Series VI Band 4 · No. 127.
Definitio brevis scientiae generalis
[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]
[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]
Scientiam Generalem intelligo, quae caeterarum omnium principia continet, modumque principiis ita utendi, ut quisque mediocri licet ingenio praeditus ubi ad specialia quaecunque descenderit, facili meditatione et brevi experientia, difficillima etiam intelligere, et pulcherrimas veritates, utilissimasque praxes, quantum ex datis homini possibile est, invenire possit. Tractare ergo debet tum de modo bene cogitandi, hoc est inveniendi, judicandi, affectus regendi, retinendi ac reminiscendi, tum vero de totius Encyclopaediae Elementis, et Summi Boni investigatione, cujus causa omnis meditatio suscipitur, est enim nihil aliud sapientia, quam scientia felicitatis.