Series VI Band 4 · No. 116.

De modis syllogisticis primariis atque secundariis

[Mai 1682 bis Dezember 1684 (?)]

Latin

 [Mai 1682 bis Dezember 1684 (?)]

Modi ejusdem figurae distingui possunt in primarios et secundarios. Primarii sunt, qui ex aliis suae figurae modis non consequuntur; secundarii qui omnino. Et secundarii rursus ex primariis consequuntur duobus, uno ex praemissa ad praemissam, altero ex conclusione ad conclusionem. Modus ex praemissa ad praemissam est a particulari ad universale, nam quod ex particulari sequitur praemissa multo magis sequetur ex universali. Modus a conclusione ad conclusionem, est ab universali ad particulare, nam ex quo sequitur conclusio universalis, ex eo multo magis seu facilius sequetur conclusio particularis.

Secundarii priore modo sic colliguntur: Primo ex AII infertur AAI. Hinc in prima ex Darii fit Barbari, in tertia ex Datisi fit Darapti. Secundo ex IAI infertur AAI, hinc in tertia ex Disamis fit iterum Darapti, et in quarta ex Digami fit Balani. Tertio ex AOO infertur AEO. Ita in secunda ex Baroco fit Camestros. Quarto ex OAO infertur EAO, ita in tertia ex Bocardo fit Felapton. Quinto ex EIO fit EAO. Hinc in prima ex Ferio fit Celaro, in secunda ex Festino fit Cesaro, in tertia ex Ferison fit iterum Felapton, in quarta ex Fedilom fit Fegano. Sed IEO in nulla datur figura unde nihil inde duci potest. Patet hinc Darapti et Felapton bis esse secundarios modos primae speciei. Et primam speciem secundariorum dare modos novos aliquot, nempe Barbari, Camestros, Cesaro, Celaro.

Secundarii posteriore ratione sic colliguntur: Primo ex AAA fit AAI, ita in prima ex Barbara fit Barbari. Secundo ex EAE fit EAO, ita in prima ex Celarent fit Celaro, in secunda ex Cesare fit Cesaro. Tertio ex AEE fit AEO; ita in secunda ex Camestres fit Camestros, in quarta ex Cadere fit Cadero.

Omnes Modi secundarii ratione posteriore collecti colliguntur et priore excepto uno modo quartae Cadero.  ADC  EBC  OBD  ABD Celarent  ECB  ADC  EDB Calmentes  ADC  ECB  EBD Camestres  ADC  EBC  EBD