Series VI Band 4 · No. 114₁.
Erster Ansatz
ERSTER ANSATZ
Rem tractare aggressus, cujus vim a multis agnosci, omnium interest, praevaricator essem in causa publica si quae ad commendationem ejus atque accendendos homines studia necessaria dictu videntur dissimularem, mihi enim pene adhuc puero divino munere obtigere initia, satis quidem tenuia, artis cujusdam Magnae, cujus quantum legere vel audire contigit, ne suspicio quidem inter homines fuisse videtur, itaque veniam mihi ab aequitate lectoris spero, si de praesenti negotio loqui magnificentius, quam ego de rebus meis sentire soleo. Cum enim eo consilio scribam, ut ad conferendam operam accendantur homines, intellecta magnitudine praesentaneae utilitatis, praevaricator essem in causa publica, si quae ad persuadendum valere possunt, dissimularem. Ajo igitur sequentia ab hominibus etiam mediocris ingenii, sed praeclarae voluntatis, inter se conspirantibus, exiguo tempore, nec magnis sumtibus praestari posse:
Primum scilicet constituetur Canon, sive Ars quaedam judicandi, cujus ope
omnes controversiae quae sive de scientiis humanis sive etiam de singularibus vitae
negotiis, rebusque agendis oriri possunt. Palpabili quodam modo ad calculi Mathematici
instar tam accurate definiantur, quam ex datis utrinque rationibus possibile est. Ita
scilicet, ut cum sufficientia sunt data ad veritatem infallibiliter determinandam,
demonstratio habeatur veritatis; sin minus, habeatur saltem interim demonstratio maximae
probabilitatis, quae argumentorum utrinque pugnantium commodorumque atque
incommodorum aestimatione certo semper determinari ex datis potest. Nec jam clamoribus
res agatur, sed dissentientium alter alteri, aut etiam quisque secum disputans sibi
dicere possit: calculemus. Non enim soli Logicorum Syllogismi sed et computistarum
rationes reddentium Tabulae, et Arithmeticorum vel Algebristarum dispositiones ac processus,
recte, argumenta in formam redacta nominabuntur. Error autem omnis erit vel
calculi, vel omissionis alicujus ex datis; et error quidem calculi semper deprehendi atque
emendari poterit ex ipsis calculi regulis; at omissionem sive insufficientem enumerationem
emendare pertinet non ad formam sed ad materiam, id est non ad artem judicandi,
sed inveniendi. Initia autem hujus Canonis, sive artis judicandi, trademus hoc loco
constitutis Elementis veritatis aeternae, unde apparebit, an sperari possint, quae
pollicemur. Quod si certa demonstratione conficiemus, haec non tantum possibilia, sed et
in potestate nostra sita esse; omnium certe mortalium quod sua interest intelligentium
voluntates excitari oportet, ad favendum constitutioni tantae artis, sed eorum maxime, qui
de maximis rebus deliberantes majore periculo decipiuntur; plerumque enim etiam magni
viri post multas rationes utrinque ventilatas, non omnes in unam summam colligunt, cum
ea ars addendi rationes, ne quidem satis extet, sed vel prima qua praeoccupati sunt, vel
ultima quae maxime adhuc in memoria eorum viget, vel illa denique quae affectibus
eorum secunda est, vel denique quo cumque nullum sit periculo salutis periculum majus,
de quo deliberare debent omnes; quantivis pretii erit in rebus divinis ac moralibus a
ratione pendentibus, circa Deum atque Animam demonstrationes tandem aliquando asse-
qui, vel plane absolutas, vel moralem certitudinem, aut etiam maximae probabilitatis
gradum definientes. Fatendum est enim hactenus in his rebus potius demonstrationum
tentamenta, vel simulacra, quam demonstrationes haberi. In publicis quoque negotiis
maximum artis usum esse necesse est ut non jam negligenter, neque etiam anxie, et cum
multa formidine, sed secure, et quadam fidentis animi tranquillitate agamus, ut solent illi,
qui certas in agendo leges sequuntur. Nunc enim [bricht ab]