Series VI Band 4 · No. 133.

Genera terminorum. Substantiae

[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]

Latin

 [Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)] Genera terminorum

«Ali»quid. Nihil.

Possibile. Impossibile.

Necessarium. Contingens.

Ens actu. Ens potentia.

Ens reale. Ens apparens, ut iris.

Substantia. Accidens.

Individuum. Universale.

Unum per se. Unum per Aggregationem ut strues lignorum.

(Res. Rei modus.)

Ens incompletum. Ens completum.

Materia. Forma subst[antialis].

Forma accidentalis seu qualitas.

Quantitas.

Actio. Passio. Mutatio.

Relatio. Relata. Substantiae

Deus Ens absolutum.

Creatura Ens limitatum.

Mundus est compositum ex omnibus creaturis. Hic non definio, utrum sit aggregatum ex illis, ut exercitus ex hominibus an novum Ens per se, ut animal ex membris, quod posterius verum esset, si mundus finitus esset et animam haberet.

Vivum substantia corpore et anima praedita.

Animal substantia praedita corpore et anima cognoscente et appetente.

Homo vel generalius Rational, substantia praedita corpore et mente seu anima sui conscia, sive in seipsam agente.

Corpora inanima sunt vel imperfecte mixta de quibus manifeste constat esse Entia per aggregationem, vel sunt perfecte mixta, quae fere ad sensum sunt similaria, ut Elementa, salia, lapides, metalla, terrae, liquores, olea, spiritus, aliaque id genus sive natura, sive artefacta.

Possumus distinguere corpora in similaria et dissimilaria, et haec in perturbata et organica seu machinam componentia. Notatur autem omnia organica produci ex seminibus a simili decisis. His addenda organica artificialia.

Substantiae Spirituales: Formae. Animae. Intelligentiae separatae.

Corpus viventis est Machina sese sustentans et sibi similem producens.

Corpus Animalis est Machina motus perpetui certam functionem in mundo conservans, ut Araneae corpus est Machina texendi ac retibus in aëre a se textis venandi exercitium conservans.

Hominis autem corpus est Machina ad juvandam conservandamque in Mundo rerum contemplationem sive rationis usum comparata.

Substantiae definiri non possunt nisi per attributa sive accidentia; haec igitur natura priora sunt.

Ens seu possibile, Existens est illa possibilium series quae plus involvit realitatis, et quicquid illam ingreditur.

Substantia est Terminus completus seu omnia involvens quae de eodem dici possunt, de quo ipse.

Mutatio est facta, si de eodem duae propositiones contradictoriae sunt verae et tunc duae propositiones dicuntur differre tempore.

Si ex A «sequit»ur B, absolute, B est simul cum A. Item quae ex eodem absolute sequuntur sunt simul. Quae vero inter se pugnant non sunt simul.

Si unum alterius causa est, nec possunt esse simul, causa est prior effectus posterior. Prius quoque est quod simul est cum priore. Quod est paulo ante et paulo post praesumitur et esse simul.

Unaquaeque propositio cum alia aut simul aut prior aut posterior est. Unumquodque Ens completum, seu substantia exprimit omnia quae simul aut priora aut posteriora sunt.

Si sit mutatio continua uniformis, per eam metimur quanto quodque alio sit prius aut posterius, per quantita[tem] scilicet mutationum interjectarum.

Ens. Existens. Possibile. Prius, simul, posterius. Status rei est si qua propositio contingens vera est, cujus subjectum est res. Mutatio est aggregatum contradictoriorum statuum. Sunt autem necessario immediati, quia non datur tertium. Unde patet definitionem prioris et posterioris non ingredi definitionem mutationis. Quia tamen plures esse possunt status cognomines numero diversi ideo ut distinguantur addendum videtur, Mutationem esse aggregatum duorum contradictoriorum statuum ex quorum uno immediate sequitur alter; immediate, hoc est ut non alius status cognominis intercedat, sequi intelligo ratiocinatione. Hinc et apparet quis altero tempore prior quis posterior. Si enim duo sint quorum unum altero sit natura prius et posterius, eaque sint incompatibilia, erit unum eorum tempore prius et posterius.