Series VI Band 4 · No. 115.
Guilielmi Pacidii initia et specimina Scientiae Generalis sive de instauratione et augmentis scientiarum in publicam felicitatem
[Frühjahr 1682 (?)]
[Frühjahr 1682 (?)]
Guilielmi Pacidii
initia et specimina
scientiae generalis
sive de instauratione et augmentis scientiarum
in publicam felicitatem
Quo magis appareat omnibus, librum hunc a me non famae quam tamen neque
contemno, neque fortasse contemnendam habeo dudum, sed communis utilitatis causa
publicari, nomen meum nonnisi commutatum praefigere decrevi: eoque liberius quaedam
ad hujus operae commendationem pertinentia dicere potero, quae alioqui jactantiae poterant
imputari, a cujus tamen suspicione me fortasse Lectores aequi rerumque intelligentes
absolvent. Ante omnia igitur cogor profiteri quod res est, inter tot viros egregios
nostri temporis, cum quibus ego neque de ingenio neque de doctrina certaverim, neminem
facile majore studio, sinceroque magis in veritatem, lucrique et ambitionis puro
affectu per omne disciplinarum genus publico generis humani bono laborasse. Illam enim
et mecum statui dudum, et multo hominum usu certissimam deprehendi verae pietatis
notam; in his maxime eniti, in his sua compendia, suam voluptatem collocare, quae in
publicam salutem redundant, commoveri penitus aliorum malis; et, si occurrere possis,
non modo non incommodis, sed neque periculis deterreri. Quod hominum genus scio
parum politicum illis videri, quibus finis laborum censetur hanc vitam jucunde transigere,
aut qui cuncta referunt ad suam magnitudinem, suas commoditates, quibus vellent si opus
sit omnium aliorum miseria serviri. Sed sequatur quisque rationes suas, mihi videtur
futurae quoque vitae prudenti curam habendam (de qua multi velut de somnio tantum, et
obiter cogitant) et homini spectandum esse quid dignum sit homine, quid naturae creatrici
consentaneum, quid faciat ad veram perfectionem et harmoniam rerum; scilicet exornare
spartam tuam, et quam late possis beneficentiam extendere. Vera autem hominis perfectio
in animi virtutibus sita est, quae a recta ratione sive cognitione veritatis proficiscuntur,
unde potentia quoque nostra tum in corpus humanum, tum in corpora circumjecta augetur.
Veritatem ergo invenire et inveniendae modum ostendere fons esse videtur omnis
humanae felicitatis, quae non tantum barbaros a cultis, sed et bonos a malis distinguit,
imo si conspirantibus naturae et religioni credendum est, aliquando felices a miseris
discriminabit. Nam a cognitione Dei et amore profluunt justitia et caritas, documenta
veritatis, cujus Doctor Christus fuit. Quin et si Leges civitatum spectamus, in nulla
publica re privatus homo innocentius, et minore reprehensionis ac turbarum periculo
versatur, quam in scientiarum instauratione ac profectu, non minus enim publici juris est
veritas, quam aër quem haurimus, et lux quam percipimus; neque ullis armis validius
coguntur homines ad bonam frugem, quam demonstratione, ut recte apud Esdram dictum
sit, nihil veritate fortius esse. Quomodo autem palpabiles demonstrationes, calculis Arithmeticorum,
aut Geometrarum diagrammatis pares, in omni genere rerum confici possint,
quibus vel veritas absoluta, vel saltem, cum sufficientia data nondum habentur, maximae
probabilitatis gradus ex datis infallibiliter concludatur hoc libro ostendemus, traditis
Elementis Veritatis aeternae, quae hactenus non aliter fuere inter homines, quam
olim frumentum sylvestre, antequam satione coleretur. Cum enim multi viri egregii extra
Mathematicas vulgo habitas disciplinas, hoc inprimis seculo demonstrationes edere tentaverint,
semper tamen deprehensum est, aliquid ad earum vim deesse. Cumque insignes
Geometrae in ipso Euclide non errores quidem, at in demonstrando defectus deprehenderint
ac partim suppleverint, qui tamen in Geometria fere periculo erroris vacant, cum
pleraque ab eo omissa ipso sensu communi innumerabilibusque experimentis confirmentur;
quid de illis dicemus qui longe absunt ab hac acribeia, et tamen in argumentis
versantur, ubi facilis deceptio est, difficileque conclusionis examen per experimenta?
Modum ergo tradere aggredior, quo semper homines ratiocinationes suas in omni argumento
ad calculi formam exhibere controversiasque omnes finire possunt, ut non jam
clamoribus rem agere necesse sit, sed alter alteri dicere possit: calculemus. Et cum ab
utraque parte rationes validae erunt, quod fit in rebus concretis, ubi utrinque commoda
atque incommoda reperiuntur, modus habebitur magnitudinem cujusque explorandi atque
aestimandi; ut comparatis utrinque velut accepti expensique Tabulis de summa potioris
pronuntietur. Haec sunt illa pondera, hi moduli quibus rationem uti dixit poëta, sed
hactenus parum exactis, nec signatis, publicave autoritate aut certa nota comprobatis.
Caeterum quemadmodum judicii est, in magno argumentorum multiplicium ab aliis forte prolatorum conflictu rationum rite aestimatarum tabulas evidenter ordinare, ad conclusionem habendam; ita inventionis est ex rerum visceribus nemine admonente eruere argumenta, quibus quaestio proposita definiatur, imo et ad artem inveniendi pertinet nosse formare quaestiones, vel quod eodem redit, nosse instituere observationes, nosse sumere experimenta. Hujus artis nondum traditae vim atque amplitudinem eo perspexi magis, quo majore studio ab ineunte aetate solitus sum res proprio Marte investigare. Nam singulari felicitate pene infans lenitate praeceptorum usus meo ipso consilio atque impetu bonos autores jam legebam, qui huic aetati plane interdicuntur. Vix literas legere didiceram, cum Historiam sacram profanamque, et Geographorum libros patrio sermone versabam. His maxima cum voluptate occupato, jamque et latini sermonis rudimenta ponenti, at nondum decenni oblatus est Livius quidam vetus qui figuris ligno incisis meos oculos invitabat; sumsi, legi, pauca intellexi, nec Lexico utebar, nam evolvendi taedium festinatio mea non capiebat. Nihilo secius ego pergebam in autore pervolvendo, crescebat paulatim intelligentia in progressu, denique mirum dictu, cum post aliquod intervallum de integro lectionem resumerem, jam pleraque patebant, praeterquam ritus veteres aliaque id genus, quae nec a linguae perito statim intelliguntur. Mox cum in poetas incidissem, intra unius anni spatium effeci ut aliquando experimento capto una die trecentos versus hexametros scriberem non illaudatos. Nondum duodecennis miris circa logicam meditationibus chartas opplebam, et subtilitates Scholasticorum superare conabar neque Zabarella aut Ruvio aut Toletus me magnopere morabantur. Memini me dubitationem praeceptori proponere, quae magno applausu excepta est multumque habebat in recessu, mirabar scilicet, cur quemadmodum termini simplices digesti habentur in praedicamentis, eo ordine quo materiam praebent praedicationibus seu propositionibus, ita non et propositiones ipsae seu termini complexi digesti haberentur eo ordine quo materiam praebent syllogismis, ignorabam scilicet, nec satis norat forte et praeceptor, hoc ipsum fieri a Geometris, qui propositiones ita ordinant, ut aliae ex aliis colliguntur. Hoc ego desiderabam fieri in omni genere rerum.