam potius quia neque cum aliis phaenomenis inter se congruentibus, neque inter se congruunt quae somniamus. Iridem parhelia aliaque id genus phaenomena realia dici posse arbitror tanquam Entia per aggregationem, ut struem lignorum, vel exercitum, est enim iris aggregatum guttarum quae simul junctae certos colores nobis apparentes producunt. Qualitates apparentes sunt, quae non absolute insunt rebus, sed quatenus in nos agunt, ita eadem aqua prout dispositae erunt manus meae frigida aut tepida aut calida videbitur. Hoc tamen in ea reale inest, ut apta nata sit ad hunc sensum in me ita disposito producendum. Hinc iris ex duplici capite imminutae est realitatis, nam et Ens est per aggregationem ex guttis, et qualitates quibus noscitur sunt apparentes aut saltem ex illo realium genere quae sunt respectivae ad sensus nostros. Caeterum suo loco ostendam omnia corpora in quibus nulla inest Anima vel forma substantialis esse apparentia tantum, instar somniorum, neque ullam habere certam determinatamque naturam; omniaque corporum ejusmodi attributa non nisi phaenomena esse quae subjecto destituantur. Unde sequitur aut corpora non esse Entia realia, aut omnia corpora esse quodammodo animata.
Excutiendum etiam est quomodo Ens per aggregationem, velut exercitus aut
etiam inordinata hominum multitudo, sit unum, et quomodo ejus unitas atque realitas ab
unitate atque realitate hominis alicujus differat, idque discrimen potissimum spectandum
videtur in attributis atque operationibus. Attributa alia dicuntur aeque de toto ac de
partibus, ut quod exercitus in campis Marathoniis locum cepit, quod verum est et de
singulis militibus; alia de solo toto dici possunt, ut quod exercitus est triginta millium,
quod est lunari acie dispositus; haec tamen omnia enuntiari atque exprimi possunt etiamsi
multitudo non ut unum spectetur, ita possum dicere adesse triginta mille milites, et unum
militem ita esse situm ad alterum, quemadmodum forma aciei quam diximus postulat, ut
scilicet quidam ab aliquo puncto fixo tantum, alii tantum distent. Sed quod in homine
partes illas unum facit, attributa habet, quae sine isto vinculo enuntiari non possunt;
facultatem scilicet sentiendi, appetendique. Sed quod potissimum est, Exercitus accurate
spectatus ne uno quidem momento idem est, nullum enim reale in ipso est, quod non
resultet ex partium unde aggregatur realitate; cumque omnis ejus natura in numero,
figura, habitudine et similibus consistat, ea mutata non est idem, sed Anima Humana
suam propriam habet realitatem, adeo ut desinere mutatis utcunque partibus corporis non
possit.
Res eadem manere potest, licet mutetur si ex ipsa ejus natura sequitur idem debere successive diversos status habere. Nimirum idem dicor esse qui ante, quia substantia mea omnes status meos praeteritos praesentes futurosque involvit, nec obstat quod ita de me contradictoria dicantur; haec ipsa enim natura est temporis, ut secundum diversum tempus possint contradictoria esse vera de eodem.
Mutatio est aggregatum duorum statuum contradictoriorum. Hi status autem sibi necessario immediati intelliguntur, quia non datur tertium inter contradictoria.
Passio est mutatio minuens perfectionem, Actio est mutatio eam augens vel
conservans.
Perfectio autem est realitas pura seu quod in essentiis est positivum atque absolutum. Contra imperfectio consistit in limitatione.
Dubitari potest an Deo attribui queat mutatio; et quidem mutatio quae imperfectionem involvit, Deo tribui non potest, variatio tamen ei non potest negari seu praedicata opposita, ita Deus hodie aliquid producit, quod ante mille annos utique non produxit sed producturus erat.
Quemadmodum principium individuationis est differentia specifica, ita principium Existentiae est Essentia rerum. Nimirum: Omnis essentia seu realitas exigit existentiam quemadmodum omnis conatus exigit motum, vel effectum, scilicet, nisi quid obstet. Et omne possibile non tantum involvit Possibilitatem, sed et conatum actu existendi, non quasi ea quae non sunt conatum habeant, sed quia ita postulant ideae essentiarum in Deo actu existentes; postquam Deus libere decrevit eligere quod est perfectissimum. Hinc quemadmodum in libra unumquodque pondus conatur et pertendit in sua lance pro modulo suae gravitatis, et descensum exigit, nisi impediatur, vincit autem quod est gravius; ita unaquaeque res ad existentiam aspirat pro modulo suae perfectionis, obtinet autem quae perfectior est. Proinde omne possibile existit, nisi impediat existentiam perfectioris. Ex his patet Essentias rerum pendere a natura divina, existentias a voluntate divina; neque enim propria vi sed decreto Dei existentiam obtinere possunt.
Causa mali est ab imperfectione rerum originali seu a creaturarum limitatione, quae talis est ut perfectio cujus res capaces sunt non posset obtineri nisi intercedentibus culpis et poenis, prorsus quemadmodum quaedam obtineri non possunt, nisi lineae ac motus incommensurabiles adhibeantur. Interea sciendum est peccata non nisi peccantibus mala esse, aliis in majus bonum cedere.