Series VI Band 4 · No. 130₂.

De tractatione rei

Latin

DE TRACTATIONE REI

Absoluta de re tractatio constat ordinata inventione Veritatum seu propositionum quas ipsa ingreditur. Ingreditur autem veritates vel affirmativas vel Negativas, et vel absolutas vel Hypotheticas et absolutas vel puras in quibus praedicatum et subjectum et copula, quantitas et qualitas distinguuntur, vel affectas, in quibus ista sunt involuta. Utrasque vel universales vel particulares; et rursus vel necessaria vel contingens. Similiter et Hypotheticae distingui possunt.

Rursus Res de qua agitur ingreditur propositionem vel antecedens vel consequens, vel subjectum vel praedicatum. Et terminum vel ingreditur constituendo totum, vel constituendo partem, et constituendo partem vel in recto, vel in obliquo, et rursus in obliqui recto vel obliquo, et diversi considerandi sunt modi obliquitatis.

Ordinata inventio oritur a simplicissimis propositionibus quae de re possunt haberi; et inde per consequentiam deducit alias. Simplicissimae Propositiones de re sunt quae continent rei examen seu notam, quae sufficiunt ad rem ab alia quavis discernendam id est definitionem Nominalem, quod si res eadem plura habeat examina seu plures definitiones nominales, quas tamen in eodem subjecto coincidere experti sumus quemadmodum constat de auro singulae sunt exhibendae.

Post notas subjiciatur rei Historia, seu propositiones quae de ea per experientiam sunt repertae, eaeque sunt ordine digerendae. Propositiones experimentales quas res ingreditur v.g. aurum duorum sunt generum, vel enim ut earum veritatem experiamur opus est assumere aurum, vel non opus est aurum assumere, sed alia ex quibus postea prodit aurum. Si opus est assumere aurum, tunc ipsum combinamus vel cum nostris sensibus tantum, vel etiam cum aliis rebus. Si cum nostris sensibus tunc animadvertimus de re, quae pluribus sensibus deprehenduntur vel quae uni propria sunt; pluribus sensibus, sed imprimis tactui et visui communia sunt rei magnitudo, figura, pondus, locus, tempus. Tactui propriae qualitates sunt superficialitas, calor, frigus, nam consistentiam excludo, quae requirit ut alia res sensibilis in rem agat. Visui proprii colores. Auditui soni, praesertim si res spontaneos habet; olfactui odor, gustui sapor. Comparationes. Mutationes spontaneae in singulis.

Sequitur Rei conjunctio cum aliis rebus, et quidem primum cum his quae agunt manifestis qualitatibus, nempe magnitudine figura et motu, quo pertinet corporis consistentia, huc malleabilitas, etc. Deinde cum rebus quae occulta vi agunt maxime simplicibus et vulgaribus, nempe igne aëre aqua et terra; suique ipsius partibus, aut diversis praeparatis, videndum quid in corpore faciat privatio aëris. Deinde cum aliis quibusdam corporibus quae in pleraque alia solent operari, tum sine igne et aqua, tum his additis, ubi menstrua, caementa, salia, fluores seu fluxionis auxilia; et si duo corpora in igne aut aqua simul fusa, reactiones et praecipitationes, et quae his producuntur composita, decomposita.

Quod de re quadam faciendum diximus idem dicendum est de omnibus ejus partibus, item de his quae ex re sponte nascuntur; deinde de his quae inde nascuntur aliis additis. Observandae quoque mutationes rei circa omnes hasce qualitates quae in ea sponte contingunt. Denique quoad unasquasque qualitates, res cum aliis rebus similes aut dissimiles qualitates habentibus potest comparari.

Sed aliter longe procedendum erit, si velimus uti historia rei ad investigandam ejus intimam naturam, ita enim nonnulla experimenta seligemus quae maxime erunt apta ad partium invisibilium deprehendendam constructionem; eaque deprehensa inde caeterorum experimentorum eo ordine rationem reddemus, quo commodissime ex inventis partibus rei demonstrabuntur.