Series VI Band 4 · No. 10₄.

Notae criticae circa omittenda in lingua rationali

Latin

posse, esse enim nihil aliud quam adjectivum cum copula, caleo, id est sum calidus. Sed eodem jure et adverbia tollere poterat nominibus solis retentis, nam adverbium se habet ad verbum, ut adjectivum ad nomen substantivum. Ita haec duo: valde potito, et sum magnus potator, idem significant.

Nec video etiam cur calor ei sit concretum, caloritas abstractum. Pari jure etiam abstractum abstracti porro formare potuisset, dicendo caloritatitas.

Calefactivitas quoque non est abstractum calefactionis, sed est abstractum peculiare, differens a calefactione, ut potentia ab actu.

Omisisse se ait in Charactere universali quae certis locis et temporibus propria sunt, ut titulos honorum et officiorum, gradus Academicos, vocabula Jurisconsultorum, Heraldica ut Chevron, vestituum formas, genera pannorum, ludorum, potuum, cibariorum, compositionum pharmaceuticarum, Musicorum modorum atque instrumentorum, instrumentorum mechanicorum, sectarum philosophicarum, politicarum, theologicarum. Sed quaecunque certas constantesque definitiones habent, ea etiam exprimi possunt universali charactere, et licet res non sint perpetuae sed temporibus certis locisve propriae, notio tamen sive idea earum perpetua est, alioqui et plantae certarum regionum excludi deberent. Quod vero ait, haec si opus paraphrastice exprimi posse, id fateor; sed respondeo si character philosophicus recte constitutus sit ipsam paraphrasticam expressionem contractam sine ullo alio novo molimine vocem exhibere debere.