Series VI Band 4 · No. 125.
De divisione orbis scientiarum universi
[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]
[Sommer 1683 bis Anfang 1685 (?)]
Orbis Scientiarum universus hanc habet ab ipsa natura divisionem certam, quod cognitio nostra versatur vel circa conceptus puros atque aeternas veritates vel circa perceptiones confusas eorum quae contingere observantur; hoc est vel a solis notitiis menti nostrae innatis proficiscitur tractatque de rerum possibilitate sive essentia; vel praeterea indiget experimentis sensuum, tractatque de his quae facti sunt atque actu existunt. Unius enim Dei est, omnia ex seipso distincteque et a priori cognoscere per modum aeternae veritatis. Ex solis ergo rerum ideis demonstrantur Logica, et Metaphysica, et Scientiae Mathematicae purae, quin et magna pars doctrinae de eo quod justum atque utile est. Quod vero mixtae matheseos esse dicitur, et Mundi corporumque in eo versantium, ac denique humanarum consuetudinum cognitio (ut divinitus revelata nunc praeteream) inductionibus quibusdam ex Historia naturali atque civili, sed abstractis superiorum scientiarum ratiociniis sociata derivatur. Itaque divisis scientiis in Experimentales et Intellectuales, subdivisiones reliquae non aeque fixos limites habent, non magis quam Oceanus Germanicus a mari Atlantico aut Deucaledonio ulla certa linea separatur, cum unus continuus sit oceanus.