Series VI Band 4 · No. 114₂.

Contemplatio de historia literaria statuque praesenti eruditionis

Latin

 Autor de scientiarum augmentis, instauratione quaedam admonere instituit, et quia investigavit atque excoluit novam artem sciendi, eam ob rei magnitudinem aliis quoque perficiendam commendare aggreditur.

Rem tractare aggressus, cujus vim a multis agnosci, omnium interest, praevaricator essem in causa publica, si quae ad commendationem ejus, atque accendendos homines necessaria dictu videntur, dissimularem. Itaque veniam mihi spero ab aequis lectoribus, si cogor de praesenti negotio loqui magnificentius, quam ego de meis rebus sentire soleo, praesertim cum nullam mihi laudem inventoris, sed qualecunque indicis sive praeconis officium tribuam. Et quod tantopere extollo non tam in potestatem redditum tradam aliis, quam notis infallibilibus ita designem, ut a felicioribus ingeniis e latebris suis erui certo possit. Quemadmodum enim multum interest inter fortunam simplicis venatoris qui ferae vestigia observavit et cubilia certis signis circumscripsit; et decus apparatumque magni principis, qui summa vi excitam, atque undique compulsam in retia coegit; ita egregium satis operae pretium consecutus videbor, si quando judicio meo inflammati magni viri, et quod inprimis optandum est integrae Societates, sibi immortalem confecti operis instauratarum scientiarum gloriam vindicabunt. Factum est scilicet, nescio quo fato (nam et in cogitando fortuna est quaedam sive Dei gubernatio), ut mihi pene adhuc puero tenuia licet, foecunda tamen obtigerint initia Artis cujusdam Magnae, cujus, quantum legere vel audire contigit, ne suspicio quidem inter homines fuisse videtur. Eam postea excolui, quoad licuit per distractiones, quibus homines obnoxii sumus, eoque perveni, ut usum ejus ac potestatem, quae omnibus incredibilis visa est, modumque absolvendae artis, possim certa demonstratione complecti. Nec in generalibus documentis substiti, sed vim ejus in plerisque disciplinis sum expertus, et, si dicere licet quod res est, nihil unquam attigi, in quo non se mox novus mihi ostenderit ordo rerum, detectis veritatibus unde fructus uberrimi nascerentur. Fateor enim in omnibus rebus jungendam quoad licet experientiam rationi, suspectasque admodum artes ac methodos videri, quae neque opera artis neque inventa methodi ostendere possunt. Itaque Initiis Scientiae hujus quam generalem dicere audeo, Specimina addenda putavi.  Veretur enim ne illa forte pereat et ne ipse eam perficere non possit.

Causa autem edendi est, quod nesciam an satis temporis viriumque habiturus sim ad perficiendam artem; unde coepi timere, ne si diutius differenti, humani aliquid accideret, omnis ejus mentio memoriaque mea culpa penitus interiret; usque adeo enim ab hominum opinione remotam reperi, ut ingeniosissimi etiam viri a me admoniti, quae subinde satis clare dicebam, non satis capere viderentur. Itaque melius esse duxi hominibus vel praesentibus vel certe, si victura sunt nostra, posteris consulere, remque ipsam in tuto collocatam, felicioribus fortasse temporibus servare, quam publica commoda, meae ambitioni posthabere et communicationem differre, donec mihi integrum sit majorem inde magisque liquidam sine controversia famam opere absoluto parare, cui tamen fortasse absolvendo nunquam par essem futurus; tenuitatem enim meam non ficta humilitate agnosco, et quantum a multis aliis memoria et acumine vincar, quotidie sentio.  Et valde improbat ambitionem eorum qui sectam moliuntur et alios contemnunt, tanquam soli res magnas absolvere possint.

Accedit alia ratio satis gravis, ex observatione rerum humanarum, naturaque ingeniorum nostri seculi, quae facit ut si maxime possem gloriam aliis praeripere, id minime consultum judicarem, nam ut taceam ademta laudis spe, in plerisque ardorem laudabilia faciendi prorsus extingui; certe video illos omnes, egregios licet viros, qui magnum nomen ex novis dogmatibus conditaque secta affectarunt, cum invidia publicisque odiis conflictatos, vera quiete excidisse et in progrediendo fuisse impeditos; nec tantum in illis quae porro dare prohibiti sunt, sed et in his quae dederunt, nocuisse reipublicae, dum vera etiam dogmata sectae factionisque odio imbuta, quodammodo infamia atque invisa reddiderunt. Huic malo non melius occurretur, quam si velut ostracismo quodam proscribantur qui principatum affectant in literis, et qui sive quod elegantius ridere didicerunt, sive quod artificiosius occultare furta norunt, omnes alios prae se contemnunt, tanquam ipsi cuncta per se invenissent; aut tanquam immensa inter ipsos caeterosque mortales distantia esset; cum tamen maxima saepe inventa exiguis occasionibus, et si verum fateri volumus, non tam ingeniis nostris, quam fortunae, hoc est divino beneficio debeantur. Et raro magnum aliquid ab uno et inchoari et absolvi possit. Itaque privati homines imposterum melius sibi, melius reipublicae consulent, si contenti ea tanquam ad se pertinentia vindicare, quae primi vel sensibus observarunt, vel reapse demonstrarunt, quae plerumque si magni momenti sunt pauca esse solent, de caetero neque veteres spernant neque recentiorum laudibus obtrectent, neque publice receptas sententias unius loquendi rationis et formularum causa convellere aggrediantur, inani spe perficiendi, ut alii omnes cum ipsis imposterum loquantur: sed si qua utilia admonere sibi posse videntur, proponant placide, malintque indices recti itineris, quos nemo aspernatur, quam imperiosi duces haberi, quos plerumque generosa ingenia dedignantur. Cogitent passim intra privatos parietes, in scholis, in Academiis Collegiisque, in Republica esse magnae industriae, doctrinae, probitatis et sapientiae Viros, qui sive distracti negotiis, sive impediti legibus, moribus, factionibus, omnia quae vident atque optant, assequi et efficere non possunt, quos praestat profecto fautores atque adjutores habere, quam ut solent Novatores injuriis abalienare.  Arte hac Elementa Scientiarum ita constitui possunt, instar Euclidaeorum, ut non possint amplius a novatoribus convelli, possint tamen semper cum laude inventorum perenni augeri.

Eandem moderationem ego quoque servare decrevi, et licet multitudine ac varietate non plane infelicium meditationum, quae mihi adhuc juveni in hoc theatro non contemnendos plausus pepererant, materiam fortasse nactus essem adornandi systema quoddam doctrinae speciosae magis quam certae, nulli extantium facile concessurum, aliam tamen penitus viam inire statui, modumque ostendam quo prior illa penitus impedita atque invia reddi possit, ne quis imposterum sese audeat sine miraculis Doctorem generis humani ferre; quam in rem egregie proderit indicium Artis illius condendae, quod nunc facio, qua semel constituta receptae veritates ita solide stabilientur, ut a nullis amplius novatoribus convelli possint; et in philosophia perinde tollentur sectae atque in Geometria, neque enim videmus alios Euclidaeos, alios Archimedaeos, alios Apollonianos haberi, quoniam Archimedes atque Apollonius non evertere Elementa antecessorum, sed augere instituerunt. Manebit tamen laus sua sarta tectaque ingeniis magnis, et gloria si moderatior, etiam justior ac durabilior erit, neque ut nunc verendum erit, ne forte iisdem artibus quibus veteres de ponte dejicere voluerunt, alii quandoque in ipsos utantur. Et cum Novatores plerumque alios non nisi maligne nominent, ut ipsi soli sapere videantur, ego contra suaserim, ut quando ea communibus studiis condentur Elementa Philosophiae caeterarumque humanarum Scientiarum quorum rationem Ars ostendet cujus initia tradimus; semper cuilibet propositioni insigni primus inventor, demonstrator illustratorque egregius adjiciantur. Cum enim credere par sit, ut suo loco patebit, talia Elementa non minus ad posteritatem perventura duraturaque, quam ipsa Euclidea, ideo viris bene meritis nulla monumenta solidiora pulchrioraque poterunt excitari. Inflammabit ea res aemulationem posterorum, et generosissima quaeque ingenia, sua quoque nomina, inter illustrissimas majorum imagines egregiis inventis consecrare gestient; et pietatis instar erit in unoquoque seculo curare, ut hoc generis humani depositum, si minus locupletatum, certe intaminatum, nullisque conspurcatum nugis transmittatur ad sequens aevum posteritatemque.  Pleraque in scientiis recepta vera sunt et recta nec evertenda, sed promovenda conjunctis in unum omnium temporum et gentium studiis.

Haec consilia mea sane aequissima esse, et tantum publicae utilitati consentanea, quantum a privata vanitate remota, nemo bonus ac prudens diffitebitur. Veruntamen quo magis appareret, quam sincero compendiique et ambitionis vacuo affectu in hac re laborem, non tantum nomen meum pressi, sed et in hanc possessionem velut vacuam et publicam omnes admittere volui, et cum aliqui sibi credi postulaverint, quae proposuerant non nisi ab ipsis solis perfici posse; et eo argumento quod oppida uno impetu structa, illis quae longo tempore accreverant, elegantiora visuntur, persuadere hominibus conati sint, aedificium Scientiarum vetus everti penitus deletis ut ipsi vocabant omnibus praejudiciis, novumque opus ab ipsis fundamentis excitari debere: ego contra certus humanae imbecillitatis, et quam difficulter ab uno aliquid late fusum et inchoari et perfici possit quamque multa agenda nobis restent, ut vere gloriari possimus, aliquid humanae felicitati a nobis adjectum esse, potius optaverim ut omnium seculorum gentiumque labores in unum conjungantur, id est ut tum quae ante nos acquisita sunt, studiose in publicum aerarium referantur, tum etiam nullius hodie symbola negliga[n]tur, qui aliquid conferre vel ingenio suo vel opera, vel fortuna possit, praesertim cum multa inquisitione deprehenderim, maximam partem eorum dogmatum quae transmissa a majoribus ac publice recepta sunt esse veram et rectam, si idoneum interpretem, non argutum cavillatorem nanciscatur; et sicubi desunt demonstrationes, eas posse suppleri, quo facto falsa per se disparitura. Omnes autem praesumtas opiniones delere velle, eo praetextu ut certae scientiae fiat locus, perinde esse ac velle evertere rempublicam, ut melior forma gubernationis introducatur.  Negari non potest nostrum seculum in naturae cognitione priora omnia superare. Sed non debemus nimis nobis blandiri quasi jam magna praestiterimus; non enim sufficit dicere omnia fieri figura et motu locali, nisi explicetur quibusnam; et parum tribuendum est Hypothesibus antequam ex iis duci possunt praedictiones et praxes in Medicina et artibus utiles.

Vicissim autem nolim, ut viri docti atque ingeniosi qui passim novis sententiis imbuti sunt, me vel adulari communibus opinionibus, vel superstitiosa veterum reverentia teneri, vel obtrectare laudibus praeclarorum virorum nostri temporis putent, quos ego non diffiteor saepe veteribus aequari aut praeferri posse, nam supradicta de rebus metaphysicis ac civilibus omnibusque a ratione potius quam experientia pendentibus intelligi maxime volo, quae magis perfici demonstrarique quam everti debent, sed in speciali naturae cognitione fatendum est recentiorum solertiam experimenta sumendi, naturamque Mathematicorum machinis expugnandi, longe Scholasticorum speculationibus physicis succi expertibus esse praeferendam, quod non possum diffiteri, nisi meas ipse maximas in rebus mathematicis physicisque consumtas lucubrationes damnare velim; unde quod Sinenses dicere feruntur, se solos utroque oculo videre, Europaeos monoculos esse, caeteras gentes caecas, id ego paulo aliter inflectens dici posse putem, Scholasticos in speciali physica fuisse caecos, recentiores monoculos, sed oculatum tamen satis in hac scientia mortalium hactenus nullum videri et potissima adhuc agenda superesse nec nisi a collatis, sed aliter quam hactenus, operis, expectanda. Interim quod in laudem eorum dico qui rem experimentis ac demonstrationibus hodie gerunt, id nolo ad eos pertinere, qui tantum opinionibus opiniones mutant, et in novi cujusdam magistri, summi licet Viri, verba jurantes, mire sibi placent, cum amplissimam loquendi facultatem nacti de maximis ac reconditissimis naturae operibus nullo negotio transigunt, et praeclare rerum causas explicuisse sibi videntur; ubi motus quosdam et figuras, vagas nimis nec distincte satis perceptas in medium projecere. Quid enim refert multa de corpusculis dicere quae ad particularia naturae non possint accommodari; unde quendam hominem dicacem non insulse dicere memini, nondum constare, quibus atomorum dosibus pelli possit febris, neque formulam Chymicis facile praescriptum iri talem: sume tantum globulorum primi Elementi, tantillum materiae striatae, adde materiae subtilis, quantum satis, misce, fiet aurum.

Quemadmodum itaque inepti olim magistelli, occultis qualitatibus, et facultatibus, vi quoque magnetica, antiperistasi, sympathia et antipathia, formis influentiisque ad parandam sibi apud vulgus scientiae opinionem utebantur; ita video multis hodie locis homines sciolos, maxime juvenes aliosque eruditionis expertes qui neque laborem meditandi ferre volunt, neque ullo veritatis zelo tenentur, scholis praeceptoribusque, et omni antiquitati quam ignorant superciliose insultare, et in circulis magnam reconditae si Diis placet eruditionis opinionem affectare, dum figuras tantum illas ac motus crepant, ipsis certe non minus occultos, quam Scholasticis suae qualitates fuere. Neque aliquam ob causam novas sententias a talibus arreptas arbitror quam quod inde ad garriendum de philosophia, aliisque contradicendum non magno labore armarentur. Sed hi postea magno suo damno experiuntur, cum ad gerendas res, exercendas artes, Medicinam faciendam, quaestiones difficiles et practicos casus resolvendos accedunt, quam parum in haustis illis opinionibus sit praesidii, quae etiam cum verae sunt non prosunt, nisi incidant in viros moderatos nec plausum et aliorum contemtum sed veritatem sincere quaerentes, agnoscentes candide quantum adhuc desit et proinde ad progrediendum aptiores, qualium quidem non ignoro plures reperiri hodie post lucem novam a viris egregiis accensam, quam cum plerique in inanium terminorum tenebris versarentur.

Huic autem malo inclinantium magis ad loquendi judicandique levitatem quam verum cogitandi laborem ingeniorum maxime juvenilium quod non minus perniciosum est progressui Scientiarum (ut nihil de quiete publica dicam), quam nimia quondam Scholarum autoritas fuit, occurretur, si viri graves et docti nullis commentis imposterum valde multum tribuent, nisi aut evidens demonstratio adsit, aut ipsa hypothesis singulari quadam simplicitate atque elegantia commendetur multisque admodum distincte explicandis serviat; ita enim tantisper utilis erit, donec certa veritas inveniatur. Illud autem ante omnia tenendum est, ut sententias ex fructibus earum cognoscamus, utrum scilicet ex aliqua hypothesi derivari possint inventa egregia aut ad vitam utilia, praedicique possint veritates antea ignoratae. Quod fatendum est de systemate Pythagoreo, de Circulatione Harveana, de pugilibus Chymicorum, de Galilei suppositione motus accelerati, de Snellii et Cartesii mensura refractionis, de Torricellii, Pascalii, Gerickii et Boilei circa aërem inventis. Quod enim vulgo dicitur, prognoses Medicum nobilitare, id de philosophis quoque intelligi velim; ut illis tum maxime credatur, cum vi rationis praedicere possunt experimenta, nondum a quoquam sumta. Sed talia dogmata non facile neque ex tempore inveniuntur, et plerumque collatis prius multorum laboribus opus est, antequam eousque educatur structura, ut ad ipsum veritatis fastigium ascendi possit, unde subjecta pedibus naturae phaenomena, tanquam ex summo monte nubes et ventos et meteora, late patentia, et in liquida luce constituta, liceat intueri.  Vicissim cavendum est ne nimis fiamus Empirici, dum experimentis non satis utimur, neque inde ducimus quae possent.

Verum ut in omnibus rebus intemperantia quadam peccatur, ita et in studio experimentorum, praeterquam enim quod his dediti saepe de studiis civilibus, historiarumque et antiquitatis cognitione contemtim sentire solent, et periculosas ipsi fidei sententias aliquando fovent, de quo mox dicemus, vellem Viros egregios cogitare quam parum sola methodo Empirica hactenus profectum sit, imposterumque profici possit, si sic pergunt accumulanda strue observationum, unde nullae conclusiones ducuntur. Cum enim ante omnia ad creatoris gloriam in rerum admirabili pulchritudine ac dignissimis autore suo machinis agnoscendam, deinde ad sanitatem conservandam ac vitae humanae commoditates augendas, naturae inquisitio dirigatur, fatendum est neque divinam illam rerum harmoniam cognosci rationesque interiorum naturae operum patere, dum confusum tantum chaos habetur sparsarum notitiarum, neque magnum operae pretium fieri in Medicina et Mechanicis, si tantum minuta quaedam ac sterilia consectamur, semperque eadem chorda oberramus, aut in id tantum experimenta congerimus, ut probemus manifesta per se, aut certis rationibus demonstrabilia a priori, aut dudum satis confecta. Sic memini Viros celebres expresse protestari, se nolle experimenta afferre quae usum habeant in artibus, et quosdam hanc unam tantum conclusionem ex suo multiplici pulcherrimoque apparatu inferre, quod scilicet phaenomena naturae explicari queant mechanice, per magnitudinem nempe, figuram et motum. Id consilium opinor olim probari poterat, nunc autem non amplius pro dubio, sed pro demonstrato habendus est Mathematicus naturae processus, tempusque est, ut tandem aliquando assequi conemur, quo motu, quibus figuris, sive quibus ponderibus, mensuris et numeris res agatur, his enim omnia Deum colligasse etiam Veteres agnoverunt. Et qui id nondum admittunt, nec ullis experimentis convincentur, nisi ubi speciatim ipsis ostendi poterit artificium naturae, quod nunc agendum esse videtur, ac maxime fieri posset a praeclaris illis viris, tanto ingenio tantoque apparatu instructis, quos hanc adhortationem meam aequi bonique consulturos arbitror, a boni publici amore profectam et ad ipsorummet gloriam pertinentem, quae major ac solidior erit, si dignissima quaeque potius ingenio ac fama sua, quae possent utique, quam leviora producere mavolent.  Maxime vero cavendum est ne prae studiis Matheseos et Physicae bonas literas et moralia et metaphysica plane negligamus non sine periculo pietatis, praesertim si naturam mechanice tantum explicantes causas finales removeamus.

Sed si nocet studium Empiricum male ordinatum vel certe parum prodest, fatendum est multo nocentiorem esse abusum studii Physici et Mathematici in universum, si qui metaphysica et moralia contemnentes aut pervertentes omnia ob male intellectas praeclarorum virorum abusum culpantium voces per machinam caeco quodam naturae impetu explicant, et causis finalibus formisque neglectis solas efficientes et materiales consec- ­tando, homines aliquando abducere videntur ab agnitione et cultu Divinae providentiae Deumque aut tollere nobis aut intellectu et voluntate spoliatum in brutam quandam Naturae generalis vim sive mundi animam transformare.

Der in Kleindruck folgende Text wurde von Leibniz gestrichen:

Vicissim autem peccare passim video viros politicos atque Ecclesiasticos quorum illi saepe assueti meditationibus magis superficiariis, quae plerumque in publicis negotiis (quanquam magno saepe eorum quorum interest malo) dominantur, non possunt a se impetrare, ut ratiocinationem longa veritatum attentione indigentium catena constantem necessaria animi constantia absolvant. Quod illis quidem condonandum est, qui laboribus obruti aut aetate fessi sunt. Sed non illis qui quadam animi impatientia tantum ab oeconomicis curis, quibus tamen fere Respublica conservatur, sunt alieniores, quod multum ad Mathematicam diligentiam accedant; hinc nonnulli ab agricultura, re Manuficiana, re metallica, nautica, mercatoria consideranda abhorrent, interea vero cogitant unice de foederibus et subsidiis, et milite conscribendo ejusque hybernis atque aestivis, de Legationum formis, et honorum titulis, breviter de rebus externis potius quam suis. Quae omnia etsi sint necessaria aut utilia, certe pulcherrima, tamen rem domi bene constitutam supponunt, quemadmodum exercitia Equestria praeclara sunt certe, et usum habent magnum, sed hominem requirunt sanum, et bene pastum. Itaque qui summae rerum praesunt, falluntur si quae minutiora atque implicatiora videntur plane negligunt creduntque omnia quae in deliberationem veniunt, impetu quodam felicis ingenii (quod politici illi viri a natura atque educatione saepe habere solent) absolvi posse. Cum tamen saepe etiam in jurisprudentia atque civilibus negotiis belli et pacis, magno ac prope mathematico rigore, opus sit ad accurate judicandum ac sese ex magna circumstantiarum varietate expediendum. Unde plus prodest viro civili aliquod in juventute rudimentum scientiarum mathematicarum profuisse, quam Mathematico nocet ignorare scientias civiles. Nam qui Mathematica studia plane ignorat pronus est in Scepticismum, nullamque plane ideam neque exemplum habet judicii accurati, solidaeque demonstrationis, sed opinionibus levibus regi satis esse putat. Mathematicus autem non indiget cognitione rerum politicarum et modo Spartam suam ornet, egregie satis de publico merebitur.

Hinc quisquis studiis naturalibus aut mathematicis unice deditus historias et antiquitatem et res metaphysicas plane ignorat, magno in periculo versatur, ne pravas de religione sententias hauriat; praesertim hodie in tanta impiorum copia atque audacia nimiaque juvenum peregrinandi ac cum quibusvis conversandi licentia. Accedit quod plerumque simplices ubi simplicitate exuti sunt, fiunt mali, et qui nimium credidere, increduli. Nam homines initio sibi imaginantur Deum agere in Mundo ut artificem in officina, qui nunc haec nunc illa interpolat, emendat, molitur. Et si qua occurrunt magna atque insolita, statim ad Deum miraculo quodam praeter omnem naturae ordinem operantem confugiunt; atque etiam indignantur boni viri, si quis modum explicet quo Meteora et Cometae aliaque naturae mirabilia praesertim in sublimi posita producuntur, unde Anaxagoras physicus habitus est impius quasi Deos tolleret, dum naturam explicat, et apud poetam maximum illud quasi discrimen habetur pii atque Athei, quod illi Jupiter fulmina torquet, huic caeci e nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent. Et apud eundem, qui potuit rerum cognoscere causas, ille metus omnes et inexorabile fatum subjecit pedibus strepitumque Acherontis avari, quasi scilicet causarum cognitio cum metu Numinis non consisteret. Cum ergo saepe homines boni juvenesque maxime, quibus paulo ante pueris aniculae spectra ubique et terriculamenta occurrere persuaserant, mox in hanc praesentem rerum naturalium lucem delati, vident pleraque quae vulgus in superstitionem vertit ex suis causis naturalibus rite deduci posse mira sequitur in illis animorum commutatio. Convicti enim tot exemplis res naturales explicari posse mechanice, facileque judicantes ea quae maxime mira videntur ut formationem foetus, ex iisdem plane principiis contingere, licet ob magnam partium multitudinem a nobis non aeque intelligi adhuc possint, incipiunt de omni providentia dubitare. Nam si siderum motus constans perinde explicari potest ac festucarum in aquae vorticibus natantium, si mirifica animalium structura ex praesenti materiae statu machinali quadam necessitate exurgit, quae duo ab oratoribus maxime urgeri solent ad probandum naturam esse opus intelligentiae; quid superest, quo persuadere sibi tales rerum omnium praeterquam naturalium ignari providentiam Numinis supremi possi[n]t? Itaque ubi haec secum reputare coepere homines alioquin non mali, subito velut turbine correpti, et quasi duce amisso et face extincta quae hactenus utcunque ipsis lucere videbatur; in praecipitia incertitudinis atque improbitatis feruntur. Praesertim ubi vident pessimorum audaciam plerumque in hac vita bonorum modestia feliciorem esse. Accedit quod audiunt graves autores serio monere, ut in physicis abstineamus a causis finalibus, vel quod eodem redit, a consideratione divinae in rebus ordinandis providentiae; contra vero ipsos Theologos passim invehi in eos qui formas substantiales atque qualitates reales tollunt, cunctaque ex sola figura et motu deducere conantur. Cum enim physici ipsi quanquam falso persuasi sint hoc esse verissimum, Theologi autem multi has sententias cum pietate pugnare asseverantissime dicant et tanquam pessimas detestantur, hinc facile fiet, ut aliquis Mathesi, Physicae ac Medicinae unice deditus, circa Mechanicas rerum rationes sibi atque novis philosophis autoribus suis fidem adhibens, sublatam vero inde providentiam acrioribus Theologis credens, in impietate confirmetur.  Concordia scientiae cum pietate, si ostendatur corporea explicari posse non tantum mechanice seu per efficientem, sed et per finalem causam; et principia mechanica ipsa esse Metaphysica; Doctrina communis de forma substantiali postliminio restituenda. Et omnino nulla pars doctrinae ne scholastica quidem, quae maxime contemtibilis videtur, sper[n]enda.

Hunc ergo tam difficilem nodum solvere, et pietati pariter ac rationi rectae satisfacere inter maxima humanae vitae desiderata habendum est, nam velle imperare hominibus ut rationem sibi lucentem praetextu fidei extinguant, vel ut sibi ad clarius videndum oculos eruant, certa via est efficiendi ut ingeniosissimi quique mox vel impii professi vel saltem hypocritae fiant, quales crediderim Averroistas olim fuisse, qui duplicem veritatem tuebantur, nec ab illa suspicione hodie abesse, qui etiam vere demonstrata fidei submittenda in speciem asserunt, eo praetextu quod Deus etiam contradictoria efficere possit. Cum potius illud pro certo habendum sit nihil demonstrari vere posse, quod fidei sit adversum. Hoc ergo maximum desideratum concordiae scientiae cum fide mihi divino munere videor assecutus, et hanc profecto non minimam inter gravissimas scribendi causas habeo, quod succurrendum videtur tot ingeniis praeclaris in ipso veritatis confinio de salute periclitantibus. Ostendemus ergo omnia quidem in corporibus fieri Mechanice, sed principia ipsa rei Mechanicae et totius Physicae non esse Mechanica sive Mathematica, sed Metaphysica. Corporis naturam nullo modo in extensione positam esse, sed in notione quadam non minus clara et longe foecundiore, in omni corpore quandam esse formam substantialem. Hanc vero Mechanice operari, imo causam proximam esse cur natura mechanice operetur, in speciali tamen phaenomenorum naturae explicatione non esse cur ulla ejus fiat mentio, sufficereque ut omnia ex positis semper motuum legibus deducantur. Ostendam quoque omnium rerum naturalium bis rationem reddi posse, nempe et a causa efficiente proxima et a causa finali, et ambas in physicis magno fructu conjungi saepeque ope finalis causae divinari quod ex efficiente nondum satis cognita necdum inveniri potuisset, omnia fieri Mentium causa, Deum esse eundemque non tantum physice perfectissimum, sed et quod quidam novi philosophi non satis agnoscunt moralitatis capacem et moraliter optimum esse, Mentes natura immortales esse. Denique quod omnis humanae cognitionis, imo et humani voti summum est, Mundum esse optimam Rempublicam cujus vere et proprie Monarcha sit perfectissima Mentium, Deus; quo semel posito certum est omnibus felicibus esse licere, neminem nisi sua culpa miserum esse. Ex his intelligi aliquando poterit, quod nonnullis recentiorum placita sine exceptione amplexis satis paradoxum videbitur Philosophorum peripateticorum, Scholasticorum, D. Thomae, aliorumque praesertim antiquiorum qui in hunc aut Lombardum aut Aristotelem scripsere scriptis plus aliquando inesse soliditatis quam vulgo videtur neque his saepe tam veritatem quam tractandi modum deesse. Ac formas qualitatesque postliminio recipi debere in philosophiam non quidem ad specialia naturae, attamen ad principia rerum intima intelligenda, neminemque ad summam veritatis arcem perventurum, qui non in ipsa Metaphysica sit versatus. Unde agnosci potest me, qui nullo hic sectae aut factionis studio ducor, qui professione nec philosophus sum nec medicus, nec mathematicus, qui majorem temporis partem longe aliis studiis atque occupationibus consumsi quam quae hic a me commendantur, nullam omnino eruditionis partem contemnendam censere, neque ab illis aliquid magni expectare, qui certis studiis mancipati ad pauca respexerint. Quoniam vero hucusque de solis studiis physicis et Mathematicis, Metaphysicisque disserui quibus Medica, Mechanica et Theologia naturalis arcte connectuntur, ideo nunc tandem et ad civilem doctrinam humanioresque literas veniendum censeo. Quemadmodum enim politicos valde errare arbitror, qui studia physica et mathematica contemnunt, ita philosophos et mathematicos ineptos esse judico, qui bonas literas aliaque vitae ac doctrinae ornamenta tanquam inania damnant. Quod ut appareat melius de utroque politicorum pariter et philosophorum errore aliquid dicam.  Politici ipsi studiis physicis et Mathematicis favere debent.

Et quidem passim peccare video viros eruditos in literis elegantibus et lectione veterum, aut civilibus studiis versatos, quod assueti meditationibus magis superficiariis, vix a se impetrare possunt, ut longam veritatum attentione indigentium catenam necessaria animi constantia absolvant. Quod illis quidem condonandum est qui laboribus obruti aut aetate fessi ea merito quaerunt quae lassatum genium facili jucunditate mulcere possunt; quanquam si prudentes sunt, favere saltem subtilioribus his studiis debeant; sed non illis nimis delicatis atque impatientibus, qui omnem meditationem profundam tanquam scopulum fugiunt; et quod ipsi non primo statim aspectu capere possunt, pro difficilibus nugis habent. Fateor hos saepe ingeniosissimos esse et in cogitando promtos atque acutos, ideoque illis negotiis aptos, quae extemporanea sunt, magisque versatili genio quam accurrata consideratione indigent. Sed res ipsa docet, nisi ingenia ista ignea at superficiaria, et quorum flamma de stipula est, ab altiore quodam genio regantur, errores maximos saepe committi, quod subinde magno suo damno sentit respublica et quicunque graviora negotia illis credunt. Etsi enim cum de foederibus, de honorum solennibus, de Arbitris et his qui se medios aut neutri addictos ferunt, de cautione quam garantiam vocant, de Amnestia, de subsidiis, de stativis, aliisque id genus publicorum congressuum materiis agitur, plerumque homini ingenioso in promtu sit consilium capere; sunt tamen interdum exempla, ubi tam multa consideranda atque inter se conferenda occurrunt, ut qui officium facere, neque in casum dare negotia, aut velut aleae jactu decidere velit, diligentissima aestimatione, et prope Mathematico rigore indigeat. Maxime cum de bello et pace, de summa rerum et quaestione statuendum est, unde salus publica pendet, ubi error capitalis et deleterius esse potest. Praesertim vero illi magna arte indigent, qui a minoribus ad potentiores mittuntur, nec vi sed artificiis sua tueri debent. Praeterea non semper de foederibus, de honorum praerogativis, de subsidiis, aliisque argumentis in medio positis facileque nonnunquam ab homine perspicaci penetrabilibus agunt viri in republica versantes, sed et saepe de re Oeconomica, de commerciis et Manuficiis ac de Scientia Militari quae certe calculo et physicis Mechanicisque principiis ubique nituntur magisque essentialia et ad conservandam rempublicam necessaria sunt. His enim recte constitutis Respublica vi sua stat, priora vero ut foedera aliaque hujusmodi magis ab externis pendent, rem autem domi bene constitutam supponunt, unde mihi equestribus exercitiis similia videntur, quae valde utilia, et certe pulcherrima sunt, sed hominem requirunt sanum et bene pastum. Itaque valde errant politici, si studia naturalia, quae minutiora illis et implicatiora videntur, plane negligunt; hinc enim fit ut non pauci eorum magno Reipublicae malo de his tantum cogitent, quae plus speciei et pompae, sed et saepe vanitatis habent, nec meditatione indigent, sed subitaneo ingenii impetu transigi possunt: quae autem ad rei domesticae emendationem, ad subditos onere levandos, aut in re familiari tuenda atque augenda juvandos pertinent, negligentius tractent. Quodsi praeterea principes aliique magni viri cogitarent, quam ipsi cum suis miseri sint quoties morbo infestantur, quam saepe ab hominum naturam ignorantium et volubili tantum lingua commendabilium ineptissimis judiciis pendeant; si memoria repeterent, quam saepe propinquos, amicosque (ne de uxore et liberis dicam) inter infestas manus perire viderint; denique si nossent, quam non difficile esset longe certiora constituere, et quam multa jam praeclara inventa habeantur, si modo satis publica et recepta aut collecta et ad usum promtum coordinata essent; profecto egregium Medicum nullo satis auro redimi posse judicarent, et non exiguam suorum redituum partem libenter ipsi in naturae investigationem conferrent.  Vicissim Philosophi non debent negligere studia bonarum literarum.

Ita Physicorum Apologiam apud liberalioris (quam vocant) doctrinae homines peregimus, nunc vicissim historiam civilem et sacram, elegantioresque literas et antiquitatis studia philosophis, et Mathematicis non esse plane negligenda ostendemus; non eo quidem argumento, quod eloquentiae et poesis et variorum vel apopthegmatum vel exemplorum cognitio, in congressibus ornamento est, scriptisque magnam efficaciam tribuit, sed potius quia Historia Divinae providentiae speculum est, Deumque nobis moralitate quadam vestitum exhibet, quatenus non tantum principium rerum ut in Metaphysicis et Mathematicis, inventoremque admirabilium machinarum ut in physicis, sed et Mentium Regem in hac Universali Republica sese ostendit, et quasi unus ex nostris, id est Mens quaedam erga nos optime affecta, bonitatem suam immensam humano generi peculiari quadam ratione, in gubernandis Imperiis, tuendaque Ecclesia, sed maxime in salutis nostrae Oeconomia patefecit. Ita ut veritates a materia abstractae Potentiam Dei, sive idearum ex fonte essentiae ejus fluentium immensam amplitudinem, Historia naturae Sapientiam ejus in condendo universo, Historia vero civilis qua sacram comprehendo Voluntatem exuberantissimam ostendere videantur. Et cum Religio Christiana, qua nulla unquam aut uspiam quousque temporum locorumque cognitio se extendit, audita est sanctior, et in sua simplicitate sublimior, et philosopho vero dignior, non tantum excellentia dogmatum suorum intelligentibus admirabili, sed et origine sine exemplo singulari nitatur, cui profecto providentia universi gubernatrix peculiari quadam ratione intime affuisse videtur, sequitur demonstrationem tantarum Veritatum non nisi ab Historia peti posse.  Historia enim servit ad pietatem et ex ea veritas religionis nostrae demonstrari potest, quod hic nonnihil adumbratur.

Nimirum gens Judaeorum vetustissima in medio Idololatrarum a Deo sibi segregata, mirabili providentiae arcano Summi Numinis cultum una intaminatum conservavit, huic dati a Deo prophetae, exiturum ex illa gente Messiam generis humani erroribus perditi restauratorem dudum vaticinabantur. Venit homo quidam, si hominem sine adjecta divinae virtutis mentione appellare fas est, in quem omnes prophetarum notae mire quadrabant, sed quod nihil humani splendoris praeferret (quod nec facere debuit) a suis receptus non est, at ille nihilo secius miris factis, et doctrina quadam supra humanam sortem elata, prae qua philosophorum Graeciae placita sordescerent, et tamen adeo simplici, ut plebejo cuique perceptu facilis esset, animos omnium percellebat. Triennio hic sol terris fulsit, et quos vivus docuerat, occasu suo expiavit, seque purissimum Patri sacrificium obtulit. Reliquit autem discipulos, ex infima plebe homines, sine scientia, sine vi, quos scilicet unus magistri spiritus commendaret. Quid unquam auditum est mirabilius? Aliquot piscatores miseri ex Judaeae latebris, et gente toto orbe contemta prodeuntes sola extincti magistri fiducia et viventium adhuc sermonum ejus incredibili ardore animati, inter odia publica, inter saxa et ignes, omnem sapientiam Graeciae, et florentissimi tunc Romani Imperii potentiam non armis, sed verbis et vita aggrediuntur. Hos tanto zelo, tanta conspiratione agentes, severa plane et difficilia hominibus corruptis, scilicet potentibus opum contemtum et caritatem erga miseros; oppressae plebi patientiam erga tyrannos imponentes; non potentiam, non voluptatem, sed pericula et martyria, et testaturam de sinceritate animi mortem quaerentes, quis sanae mentis omnes deceptores dicere ausit? At decepti fuere, caeteri ab Apostolis, Apostoli a Christo? Sed quid habuere Apostoli, quo tantopere ad tam ingrata allicerent, aut cur decipere vellent, nullo praemio, nulla nisi futurae vitae spe, si hanc non credidissent. An tot homines eo obstinatae simulque adeo artificiosae insaniae venissent, ut sectae tam infructuosae causa constanter vellent crudelissimas mortes subire, nullo neque in vita nec in morte edito profundissimae malitiae indicio. Quodsi Apostolos Magister decepit, usus est profecto arte supra humanam posita sortem, qua se pro divino homine a tot millibus haberi ac tot miracula de se credi fecit, non a quibusvis, sed a perpetuis comitibus intimisque vitae suae spectatoribus, tanta in his persuasionis efficacia ut extincto Magistro, et cum eo omni humana spe, homunciones isti neque ab ortu neque ab educatione, sed a solis Domini verbis generosi, cum vivo ipso timidi et pusillanimes viderentur, a morte ejus novis viribus receptis subito coorti, incredibilem Doctrinam certo exitio suo per gentes ferrent; et intra paucos tamen annos sectam suam in immensum augerent. Excutiantur loculi omnes politicae fraudis artisque rhetoricae, et talis persuasionis miracula explicentur. Accessere facta quoque mira ipsorum Apostolorum non inferiora quam ipsius Christi, quae fuisse somniata omnia quis capiat, quando fraudis credibilitatem supra removimus. Si quis autem concedat neque Christum neque Apostolos fuisse deceptores, et mira ab eis praestita fuisse, quemad- ­modum ipsi asserebant; sed velit felicem semper casum illis praesto fuisse, in persuadendis hominibus, in curandis aegris, curationes vero in jam persuasis fiduciae imaginationisque effectus fuisse; et adolescentem qui extinctus videbatur, tunc praecise ab ecstasi ad se rediisse cum a Christo appellaretur: haec inquam qui statueret, quanquam sint violenta et creditu difficilia, is, si providentiam admittit universi gubernatricem, cogetur asserere, admirabili ejus consilio cuncta ita coordinata fuisse, ut ad autoritatem Christo praestandam exacte conspirarent, quod unum miraculum sufficeret ad tantundem fidei conciliandum Christianae religioni quantum ab ipsis Christi Apostolorumque miraculis posset, quoniam illud unum haec omnia virtute contineret. Nam si Deus non est deceptor, quomodo tot machinas in credulitatem nostram commentus intelligi potest, ut salvis prudentiae et inditae ab ipso rationis legibus non possemus non assensum adhibere. Qui vero providentiam negat (quanquam illa ex Historia quidem naturali confirmetur, ex abstractis autem a Materia Metaphysicae veritatibus demonstretur absolute) casum ipsum per se adeo per omnia felicem Christianae religioni affuisse fingens, qui ei omnia daret, quae alias veritatem a figmentis distinguere solent, is quidem incredibilia sine exemplo, sine probabilitate contra prudentiae regulas comminiscitur, qualia illis omnibus quae firmissime et ut vulgo vocant morali certitudine credimus, objici possent a pertinaci, et pari jure negaretur vixisse olim Caesarem Augustum, esse hodie regnum aliquod Sinarum, quia ista metaphysice certa non sunt. Sed nobis ad demonstrationem sufficit, eum qui providentiam agnoscit, Christianae religionis divinitatem agnoscere debere.  Usus Historiae ad agnoscendam providentiam in mutatione Imperiorum et conservatione Ecclesiae.

Neque tantum propheticorum oraculorum harmonia exitu comprobata, neque origine religionis hujus supra humanum artificium posita, sed et successu ejus secuto autoris rerum Dei in ea commendanda voluntas comprobatur. Inter caedes et bestiarum lanienas non dubitabant Christiani, Christum etiam in terris de impietate triumphaturum esse. Triumphavitque de improviso cum infidelitas novissimis persecutionibus extrema experta venenum suum consumsisset. Scilicet illi piscatorum discipuli sine armis, sine humanis artibus, quicquid in terris magnum et speciosum habetur, tandem Christo subjecerunt. Non disputo de Constantini animo, sed fructum labari et tantam conversionem rerum agnosco. Quasi ideo Romanis potissimam orbis partem subjecisset Deus, ut per eos uno ictu impietati caput amputaretur. Ubi vero Christiani facti sunt, velut perfuncta officio potentia Romana labascere coepit, Deo barbaros ab extremo septentrione vocante, ut ferus antea nunc mitis Sicamber, colla Christo summitteret; et victores Romani Imperii a Romana sive Christiana Ecclesia vincerentur, quod divini consilii aenigma eventu solvendum Sancti Patres qui irrumpentibus barbaris vivebant et gemebant, solvere non poterant, quando a paganis Romanae felicitatis eversionem neglecto deorum patriorum cultui tribuentibus, premebantur. Cum vero puniendis Christianorum inter rerum abundantiam et terrenas felicitates degenerantium vitiis Saracenos a meridie velut leones ex cavea emisisset Deus, his Germanas gentes, Francos et Allemannos ex diversa orbis plaga excitos mature opposuit, ut tunc cum Religio Christiana in margine praecipitii staret, Saracenos Asia et Africa inundata, Graecorum Imperio insanabili vulnere afflicto, Gothis in Hispania eversis per Pyrenaeos et mare in Galliam irrumpentes, Carolus Martellus excitis undique bellicosissimarum gentium integris adhuc viribus, memorabili in omne aevum proelio coerceret; eaque profecto victoria Christianum nomen stetit, neque enim in Roma et Constantinopoli ullum tunc causae momentum erat. Si vero paulo serius citiusve venissent Saraceni, id est post magnum Carolum vel ante Martellum, male de Europa actum fuisset. Sed Deo scilicet rerum gerendarum momenta constabant. Post eam cladem Saracenorum res retro sublapsae ultroque ab Europaeis in ipsos itum. Sed a Caucaso monte, et Asiatica Scythia nova illis subsidia summissa, dubiam nostris victoriam fecere; restabat scilicet ut quicquid adhuc nationum in extremo orbis margine haereret, e latebris protraheretur. Itaque Turcarum et Tartarorum gentes, nostris a pristina virtute declinantibus vicissim imminebant, praesertim cum Ottomannica familia totam fere potentiam Mahometicam ad se traxit, Europaei vero literarum studiis vitaeque mollioris cultu a majorum robore descivissent; et fortasse dudum sub Barbaris succubuissemus, nisi incognita antea pulveris pyrii ars opportune subvenisset, quam ego contra quam multi sentiunt insigne providentiae munus agnosco. Hinc illae belli morae, ut in una Hungaria vincenda jam ultra seculum Turcae occupentur. Et nunc quidem fallor an prope est hostibus fatalis illa dies, quando tempus esse videtur ut vel vincantur vel corrigantur, antequam translata ad eos omni Europaeorum scientia improbitas in fidei perniciem armetur. Sed futuris Deo commendatis finiemus hanc contemplationem cum notaverimus istis ipsis temporibus quibus invento triplici pyxidis magneticae, et pyrii pulveris et artis typographicae rerum humanarum facies mutata est, novum orbem detectum ignotosque populos innumerabiles ad cultum traductos, mox armatis incognito antea tubo nostris oculis, alios in immenso aethere globos apparuisse, agnita jam melius divinorum operum magnitudine, ut si jocari libet, alter quidem Tiphys restare videatur. Accensam etiam hoc seculo philosophiae lucem et mathematicis artibus plus uno isto quam aliis omnibus accessisse. Haec sane cuncta novum quoddam humanae genti in naturam rerum imperium portendere videntur, absoluto praesertim aliquando hoc nostro cogitandi organo, quod magis augebit mentis nostrae aciem quam telescopium, oculorum. Sed nobis satis sit, hac digressiuncula gustum veri historiarum usus dedisse, ad consi- ­derandam providentiae benignitatem, inflammandosque animos ad Dei cultum, tum vero maxime ut agnosceretur ex Historia demonstrari posse ac debere Christianae religionis veritatem.  Ad demonstrationes Historicas opus est Elementa Antiquitatum sive artis criticae per modum scientiae tradi ejusque usus in sacris.

Quoniam vero ratiocinationibus nostris quibus Christianam veritatem firmavimus non nisi ab ignaro literarum nostrarum obsisti potest (quam solam ob causam difficilis cum Judaeo aut Turca aut barbaro disputatio est foretque adhuc difficilior, nisi Judaeorum libri Messiae, Turcarum Alcoranus Christo testimonium perhiberent), hinc homo ingeniosus quidem, sed solidae eruditionis expers, et suo ingenio nimium tribuens facile in eam infelicitatem prolabi potest, ut divinissimas veritates nostras in dubium vocet fabulisque anilibus Ethnicorum, aut Legendis simpliciorum Monachorum aequet, ignarus scilicet quam facile aurum ab aurichalco solidae doctrinae examine discernatur, eoque manifestius est quanta sit utilitas studii linguarum et antiquitatis. Et ego quidem vellem Elementa antiquitatum sive Criticae Artis perinde atque alicujus scientiae tradi, quae suis quibusdam demonstrationibus niterentur, ut scilicet resistentes convinci possent. Pro fundamento erunt reliquiae vetustatis, quas adhuc sensibus usurpare licet, nempe Membranae antiquissimae, marmorum laminarumve et nummorum inscriptiones, ut reliquam supellectilem statuarum, annulorum vasorumque, et quicquid tale passim servant curiosi, nunc omittam. Itaque enumeranda erunt quae hujusmodi hodieque extant, praesertim momenti majoris ad hoc institutum; texenda est Manuscriptorum historia ex quibus excusi sunt veteres libri, adjicienda indicia aetatum, et ex quibus notis monumenta quaeque genuina noscantur. Hinc jam facile erit Historiae Graecae et Romanae sed maxime Sacrae astruere suam fidem, ubi prius ostensum erit libros qui habentur genuinos esse, et saepe ipsis rebus coaetaneos. Veraces postea, saltem in his quae ad summam rerum gestarum pertinent, consensus librorum tum inter se, tum vero cum nummis et marmoribus evincet. His autem de libris antiquorum in summa demonstratis, facilius libris ab Ecclesia in Canonem receptis sua constabit autoritas, ut primum genuini, integri et quantum ad summam pertinet incorrupti, ex veterum versionibus atque commentariis recte a nobis hodie intellecti, denique ex rebus quas continent autoribusque quibus asserti sunt, divini et peculiari providentiae munere ad docendum genus humanum destinati, iis qualia supra attigimus argumentis probentur. Eadem Critica circa Sanctorum Patrum Scripta maximi usus erit, ut nostri temporis homines ad incorruptae vetustatis testimonium se revocari patiantur.

Cum brevis et simplex nondum se fecerat artem

Religio, nondum titulum pietatis habebat

fulmineus Mavors et sceptra dira cupido

... . .

regula dictabat non solis nota Magistris,

sed populi commune bonum. Nam certissimum est quanto quisque in sacris solida eruditione praecellentior, et antiquitatis Ecclesiasticae peritior est, eo ad pacem Ecclesiae reddendam esse proniorem, eoque intelligere manifestius saepe in hominibus ad tantum bonum Christiano orbi procurandum bonam tantum voluntatem deesse. Qui vero in sanctis patribus hospites sunt, aut eos non nisi obiter ad firmanda praejudicia sua consulunt, iidem in re morali laxiores, in controversiis pertinaciores fere deprehenduntur, quod contra fieri praestaret, cum sanctissimi illi viri Apostolicis temporibus propiores, et vita potius atque ipsa morte, quam clamoribus ac factionibus veritatem propugnantes, animos piorum ab inani curiositate ad amorem divinum, ad caritatem erga alios, et ad emendationem sui regendosque mores vocarent.  Nec negligenda alia studia humanitatis, ubi de mira eloquentiae et poëseos efficacia.

Caeterum licet hunc principem humaniorum literarum usum esse putem, ut adhibeantur ad fidem Christianam ex antiquitate demonstrandam atque interpretandam, negare tamen nec possum nec volo, multis aliis modis eas et pietati et utilitati publicae servire. Quid eloquentia, quid poësi, quae divinior quaedam eloquentia et quasi Angelorum lingua esse videtur, repertum est efficacius? His enim artibus homines ad amorem Dei, ad contemtum rerum humanarum, ad heroicas virtutes, ad mortem ipsam pro pietate, pro republica oppetendam inflammantur. His pingitur vitiorum deformitas, his pulchritudo virtutum adornatur ut mentes hominum rapiat. Mysticorum Theologorum sublimes meditationes, Hymni illi admirabiles, quibus animi piorum prope extra se collocantur, conciones penetrabiles, et totius pene auditorii emendatrices, a duabus illis artibus suos colores quibus placent, suam vim qua commovent, mutuantur. Et, si Rectoribus gentium curae esset ut ingenia quaedam selecta et natura jam valida a pueris perficerentur institutione exquisita, et in hoc ipsum directa, ut aliquando prodesse eorum eloquentia non nocere posset, potentissima in illis ad regendos populos instrumenta habituri essent, cum saepe in sedandis turbis, in solandis miseris, in animo perculsis reddendo, in erigendis adversus publica mala animis eloquentia plus quam vis, plus quam ipsa ratio possit. Ipsa Poësis theatralis cujus abusus passim culpatur profecto pro schola publica esse posset, si ex usu reipublicae institueretur.  De gustu antiquorum.

Quicunque in Veterum Scriptorum lectione versati sunt, agnoscunt in illis grandius aliquid et erecto ingenio dignius, quam vulgo in hodiernis libellis occurrit, sive quia subinde in recentioribus apparet servilis imitatio, sive quia multi non videntur animos attollere supra seculum suum, ac contenti plausu brevi ne curare quidem gustum posteritatis. Ambos mihi cum duplici pictorum inferioris ordinis genere conferre posse videor, nam imitatores illi pictoribus similes videntur qui antiquis statuis contemplandis unice dediti, nec res ipsas consulentes, nec aliquid suo genio tribuentes, centones tantum alienorum lineamentorum invita natura componunt; hi vero soluti et discincti alteri pictorum generi comparari possunt qui pulcherrima veterum monumenta plane negligentes, raro in Tabulis suis ad sublimem illum genium assurgunt, sed gothicum quiddam aut plebejum spirant, nunquam facile opera daturi, quae sint ad saporem omnium seculorum. Hunc autem novisse veteres illos credibile est, quia nunc quoque tantopere placent. Quis in tanta poëtarum copia scribit aliquid quod accedat ad Virgilii majestatem? Quis harum rerum peritus non intelligit Ciceronem de ipsa philosophia scribere, non dicam tam eleganter, sed tam valide et lucide, ut mihi legenti aliquando visum fuerit dolendum, sententias optimas non satis cognitas fuisse homini, qui egregie adeo et exponere et confirmare posset qualescunque? Seneca certe, quanquam haud dubie multa habeat pulchra et acuta, a Ciceronis tamen lectione venienti, levior et affectatior apparet. At de Plinio majore fatendum est opus ejus esse sine exemplo quale in tanta luce nunquam quisquam nostro seculo aggredi est ausus. Atque utinam plura alia secula suum Plinium habuissent, usque adeo multa affert exquisita de toto rerum atque artium complexu qualis suis temporibus habebatur, nec si ille periisset, quantum in natura indaganda progressi essent Veteres, aliunde cognoscere satis daretur. Tametsi negari non possit, saepe rerum ignoratione, memoria saepe excerpendi festinatione aut librariorum suorum fiducia lapsum, et in enarrandis illis quae maxime conservari et ad posteritatem transmitti merebantur breviorem fuisse.  De philosophia Veterum, ubi de autoribus philosophiae corpuscularis, et de Pythagora.

In scientias quoque Veterum inprimis Graecorum maxima sunt merita. Moschus Phoenix scriptor vetustissimus creditur autor atomorum, sive potius illius philosophiae, quae motu insensibilium materiae partium naturae phaenomena explicat. Extat praeclarus Leucippi ejusdem philosophiae sectatoris locus apud Laertium, ubi exponere conatur originem orbis terrae planeque vortices quosdam inducit, ex quibus etiam gravitatem mechanice derivat, ut mirari subeat Aristotelem in tanta luce caecutire maluisse. Nec dubito Democritum Virum admirabilem, tanta Geometriae, tanta naturae cognitione instructum, tam exquisito judicio, tam accurata diligentia praeditum, ut Vitruvio referente experimenta quae ipse sumserat obsignaret; multa lucidissime exposuisse, quae nunc vel ignorare vel de integro quaerere cogimur. Sed periere illa Scripta, quod ad saporem vulgi non essent, cui nugae faciles magis placent. Hoc saltem animadversione dignum censeo, quod Democritus saepe asseruit solummodo spatium et materiam (sive ut ille loquebatur, vacuum et inane) et materiae figuras motusve revera in rebus corporeis esse, caeteras vero qualitates corporum existere tantum nómö hoc est, quod pauci assecuti sunt, non natura sed lege sive opinione; id scilicet voluit, quod inculcant recentiores, sonos, colores, calorem aliasque qualitates sensuum, non veras res sed phaenomena esse ex sentientium et medii dispositione pendentia ut iridis speciem. Gravitas Atomorum et ­declinatio aliaeque ineptiae videntur non Democrito sed Epicuro tribuendae, qui longe impar faci- ­lius tamen sectatores invenit. Pythagoram fuisse summum virum dubitatio nulla est, consilium ejus erat, homines ad bonam frugem revocare, et secta ejus potius cuidam ordini religiosorum quam auditorum multitudini similis fuit. Tendebant consilia ad emendandam Rempublicam, quia tunc civitates a tyrannionibus quibusdam pessimis passim opprimebantur, aut mobilitate plebis ignarae regebantur, ille vero id agebat ut rectores in sua philosophia institutos salutaribusque sententiis imbutos populis daret. Itaque veritates majoris momenti mysteriis velabat, ut illis tantum innotescerent, quos post quinquennii Novitiatum velut professos receperat. Hos instituere solebat ipse Pythagoras, alios discipulis potius committebat. Extranei auditores exotericis sermonibus ad eorum captum compositis, vitae tamen instituendae utilibus tenebantur. Et apud hos autoritas Pythagorae atque illud ay̆tòw ĕfa pro ratione erat, at illi qui majorum videbantur capaces, Mathematici dicebantur, his rerum causae et demonstrationes tradebantur, omnis enim accurata cognitio in omni genere rerum Mathesis, quod Latinis doctrinam significat, dicebatur. Nec consilia successu caruere dum ipse Pythagoras vixit, multae enim urbes Italiae sive magnae Graeciae ab ejus amicis vel discipulis regebantur. Sed cum fortasse mortuo praeceptore degenerassent et suae tantum sectae hominibus favendo sese odiosos reddidissent, conspirationibus populorum oppressi sunt. Nihil physicum Pythagorae habetur, nam dubito an Timaei Locri aut Ocelli Lucani dogmata, quorum illa Plato, haec Aristoteles expressit, fuerint ipsius Pythagorae. Et profundiora eum animo agitasse, Systema mundi facit ut credam, quod a veteribus tributum Pythagorae, ab Aristarcho Samio excultum, et magno Archimedi visum non contemnendum felicissime Nicolaus Copernicus ad litora Balthici maris tanto post intervallo resuscitavit. At in Numeris et Geometria Pythagoram excelluisse constat, ipsique et Musicae elementa tribuuntur.  De magno fructu qui ex Platonis philosophia capi potest, circa cognitionem Dei et animae.

De Platone certiora dicere possumus, quia ejus scripta extant; ex quibus noscendus est, non ex Plotino aut Marsilio Ficino, qui mira semper et mystica affectantes dicere, tanti viri doctrinam corrupere, quod miror ab eruditis parum animadverti. Non sine admiratione vanitatis humanae notavi Platonicos posteriores, quae Magister egregia, docta et solida dixit de virtutibus et justitia, de Republica, de definiendi ac dividendi arte, de Scientia veritatum aeternarum, de notitiis Menti nostrae innatis dissimulare, quae vero illi excidere ambigua aut hyperbolica cum forte genio indulsit, et poëtam agere voluit, de Anima Mundi, de ideis subsistentibus extra res, de purgationibus animarum et Pyriphlegethonte, de Antro illo umbroso imaginum; aliaque similia; a praeclaris illis discipulis avide arripi, in pejus detorqueri et multis novis somniis onerari. Nimirum Plotinus, Jamblichus, Porphyrius, Philostratus, imo et Proclus aliique Pythagorici et Platonici illorum temporum, plane superstitionibus dediti erant et miracula jactabant, sive vitio animi sive ut venerationem sibi conciliarent, sive aemulatione Christianorum cum quibus conflictabantur. Qui vero ad Platonem ipsum idoneus lector accedet; profecto sanctissima praecepta, profundissimas meditationes, dicendi vero genus plane divinum, quod cum sublime sit, claritate tamen maxima simplicitatem praefert, agnoscere cogetur, magnamque inde percipiet voluptatem. Itaque saepe miratus sum nondum extitisse quendam qui systema philosophiae Platonicae sanioris daret, nam Franciscus Patritius, non contemnendi vir ingenii Pseudo-Platonicorum lectione animum praecorruperat. In Platone autem (ut minora omittam) haec maxime egregia sunt, quod Mentem statuit esse substantiam se moventem, vel quod idem est, liberam ac sese excitantem, sive principium actionis, contra materiam agnoscit esse actionis per se expertem, et quodammodo indeterminatam ac plus apparentiae quam realitatis habentem. Pleraque enim corporum attributa, ut calor, frigus, colores, magis phaenomena sunt quam verae qualitates, et ut Democritus dicebat nómö existunt non fýsei. Hinc Plato merite cogitationem ab his confusis ad puras notiones transtulit, asseruitque scientiam omnem esse rerum aeternarum. Universalia sive aeternas illas Essentias potius esse res quam sunt singularia et materiam et casum involventia quae in fluxu consistunt. Sensus nobis illusiones potius quam veritates renuntiare, Mentem singularium cognitione et corporum contagio variisque affectibus infici, sola vero liquida aeternarum veritatum cognitione a materia abstrahi perficique. Esse in mente nostra ideas innatas, quae rerum universales essentias repraesentent, ideoque scientiam nostram esse reminiscentiam, denique perfectionem nostram ad quandam Dei participationem referendam. Quae sane omnia verissima sunt, si recte interpreteris, et usus maximi, nec mihi notus est philosophus qui de Substantiis incorporalibus Platone rectius senserit; ut dolendum sit profecto tam excelsa, tam recta dogmata, tamdiu nugis quibusdam involuta sepulta jacuisse.  In quibus Aristotelis philosophia probanda vel improbanda sit.

Aristotelis doctrina notior est quam ut brevitatem nostram morari debeat, quia tamen tantopere variarunt judicia de hoc viro, multique inprimis juvenes inter tot laudatores contemplatoresque perplexi haerent; nos pro moderatione nostra dicemus, opinor, quae omnibus aequa sentientibus satisfacere possint. Aristotelem constat olim fidei hostem habitum, postea in Scholas receptum ita venerationi fuisse, ut non alia dogmata tuendis fidei articulis aptiora viderentur. Hunc non Averroës tantum, sed et D. Thomas aliique insignes viri pro humani ingenii miraculo habuere, eundem vero hodie passim etiam pueri rident. Dicam quid mihi videatur, qui primis annis Peripateticam disciplinam hausi, qui adultus Aristotelem non perfunctorie inspexi, qui tamen sentiendi libertatem etiam puer exercui, et postea Mathematicis disciplinis atque experimentis sum delectatus: deinde extra Academias positus, vitaeque genus longe aliud secutus, non sum ex eorum numero quorum autoritas in Aristotele periclitatur neque contra inter eos censeri possum qui dogmata veterum et doctrinas in scholis receptas ignorant, et ne male ignorare videantur irrident. Primum ergo comperi Ciceronem et D. Thomam, aliosque laudatissimos viros non injuria Aristotelem laudasse. Quae in doctrina morum scripsit satis pulchra sunt et ex usu vitae petita et Jurisconsultis perutilia ideoque juvenibus cognoscenda qui ad negotia accessuri sunt, etsi hominem ad sublimem illam virtutem non forment, quam Plato et Epictetus sibi proposuisse videntur, et quae proxime accedit ad perfectionem Christianam. Quod eo minus miror, quia Moralis Scientia proles Metaphysicae est, et qui de providentia Dei atque immortalitate animae non optime sentit, nimium tribuere cogitur huic vitae. In Politicis autem et Rhetoricis plane regnat Aristoteles, longe omnes veteres post se relinquit qui ad nos pervenere. In humanos quoque affectus profunde satis introspexisse videtur. At in Organo specimen profecto edidit ingenii magni inveniendarumque veritatum abstrusarum et demonstrationum capacis. Nam si ut credo, ab ipso primum reperta sunt theoremata illa de formis enuntiationum et syllogismorum, fatendum est rem magnam praestitisse jactis scientiae illius primis fundamentis, quae caeteras omnes quodammodo animat, et certas reddit. De arte tamen ipsa inveniendi et demonstrandi non satis liquidas notiones habuisse videtur, quod posteriora ejus Analytica satis ostendunt, quorum praecepta obscura satis et confusa sunt nullaque exemplorum luce juvantur. Adeo ut multi Peripatetici non indocti, cum nullum potissimae illius ab Aristotele decantatae demonstrationis exemplum in ipso Aristotele invenire sibi viderentur, crediderint Ideam quandam sublimioris Scientiae philosophum proponere voluisse, quae supra humanam sortem posita esset. In quo eis non assentior, possem enim ostendere innumera exempla demonstrationum, quibus Aristotelicae conditiones recte intellectae quadrant, quanquam fortasse Aristoteles ipse earum vim non satis intellexerit, nam ubi maxime demonstrandi locus erat, ibi minime demonstrat, et alicubi sese non admodum in Mathematicis versatum ostendit. Physica Aristotelis triplex est, generalis, media, specialis. Generalis libris Acroaseos continetur, qui licet confuse admodum scripti sint et inania quaedam evanidae subtilitatis nonnunquam misceantur, fatendum est tamen sententias ibi in summa praeclaras esse. Nam ut taceam formas illas hodie passim damnatas aliquid veritatis in recessu habere; illud inprimis laudo quod continui divisionem in infinitum asseruit, et contra Atomos et Vacuum disputavit. Sententias horum octo librorum Geometrico more ordinatas dedit Abdias Treu Mathematicus non vulgaris, licet demonstrationes alicubi infirmiores esse non diffiteri videatur. Media Aristotelis physica quae libris De Generatione et Corruptione, De Coelo et Meteoris continetur quibus libellus De sensu et sensili aliique similes addi possunt, exigui admodum momenti videtur. Velle enim omnia sublunaria ex quatuor primarum qualitatum atque inde exurgentium Elementorum combinatione explicare, lusui ingenii quam seriae doctrinae propius videtur, praesertim cum non dixerit in quo interior harum qualitatum natura consistat. Et tamen tantopere commentum hoc Galeno placuit, ut eo totam Medicinam infecerit. Quanquam quatuor Elementa aliquid veritatis in se habere, non sit diffitendum, saltem enim certum est quatuor corporum massas magnas apud nos sensu deprehendi, ignem quem lux solaris spargit, aëra qui hunc globum nostrum ambit, aquam vero et terram in quas globi superficies dispescitur. Sed corporibus aliis gravitatem, aliis levitatem natura insitam tribuere, sublunaribus motum a centro et ad centrum, coelestibus circularem; coelestia omnis mutationis expertia asserere, totum mundum componere ex aliquot pelliculis instar cepae, aut aliquot orbibus crystallinis, sese ambientibus quibus ut clavi aurati curruum nostrorum uraniscis, infixae sint stellae, inferioribus erraticae, supremo fixae. Et his orbibus praefici intelligentias quarum unicum officium est eos instar tru- ­satilis molae versare, summam denique intelligentiam Dei nomine honoratam extimo orbi seu mobili primo alligari, haec profecto multis modis absurda, et indigna philosopho, divina vero magnitudine indignissima sunt, ut mihi sphaera Archimedis vitrea toto coelo Aristotelico et pulchrior et ingeniosior videatur. Difficulter adducor ut credam Aristotelem talia serio sensisse, sed cum sectam condere vellet, audacter de his rebus pronuntiare voluit, ea falsa esse nihil unquam certum de illis ab hominibus repertum iri. Recte quidem in Metaphysicis et postremo Physicorum ad primum Motorem enititur, sed parum decretis suis congruenter. Nam si Elementa per se sursum aut deorsum tendere possunt, quidni per se orbes in gyrum ferantur. Unde quidam discipulorum Nonam caeteris addidere intelligentiam sublunarem quae Elementa incitaret, et nonnulli credidere, intellectum illum agentem in nobis, quem Aristoteles extrinsecus advenire et separabilem esse scripsit, esse hanc sive intelligentiam sive animam Mundi sublunaris. Sed ego arbitror de his rebus Aristotelem perfunctorie scripsisse, nulla veritatis reperiendae spe. Quae de anima reliquit plus habent subtilitatis addo et plusculum veritatis, obscuriora tamen et minus plena atque absoluta videntur. Et illud intellectus agentis dogma merito suspectum habetur, quasi tantum communem omnibus Mentem Aristoteles immortalem agnoverit, propriam cujusque animam vero mortalem. Postremo quae in Speciali physica, inprimis De Animalium generatione et partibus dedit philosophus multa praeclara continent, quibus Harvaeus ipse plurimum tribuebat. Unde apparet praestanti ingenio fuisse, et de scientiis praeclare meritum quibus serio incubuit.  De Stoicorum praeceptis circa virtutem, ea tantum sequenda dictantibus quae sunt in potestate. Quae recentiores resuscitarunt, et quod ab his qui futurae vitae certi non sunt, nihil melius afferri possit.

Stoici quoque de Universi Machina non satis pro dignitate sensisse videntur; sed e diverso de providentia gubernatrice tanto praeclarius censuere, fatum autem nihil illis aliud fuisse arbitror, quam ordinem a providentia praescriptum. Nam quomodo Deum fato alligarunt, si res ab eo disponi et regi crediderunt. Sed fateor de theorematibus eorum non satis accurate a nobis judicari posse, itaque benigniores interpretationes admittendas. At praecepta Porticus moralia ea ipsa fuisse videntur, quae nunc egregii quidam viri resuscitarunt, scilicet virtutem in eo consistere ut omnia ratione agamus nec nos perturbationibus ab eo proposito deduci patiamur. Beatos autem nos futuros etiamsi omnes ingruant miseriae, si modo cogitemus nos animo nostro qui solus in nostra potestate est recte uti, et proinde contentos esse debere, cum ineptum sit frustra se excruciare. Haec aliqua ratione vera esse agnosco, nec dubito quin exercitatione effici possit, ut externarum rerum jactura ipsique dolores corporis, etsi non minus sentiantur, minus tamen afficiant, neque animum de statu suae meditationis dejiciant quamdiu compos est sui; nam quod aliquando vindictae sumtae gaudium, quod credulitas inanis pseudomartyrum efficere potuit, ut inter tormenta laetarentur, quidni ratio disciplina confirmata posset. Quae quidem locum haberent, etiamsi corpore soluto extingueremur, nec melius aliquid afferri potuit a philosophis etiam novis, qui animam quidem a corpore distinctam statuunt, sed nihil praeterea de futura vita dicere audent quam quod illi quoque admitterent quibus anima post mortem in animam mundi redire aut aliis corporibus uniri videtur, nulla rerum in priori corpore gestarum memoria, perinde ac materia corporum eadem manet, figuris mutatis. Nullae enim substantiae pereunt in universo, sed earum modificationes. Verum hic modus conservandi animam, quasi et lignum conservatur cum comburitur, nihil habet extinctione ejus optabilius. Et qui talem immortalitatem venditant cujus nulla in vita regenda haberi ratio potest, mihi Epicuro videntur similes, qui providentia sublata deos reliquit, quales colendi causa nulla esset. Laudandi tamen sunt quod modum excogitarunt, quo quis ex istis hypothesibus aliquo modo tamen possit contentus esse, qui non nisi verbis differt, ab illa tranquillitate animi, quam Epicurus commendavit. Sed si quis certus Divinae gubernationis, firmissime cogitet immortalem animam in manu et praesidio Dei positam non nisi a se laedi posse, Deumque amantibus sui sive virtutem colentibus felicitatem maximam destinasse, ille non tantum contenta in omnibus malis, sed et laeta his ipsis quae geruntur mente facilius et plenius beatam quandam jam tum in terris vitam deget. Videnturque huc et Stoici subinde inclinasse, quod Epicteti et Antonini Imperatoris et Senecae loca quaedam obscurius tamen indicare videntur. Plato vero idem multo clarius et expressius significavit.  Usus veteris philosophiae.

Atque ita paucis attigi quicquid in Veterum philosophia pulcherrimum et ad vitae gubernationem utilissimum habetur, ut appareat eos quoque interiora inspexisse, et Platonem de Deo, mente et ideis, Aristotelem de Continuo et Pleno, Leucippum et Democritum de philosophia Mechanica ac vorticibus Materiae, Pyrrhonios de sensuum deceptione, Pythagoram atque Aristarchum de Systemate Mundi, Stoicos de virtute, Peripateticos de Republica ea dedisse, quorum lectio praeparatae jam Menti magnos fructus magnamque voluptatem afferet; et quae recentiores resuscitasse atque colligasse videntur. Iuvenem tamen nondum sententiarum optimarum demonstrationibus imbutum temere per veterum philosophorum libros legendo volitare non admodum consultum putem; vellemque ideo a philosopho quodam erudito philosophiae veteris Breviarium concinnari, quod pro introductione in eorum lectionem esse possit, et quo non nisi optima atque verissima suis rationibus munita contineantur.  De excellentibus inventis quae veteres mathematici nobis reliquere, de quibusdam adhuc ineditis; de Veterum artibus, quanta res sit eos in suis Scriptis Geometricis nobis dedisse exemplum ratiocinationum irrefragabilium.

In Scientiis Mathematicis excelluisse Graecos res ipsa ostendit, Pythagoram Numerorum Scientiam coluisse, Elementa Geometriae et Musicae inchoasse constat. Platonem ajunt Analyseos illius primum autorem fuisse, quae quaesitum quasi inventum supponit atque inde ad data regreditur, certe ejus artis quam Algebram hodie vocant, et calculi Geometrici per literas qui nunc in usu est, veteres non fuisse expertes ostendunt non tantum quae de rationibus et proportionibus demonstrarunt, et Arithmetica Diophanti, sed et inventiones atque constructiones difficiliorum quorundam problematum, in quae non aliter facile incidere potuisse videntur, ut cum ope [sectionum] conicarum et Conchoeidis aut Cissoeidis lineae inventionem duarum mediarum proportionalium et trisectionem anguli expediunt. Scientiam itaque Locorum seu curvarum linearum habuisse videntur, idque satis ostendere Apollonius et Pappus, sed cum eas constructiones quodammodo contemnerent, quae non regula et circino simplici, sed organis compositis expediendae essent, altiores lineas negligentius tractavere. At peculiarem quandam Geometriam sibi solus habuit Archimedes, quae consistit in usu indivisibilium et infinitorum pro curvilineis metiendis, planeque ab analysi illa communi atque algebra diversa est, sed hanc methodum sedulo texit, neque enim quisquam veterum quantum constet, ullum problema Archimedea arte solvit, nisi forte excipias autorem Quadratricis. Nostri tamen seculi hominum aciem effugere non potuit. Verum si nihil aliud nobis reliquissent Veteres, quam Elementa Euclidis, plus tamen quam vulgo credi potest, meriti fuissent de genere humano. Ex omnibus Europaeorum rebus nihil magis Sinensibus admirationi fuit, quam illae irrefragabiles demonstrationes quibus ipsi nihil simile viderant, et quarum multi inter nostros quoque eruditos, qui nunquam eas attente consideraverunt non magis ideam habent, quam caeci colorum. Plerosque enim video sibi imaginari Geometras theoremata experiendo et tentando invenisse; et ipse Josephus Scaliger, vir in literis admirabilis, et qui Geometriae non plane expers erat, credidit quadraturam parabolae ab Archimede inventam fuisse, ligneam forte parabolam ponderando, postea vero demonstrationem quaesitam. Egregie vero. Unde fit ut homines qui eruditum hunc pulverem parum attigerunt, non satis compertum habeant, quid sit certitudo, quid demonstratio, et in Scepticismum proni sint, levibusque perceptionibus contenti. Itaque maximae gratiae habendae sunt veteribus quod libros rigorose scriptos nobis reliquerunt, qui si non extarent, credo Geometriam quandam haberemus probabilem et Empiricam, qualis est plebejorum, et quali me puerum meo marte uti memini, cum vellem circulum quadrare quod crederem segmenta ejus esse rectangulis circumscriptis proportionalia, quam opinionem diu retinui, donec studia ista serio tractare vacavit. Talis erat Geometria qua utebantur Cardinalis Cusanus, Orontius Finaeus aliique Semigeometrae plena erroribus et controversiis; et fortasse non magis hominibus nunc in mentem veniret, demonstrative scribi posse in Geometria quam iis in mentem venit, quod a me nunc primum ostendetur, similem irrefragabilem ratiocinandi modum in omnibus argumentis locum habere, et controversias aeque in philosophia ac Geometria finiri posse calculando. Sed redeamus ad scripta Veterum Mathematica, quae cum magnus satis eorum numerus sit, enumerare nihil attinet, praesertim cum eam provinciam dudum viri docti occuparint. Illud admonere operae pretium erit optandum videri, ut quicquid eorum superest ineditum, paulatim prodeat. Miratus sum editos veteres Musicos omisso Ptolemaeo qui haberi potest eorum princeps. Hunc tandem opportune publicavit V. cl. Joh. Wallisius, meque illa cogitatione liberavit, ad quam si quando vacasset, exercitii causa, ne intermissa literarum Graecarum studia plane exciderent, animum adjicere deliberaveram, hortante me Marquardo Gudio qui apparatu exquisitissimae doctrinae prope incredibili instructus suum Codicem liberaliter obtulerat. Desiderantur adhuc pleraque Heronis, quae uno corpore complecti non inutile foret. Et dux Arithmeticorum veterum, Nicomachus Gerasenus, in quem alii sunt commentati, adhuc editorem postulat. Absolutam Veterum Geographiam ab Isaaco Vossio, Astrologica Vettii Valentis Ptolemaeo antiquioris, a Petro Daniele Huetio, excellentis doctrinae viris expectamus. Geodaesia quoque veterum (de qua habetur libellus Heronis ineditus) et Scriptores finium regundorum, lucem adhuc aliquam accipere possent. Porro si maxime caeteris scientiis plerisque Veteres vicisse crederemus, scientiae tamen rei militaris parte maxima inferiores sumus. Sequestratis enim illis quae ab invento pulveris pyrii pendent, caeteris omnibus militiae partibus longe relinquimur, quod etiam Duces magni nostrorum temporum Polybio et Caesare lectis, agnovere. Neque est quod Evolutiones nostras variis figuris elegantiam praeferentes jactemus, videmur enim nimium dediti exercitiis artificialium, negligere exercitia naturalium, quibus veteres militi robur et agilitatem membrorum parabant et quibus Turcae nunc quoque nobis formidabiles sunt, licet Tacticam spernant, qua veteres non minus quam nostri excelluere. Sed quis de nostris militibus dicere potest, quod Cicero de Romanis ... . . galeam scutum arma, non magis illis in onere haberi quam ipsa corporis membra. Artibus pingendi, sculpendi, aedificandi veteres a nostris superari, id quidem homines peritissimi harum artium dicere non audent. Machinas quoque Romanis fuisse admirandas, non tantum ex Herone et Vitruvio, et ingentibus illis operibus militaribus, sed et ex mirificis quibusdam spectaculis judicari potest, quae ipsi edidisse scribuntur. Quodsi extaret liber Stratonis Lampsaceni De Machinis Metallicis, facilius inde comparatione cum nostris facta judicaretur. Sed haec atque alia veterum deperdita a Guidone Pancirollo pro parte recensita et facile augenda nunc attingere animus non est. Quae veteres de rotunditate orbis terrarum prodiderant, quae ipsi obscuriora licet de Atlantide insula et fortunatis, de extremis Africae, de India orientali reliquere, Argonautas nostros excitasse dubium nullum est. Marci Poli scripta ex Italia allata animos Lusitanis addidisse constat. Quodsi extitisset Relatio Cosmae Monachi, qui jam circa Justiniani tempora ad Sinas penetraverat, quam ab Emerico Bigotio ex Medicea Bibliotheca erutam, edidit Thevenotius vir memorabili rarissimae doctrinae varietate conspicuus, et magno in publicum zelo laudandus, eadem multo ante sciri potuissent. Chronologiam notis Eclipsium aliisque indiciis constitutam, etsi usus abesset ad Historiam accurate distinguendam sane maximus, tamen ob rei pulchritudinem merito aestimamus. Et in summa quicunque non nisi sua tempora curant, de iis merito dici potest, quod Aegyptius Sacerdos de Graecis, semper pueros esse, cum Veterum profectus nostris jungendo humana cognitio magis magisque adolescere demum videatur.