Series VI Band 4 · No. 126.

Introductio ad Encyclopaediam arcanam; sive Initia et Specimina Scientiae Generalis, de Instauratione et augmentis scientiarum, deque perficienda mente, et rerum inventionibus, ad publicam felicitatem

[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]

Latin

SPECIMINA SCIENTIAE GENERALIS, DE INSTAURATIONE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM, DEQUE PERFICIENDA MENTE, ET RERUM  [Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)] Introductio ad Encyclopaediam arcanam; sive Initia et Specimina Scientiae Generalis, de instauratione et augmentis scientiarum, deque perficienda mente, et rerum inventionibus, ad publicam felicitatem

Dicendum erit tum de his quae pertinent ad hunc librum, tum de his quae pertinent ad libri argumentum.

Quoad librum, dicendum erit de ejus autore, scopo, argumento, forma; occasionibus; dictione; judiciis aliorum de eo formandis. An autor anonymus? Inprimis autem dicendum est de fructu ejus, et modo utendi, ad quae duo, caetera reducenda sunt. Fructus verisimilis redditur, ab autore ejusque subsidiis; scopo, forma. Modus utendi ex argumento et forma tantum.

Libri argumentum est ipsa Scientia Generalis, cujus tractanda tum praecognita, tum praecepta.

Praecognita scientiae sunt rationis et facti, sive Dogmatica et Historica.

Praecognita Dogmatica sunt: scientiae Definitio, et Nomina, Objectum, Methodus seu partitio, Utilitas seu Finis.

Scientia Generalis nihil aliud est quam Scientia de Cogitabili in universum quatenus tale est, quae non tantum complectitur Logicam hactenus receptam, sed et artem inveniendi, et Methodum seu modum disponendi, et Synthesin atque Analysin, et Didacticam, seu scientiam docendi; Gnostologiam quam vocant, Noologiam, Artem reminiscendi seu Mnemonicam, Artem characteristicam seu symbolicam, Artem Combinatoriam, Artem Argutiarum, Grammaticam philosophicam; Artem Lullianam; Cabbalam sapientum, Magiam naturalem; forte etiam Ontologiam seu scientiam de Aliquo et Nihilo, Ente et Non ente, Re et modo rei, Substantia et Accidente. Non multum interest quomodo Scientias partiaris, sunt enim corpus continuum quemadmodum Oceanus. Am Rande zu diesem Satz: +

Cogitabile in universum est objectum hujus scientiae quatenus tale est, et modus considerandi, Am Rande: Pleraque consideramus, non secundum se, sed secundum modum quo a nobis concipiuntur et nos afficiunt. excluditur ergo Nomen sine Notione, seu quod nominabile est, cogitabile non est, ut Blitiri, quod Scholastici in exemplum afferunt.

Cogitabile est aut simplex aut complexum. Simplex dicitur Notio seu Conceptus.

Complexum est quod in se involvit Enuntiationem sive Affirmationem aut negationem, verum aut falsum.

Conceptus est aut distinctus aut confusus. Item clarus aut obscurus. Simplex seu primitivus aut compositus seu derivativus; adaequatus aut inadaequatus.

Conceptus clarus est cum talem habemus, ut rem oblatam possimus agnoscere, ita conceptus equi, lucis, coloris, circuli; sin minus est obscurus, qualem habeo hominis cujus vultum non satis bene mihi repraesento, aut qualem imperiti geometriae habent figurae ellipticae, quam ovalem vocant, veram uno tractu ex duobus focis describendam a descripta per arcus circulorum non distinguentes.

Conceptus distinctus est, cum notas quas habeo ad rem agnoscendam separatim considerare et inter se distinguere possum. Ita Examinator Monetarum conceptum distinctum auri habeat, nec tantum visu, sono, et pondere agnoscit, sed et tradere ac describere potest notas auri.

Conceptus adaequatus est, qui ita est distinctus, ut nihil contineat confusi, seu cum ipsae notae conceptu distincto cognoscuntur, sive per alias notas, usque ad notiones simplices seu primitivas.

Conceptus primitivus Am Rande: Placet removere hic conceptus Abstractos, tanquam non necessarios, praesertim cum dentur abstractiones abstractionum. Et pro calore considerabimus calidum, quia rursus posset aliqua fingi caloreitas, et ita in infinitum. est, qui in alios resolvi non potest, cum res scilicet nullas habet notas, sed est index sui, an autem ullus ejusmodi conceptus hominibus distincte obversetur, ut scilicet eum se habere agnoscant, dubitari potest. Et quidem solius rei quae per se concipitur talis esse potest conceptus, nempe Substantiae summae hoc est Dei. Am Rande: Conceptus est aut aptus aut ineptus. Conceptus aptus est, de quo constat eum esse possibilem, seu non implicare contradictionem. Nullos tamen conceptus derivativos possumus habere, nisi ope conceptus primitivi, ita ut revera nihil sit in rebus nisi per Dei influxum, et nihil cogitetur in mente nisi per Dei ideam, etsi neque quomodo rerum naturae ex Deo, neque quomodo rerum ideae ex idea Dei profluant, satis distincte agnoscamus, in quo consisteret analysis ultima, seu adaequata cognitio omnium rerum per suam causam.

Complexum est vel Enuntiatio, vel compositum ex Enuntiationibus. Quod rursus est vel Argumentatio aut compositum ex pluribus argumentationibus communem conclusionem habentibus vel est tractatio. Posset etiam res reduci ad quaestiones. Vel enim una est quaestio, vel compositum ex pluribus quaestionibus.

Enuntiatio omnis est Affirmativa aut negativa. Vera aut falsa. Pura aut Modalis. Categorica aut Hypothetica. Explicata aut contracta.

Negativae nulla alia est natura, quam quod una negatio aliam tollit, et quod si ipsa est vera affirmativa est falsa et contra.

Vera Enuntiatio habetur a nobis cum Mens nostra ad illam sequendam propensa est et nulla ratio dubitandi potest inveniri. Absolute autem et in se illa demum propositio est vera, quae vel est identica, vel ad identicas potest reduci, hoc est quae potest demonstrari a priori seu cujus praedicati cum subjecto connexio distincte explicari potest, ita ut semper appareat ratio. Et quidem nihil omnino fit sine aliqua ratione, seu nulla est propositio praeter identicas, in qua connexio inter praedicatum et subjectum non possit distincte explicari, nam in identicis praedicatum et subjectum coincidunt aut in idem redeunt. Et hoc est inter prima principia omnis ratiocinationis humanae, et post principium contradictionis, maximum habet usum in omnibus scientiis. Ita axiomata Euclidis, si aequalibus addas aequalia etc. sunt corollaria tantum hujus principii, nulla enim reddi potest ratio diversitatis. Similiter axioma quo utitur Archimedes initio sui tractatus De aequiponderantibus, hujus principii nostri (nihil est sine ratione) corollarium est. Quoniam vero nobis non est datum semper omnium rationes a priori reperire, hinc cogimur fidere sensibus et autoritatibus et maxime et perceptionibus intimis et perceptionibus variis inter se conspirantibus. Naturalis nobis data est propensio adhibendi fidem sensibus, et pro iisdem habendi in quibus discrimen non reperimus; et omnia apparentia credendi nisi sit ratio in contrarium, alioqui nihil unquam ageremus. In rebus facti illa satis vera sunt quae aeque certa sunt, ac meaemet ipsius cogitationes et perceptiones. Hic disputandum contra Scepticos. Am Rande dieses Absatzes:  Principia prima a priori.   Principia certitudinis metaphysicae Nihil potest simul esse et non esse, sed Quodlibet est vel non est: Nihil est sine ratione.   Principia prima cognitionis a posteriori, seu certitudinis logicae Omnis perceptio cogitationis meae praesentis est vera.   Principia cognitionis topicae Unumquodque praesumitur manere in statu in quo est. Probabilius est quod pauciora habet requisita, seu quod est facilius.   Principium certitudinis moralis Omne quod multis indiciis confirmatur, quae vix concurrere possunt nisi in vero, est moraliter certum, seu incomparabiliter probabilius opposito.   Principium certitudinis physicae Omne quod semper experti sunt homines, multis modis, adhuc fiet, ut ferrum in aqua mergi.

Non videtur satis in potestate humana esse Analysis Conceptuum, ut scilicet possimus pervenire ad notiones primitivas, seu ad ea quae per se concipiuntur. Sed magis in potestate humana est analysis veritatum, multas enim veritates possumus absolute demonstrare, et reducere ad veritates primitivas indemonstrabiles; itaque huic potissimum incumbamus.

Praedicamenta seu catalogus conceptuum ordine propositorum, rerumque conceptibilium seu Terminorum simplicium. Conceptus sunt: Am Rande: Possibile. Ens. Existens. Potens. Cognoscens. Volens. Durans. Quod mutatur. Patiens. Percipiens. Locatum. Extensum. Terminatum. Figuratum. Tangens. Vicinum. Distans. Possibile. Ens. Substantia. Accidens seu adjunctum. Substantia absoluta. Substantia limitata seu quae pati potest. Substantia vivens, quae habet in se principium operandi seu Animam. Substantia cogitans quae agit in seipsam, dicitur et Mens.

Omnis anima est immortalis. Mens autem non tantum est immortalis, sed et semper aliquam habet cognitionem sui, sive memoriam priorum; unde poenae et praemii est capax.

Substantia vivens sive sentiens, quae tamen ratione sive reflexione caret, est corpus. Et forma substantialis corporis est anima. Anima est substantia agens et patiens. Materia est id quod tantum patitur et non agit unquam sed agitur quovis momento, etiam cum agere ipsa videtur; ita ut materia sit tantum instrumentum formae sive animae.