Series VI Band 4 · No. 10₃.

Definitiones notionum ex Wilkinsio: IV. Relationes Transcendentes Qualitatem concernentes. Generalius considerando

Latin

[p. 35] [IV.] Relationes Transcendentes Qualitatem concernentes. ~~Generalius* considerando.

~~*Eae vel dissimilares, vel mutuae. Dissimilares, ubi respectus primitivi et derivativi, immediati et Mediati, modi existendi absoluti aut dependentis, gradus existendi vel causandi principalis vel minus principalis. 1.Primitivum cujus non est principium in aliquo certo genere quod ex alio ejusdem generis non oritur, ita vox primitiva quae non oritur ex alia voce ejusdem linguae. Derivativum contra.

Radix, fons est principium primitivum quasi materiale, ut scilicet radicatum ex~~ ~~radicis essentia quasi emanet, ut arbor ex radice succrescit. Ita Deus est radix animarum rationalium, educuntur enim non ex potentia materiae passiva, sed ex potentia Dei activa.

Origo est locus radicis seu fontis. Locum sumo pro omni continente seu eo in~~ quo est aliquid. An dicemus originem esse causam efficientem et materialem ~~simul aliquo modo, ut pater origo filii, fons fluvii terra plantae. Verbo: cum quis ex se producit, dicitur origo.

Originale est ipsum documentum seu locus unde aliquid transsumtum est.~~ ~~Locus exemplaris sive prototypi.

Potest radix etiam intelligi quae sit principium, sed non primitivum, ut pater filii. Peculiaris terminus excogitari posset, pro subjecto praecedente denotando, ex quo destructo fit sequens, ut farina ex granis, neque enim grana sunt materia farinae, neque enim permanent, sed continent farinae materiam; possent appellari: ~~prae-~~~~ ~~~~­materiale~~. 2.Immediatum rectius referetur ad distantiam, est autem vel inter quae nulla est~~ ~~distantia, vel inter quae distantia quidem, sed vacua sit. An immediata erunt hoc sensu A et B, si nihil sit, quod tam ipsi A quam ipsi B propius sit, quam A et B sunt* *sibi? Sed video addendum esse, ut in intervallo ipso ab uno ad alterum (non ad latus) hoc intelligatur: Seu ut intervallum nihil contineat. Intervallum autem intelligo non tam in genere loci, sed et in omnibus positionem habentibus, ut in tempore, motu, gradibus qualitatum.

Proximum est quod ei a quo incipitur immediatum est.

~~~~Intervallum~~ est id totum in quo aliquid inter duo contineri potest. Itaque~~ ~~intervallum non tam est totum intersitum, quam totus intersitorum locus sive capacitas.

Inter duo est, per quod ab uno ad aliud simplicissimo processu vel naturali~~ ~~ordine transitur, vel reapse, vel cogitatione saltem.

Intervallum autem est illa capacitas, per quam metimur, quantum inter duo~~ ~~esse possit vel magnitudo transitus simplicissimi ab uno ad aliud.

Medium (accurate) illud est quod inter duo situm est, et aeque ab illis distat.~~ ~~Quaecunque de una recta linea intelligi possunt, ea huc possunt transferri. 3.Absolutum est, cujus conceptus est illimitatus seu extra quod nihil in eodem genere sumi potest, seu cujus conceptus est capax quantitatis, et nullos tamen involvit limites. Hinc concipi potest Extensio absoluta, sed non circulus absolutus. Videtur hoc sensu idem esse absolutum quod maximum. Deus est Ens absolutum neque enim ulla datur realitas sive perfectio, quae in Deo non sit. Optime dicemus Absolutum esse in suo genere pure positivum. Genus autem hoc loco intelligo id in quo res diversae inter se sunt similes et transmutabiles vel secundum quod quantitate sola differunt vel saltem ita transformari possunt ut quantitate sola differant; aliquando et basin appello, ita basi conveniunt duae horae, duae partes materiae, duo calores, duo motus, duae realitates.

Dependens est cujus principium conservationis, vel absolute, vel secundum~~ ~~certam quandam perfectionem, facultatem, aut operationem in alio est. Itaque independens est quod nullum habet extra se principium suae conservationis. Ita lumen dependet a luce, creatura a Deo.

Scientia alteri subalterna dicitur cujus certitudo ab ea dependet. Id a quo quid ~~dependet dici potest Sustentaculum vel fundamentum. 4.Principale vel primarium est quod multo plus confert quam multa alia. Quid~~ ~~autem sit conferre alibi dictum est. Interdum fit, ut ultimum requisitum, quod scilicet solum deest, induat rationem primarii, quia maximo studio quaerendum est, seu quia tunc cum ad rem ventum est, maxima ejus ratio habetur. Dantur autem saepe plura comprincipalia.

Caput est primum in ordine et potissimum in directione sive in conferendo, vel~~ ~~caput est quod et dignius est et caetera dirigit.

Dirigit illud secundum cujus variationes sive modificationes alia variantur non~~ ~~contra.

Supremum idem videtur esse quod caput. Superius enim videtur intelligendum~~ ~~tum quod dignius est, tum quod in caetera agit sine repassione. Quoniam enim homines vident pleraque quae circa nos sunt deorsum agere, hinc quae in alia agunt sine repassione tanquam superiora concipiunt. Hinc eminens locus depressiori vicino apud Gallicos imperare dicitur, *une eminence qui commande la ville*. Superiora etiam vocant ad quae difficilius et non nisi per alia devenitur, quia* *idem quoque in corporibus altius collocatis vulgo animadvertunt. Hinc fit ut superiora quoque concipiant ut digniora, quia difficiliora ad quae per faciliora contenditur solent esse digniora.

Suprematum (la souveraineté) habere eum definivit Furstenerius, qui quoad participationem juris~~ ~~*gentium (quod in bello pace foederibus et legatis consistit) inter summos habetur, nec tanquam accessorium consideratur, sed membrum est comprincipale atque adeo validam ditionem imperio (seu

Suprematum (la souveraineté) habere eum definivit Furstenerius, qui ditionem*~~ ~~*imperio (seu «confesso» manus militaris jure) obtinet validam satis ut pacis causa a caeteris in juris gentium communionem admittatur atque universalis gentium societatis membrum primarium habeatur, quemadmodum enim pater familias in civitate, ita qui suprematum seu libertatem publicam habet in gentium societate caput habet.

Accessorium esse videtur sine quo res confici potest, etsi cum eo fortasse~~ ~~melius conficiatur.

Appendix est res accessoria.

~~~~Adhaerere~~ dicitur quod ab aliquo difficulter separatur, sed eo multo minus est,~~ ~~ita ut illo moto facile moveatur adhaerens, non contra.

Si duo simul procedant, unum autem eorum nos potissimum consideremus (saltem quoad scopum nostrum) tunc alterum dicitur comitari. Nec ideo sequitur~~ ~~statim comitem esse minus principalem, aut multo inferiorem.

Complices sunt comites delicti vel socii.

~~~~Socii~~ sunt comites voluntarii eundem finem habentes.

~~~~Factio~~ est societas turbulenta, seu unde turbae nasci possunt.

~~~~Conspiratio~~ est factio occulta.

~~Appartenance est res adhaerens, ut Appendix est res accessoria.

~~*Adventitium est quod comitatur per accidens.

~~~~Particeps~~ est in quo est pars causae vel effectus. 5.Pertinere ad rem dicitur, quod aliquam habet relationem, vel potius quod~~ ~~aliquid confert vel ad rem vel ad ejus oppositum, idque sive in re sive in intellectu.

Concernit, quod confert ad cogitationem sive considerationem, seu quod ad~~ ~~rem pertinet quoad cogitationem.

Appositum (à propos), quod quasi casu, aut saltem praeter opinionem aut*~~ ~~*regulam evenit, ad rem aeque conferens, perinde ac si destinatum, aut praevisum, aut regulare fuisset. Seu est aptum praeter opinionem.

Quoad aliquid, touchant quelque chose, soviel betrift, hoc est quatenus aliquid*~~ ~~*consideratur, quasi admonere velimus hac particula, id quod diximus aut dicturi simus rem illam concernere.

Conferens, dienlich, servant ou propre à quelque chose, est requisitum secundum*~~ ~~*aliquem producendi modum.

Aptum quod passione sua conferre potest ad aliquam actionem, vel potius quod~~ ~~conferre potest per modum instrumenti.

Impertinent, Ungereimt, actio inepta magnam imprudentiam notans.

Extravagant, actio inepta notans inconsiderantiam seu animum vagum sive ~~*sine regula agentem.

Alienum a re, pertinenti ad rem oppositum.

~~~~Irritum~~ sine effectu.

~~~~Vanum~~ irritum quod magnum aliquid videtur seu irritum Über irritum: mikròn megalofanèw seu~~ ~~inutile cui studium impendatur. 6.Proprium quod uni soli competit. Dicitur et peculiare.

Incommunicabile quod commune fieri non potest.

~~~~Communicare~~ est rem suam alteri communem facere.

~~~~Proprium commune~~ est quod pluribus sed solis commune est.

~~~~Commune~~ est quod ad plura pertinet, vel pluribus competit, prout scilicet sermo~~ ~~est de praedicato vel de aliquo alio connexionem cum aliquo habente.

Vulgare est quod nimis multis commune est.

~~~~Prostitutum~~ est quod cum antea aestimatum esset, quia paucorum erat vel nullius, nunc contemnitur, quia vulgare factum est. Quemadmodum prostibula, et quae cum curatius servari deberent, venalia prostant.