Series VI Band 4 · No. 128.
Filum cogitandi sive de logica nova condenda
[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]
[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]
Constat non tantum omnes Veritates in rerum natura et mente Autoris Dei omnium
conscii esse determinatas, sed etiam determinatum esse, quid a nobis ex notitiis
~~quas jam habemus colligi possit*, sive absoluta certitudine, sive maxima*
*quae ex datis haberi possit probabilitate.
Est vero in nostra potestate, ut in colligendo non erremus, si scilicet~~
~~quoad argumentandi formam rigide observemus regulas Logicas, quoad materiam vero
nullas assumamus propositiones, quarum vel veritas, vel major ex datis probabilitas, non
sit jam antea rigorose demonstrata. Quam methodum secuti sunt Mathematici, admirando
cum successu.
Est etiam in potestate nostra ut controversias finiamus, si scilicet~~
~~argumenta quae afferuntur in formam accurate redigamus, non syllogismos tantum formando
atque examinando, sed et prosyllogismos, et prosyllogismorum prosyllogismos,
donec vel absolvatur probatio, vel constet quid adhuc investigandum probandumve argumentanti
supersit, ne scilicet inani circulo priora repetat, et Diogenis dolium volvat.
~~Magnum igitur brevi tempore potuissemus colligere Thesaurum veritatum*, si disputationibus scripto institutis accurate observavissemus disputandi Methodum, et conclusa disputationis redegissemus in literas tanquam in Acta publica eruditorum, quemadmodum Democritus quae semel accurate investigando compererat annulo obsignabat; aut quemadmodum Mathematici semel demonstratis aut praestitis apponunt signum: Q. E. D. vel Q. E. F. Ita enim semper aliquid didicissemus, scilicet veritatem vel probatam, vel reductam saltem ad propositiones quasdam simpliciores quae adhuc probandae restarent, nec unquam postea resumsissemus priorem controversiam, sed quaestiones novas ex ea enatas, cumque non eatur in infinitum, et cum semper profecissemus aliquid, nec unquam in vanum laboravissemus, ideo mox in plurimis quaestionibus cognovissemus, quicquid de illis ex datis mente humana sciri potest.
Haec Methodus plurimum contulisset ad Felicitatem generis
~~humani*. Nam ita datis notitiis, tanquam beneficiis Divinis, usi fuissemus quantum*
*possibile est, et ex iis duxissemus quicquid inde duci potest; plurimaque malorum
remedia aut vitae subsidia in aerarium scientiae humanae publicum relata haberemus,
quae nunc irritis conatibus vanisque divagationibus quaerimus, ignari nos ea jam habere
in potestate. Sicubi autem constitisset, quaesita ex datis haberi non posse, convertissemus
animum ad nova Data acquirenda institutis methodice experimentis. In his autem ubi non
licet experimenta facere, saltem obtinuissemus tranquillitatem Mentis et pacem animorum,
quemadmodum enim nullus praestans Mathematicus quaerit Motum perpetuum pure
mechanicum cujus demonstrata est impossibilitas, ita nemo prudens amplius se vanis
disquisitionibus fatigaret, multo minus aliis negotium facesseret, ineptaque odia exerceret
in dissentientes, sed vim mentis in illa impenderet, quae cum fructu tractari possunt.
Verum multa magnaque fuere olim, hodieque perseverant obstacula quominus~~
~~consilia tam salutaria exitum sortirentur. Videntur tamen ad duo redigi posse. ~~Prius~~~~
~~ergo et majus ~~obstaculum mihi esse videtur, defectus seriae voluntatis in
hominibus*. Quem quidem mirari non debemus, videmus enim non tantum quam
negligenter tractent negotium salutis aeternae sed etiam quomodo in rebus ante oculos et
pedes positis se temere gerant. Quid enim ut exemplo quotidiano utar, praestantius in hac
vita est sanitate, et nihilominus multi eam scientes videntesque pessundant, plurimi non
curant, pauci de ea serio et cum effectu aliquo cogitant. Quotusquisque autem faceret
quod rusticus ille apud Benivenium in rarioribus observationibus, is cum inveterata
Hydrope laborans auxilium peteret, Benivenius autem desperatum judicans, nihil se posse
dixisset, consilium saltem flagitabat, cui subridens Benivenius, nihil aliud habeo amice
quod tibi consulam, quam ut quam minimum possis, bibas. Tum rusticus integro anno
potu abstinuit, eaque mentis firmitate insuperabilem Medicis morbum vicit.
Posterius obstaculum est imperfectio Artis Logicae. Ita enim sentio,
Logicam quae habetur in Scholis, tantum abesse a Logica illa utili in dirigenda mente
circa veritatum variarum inquisitionem, quantum differt Arithmetica puerilis ab Algebra
praestantis Mathematici. Quemadmodum ergo ante Tractatus de bello et pace habendos,
agi solet de praeliminaribus, et quemadmodum apud veteres Romanos praetor [litigantibus]
initio praescribebat formulam, secundum quam postea judicio experirentur,
denique quemadmodum qui mari se committunt, non tantum commeatu se instruunt, sed
et pyxidem nauticam et Tabulas Hydrographicas, et Navigationum descriptiones diligenter
confectas secum ferunt, ne a recto cursu aberrent; ita frustra inchoamus inquisitionem
mox abrumpendam, aut in errores, vel inveniendi desperationem desituram, nisi certum
iter, et biviis in itinere oblatis, certum futurum viae indicem deligamus: et similiter
temere cum aliis in disputationem descendimus, quae vel in jocum aut fallendi sive potius
perdendi temporis exercitamentum, vel in lites, convicia, pugnas, abibit, nisi antea conveniamus,
de norma quadam manifesta et controversiis non obnoxia, quae dissentientes
in concordiam redigere possit. Et sane si quis acta colloquiorum cum cura inspiciat,
qualia fuere, Ratisbonense, Montisbeligardense, aliaque hujusmodi, deprehendet nullum
exitum potuisse obtineri, quia circa Modum disputandi non conveniebatur. Et in congressibus
politicis deliberationibusque de bello, pace aliisque gravissimis argumentis
apparebit, saepe imperfectis enumerationibus laborari, et aliis multis modis peccari contra
artem rationis; in judiciis autem, cum ipse processus judiciarius nihil aliud quam specialis
quaedam Logica sit, manifestissimum est quantum Logicae imperfectione laboretur, nam
saepe ut alia infinita taceam, non constat, cuinam incumbat probatio, saepe etiam indiciis
utrinque pugnantibus, deest statera quaedam, ad quam argumenta quaeque expendantur,
ut appareat a qua parte stet major probabilitas. Ut jam de consultationibus Medicorum
nihil dicam, quae cum privato cujusque arbitrio committantur, nec certam formam acceperint
et plerumque sint festinatae et fiant a distractis, et suscipiantur circa rem maximi
quidem momenti, sed et conjecturis maxime obnoxiam, ubi summa circumspectione opus
esset; facile judicari potest, quanta et quam crebra in ipsa eorum Methodo vitia occurrere
debeant, quae saepius aegri morte luent.
Magna hodie spes est obstacula ista, saltem pro parte, superari
~~posse, tum publice tum privatim. Et publice quidem, praesentibus
curiositatis et studiorum excitamentis utendo*. Constat enim Reges principes*
*et Respublicas ad veritatis inquisitionem juvandam pronos esse, sic in Gallia, Anglia,
Italia, vidimus Societates atque Academias Regias, et Ducales. Passim publicis sumtibus
instruuntur laboratoria, et inventoribus praemia destinantur. Multi nobiles et opibus
abundantes curiosis studiis delectantur. Insignia nostri seculi inventa in Anatomicis,
Astronomicis, Physicis, Mechanicis, Mathematicis, excitant ingenia ad spes majores.
Quin et passim stipendia opima viris doctis numerantur. Quodsi conspirare tantum inter
se velint, et praeclaris occasionibus uti, maximum cognitionis solidae thesaurum mox
acquiremus.
Privatim autem tempus est ut Analytices periti ~~absolvant Logicam
particularibus inquisitionibus dirigendis aptam, seu* Filum Cogitandi.
Nam cum tanta sit hodie praeclararum cogitationum materia, superest tantum ut illis detur
forma. Filum autem Cogitandi voco Methodum quandam facilem et certam, quam
sequendo, sine agitatione mentis, sine litibus, sine formidine errandi, non minus secure
procedamus, ac is, qui in labyrintho filum habet Ariadnaeum. Et puto talem Methodum
esse in potestate, nec difficulter admodum constitui posse, eamque fore tam evidentem, ut
omnes controversias irrefragabiliter finiat, prorsus quemadmodum eae quae circa
numerorum calculos occurrere possunt, a perito Arithmetico sive per se, sive socio
adhibito non difficulter terminantur. Hujus Methodi usum putem inter maxima bona esse
numerandam, quae generi humano obtingere possent. Et quidem tum possibilitatem imo
facilitatem ejus constituendae, tum etiam effectum atque usum possum demonstrare a
priori atque ita explicare ut prudens atque attentus quisque successus necessitatem videre
possit. Experimenta vero et specimina habeo, quae me a posteriori securum reddant. Nec
dubitem executionem Deo juvante polliceri intra paucos annos, si otio et amicorum
conspirantium auxiliis liceat frui.