Series VI Band 4 · No. 130₁.
De scientiae generalis initiis
Scientiae Generalis Initia quae tradere constitui duobus continebuntur, Praecognitis et praeceptis. Praecognita Scientiae constant constitutione ejus, et Historia; sive praedicatis ejus necessariis et accidentariis. Constitutio ejus seu quae de Scientia necessario demonstrari possunt, constant tum generalibus, tum specialibus; Generalia sunt vel primitiva seu priora; vel derivativa seu posteriora id est vel Natura scientiae, vel ejus usus, et requisita rei vel singula, nempe Genera et differentiae horumque combinationes vel in unum collecta seu rei ipsi reciproca, eaque vel sic collecta ut rem possibilem esse inde appareat, rursusque vel omnium simplicissima, quae est ipsa definitio realis, vel variae compositae, quae exhibent varias productiones rei seu causas efficientes, vel sic collecta ut tamen inde non appareat possibilitas, quae sunt proprietates. Praedicata derivativa oriuntur vel ex intrinsecis rei, vel ex assumtis extrinsecis. Quae oriuntur ex intrinsecis, oriuntur ex combinatione requisitorum.
Genera [bricht ab]