Series VI Band 4 · No. 10₅.
Notae criticae circa radices, praepositiones et conjugationes
Miror Wilkinsium magnam suarum praepositionum partem formare adhibita litera r; cum tamen creberrimae sint praepositiones in sermone, litera vero r pronuntiatu difficillima, ita ut ea plane careant Sinenses. Verus character univers[al]is aut Lingua rationalis nulla indiget memoria nisi simplicissimorum, nec dictionario, sed quivis verba pro arbitrio formare potest, et nihilominus intelligetur.
Wilkinsio variae sunt radices, ut calor, rex, cum tamen philosophice loquendo si calor est radix, rex non possit esse radix. Cum enim rex sit Ens regens, id est rigam (sive lineam bene ductam) faciens, erit rex ad rigam, ut calefactor (seu ens calefaciens) ad calorem, ergo riga erit radix non rex. Hinc non recte ait (part. 3. cap. 1. § 4 Characteris) radicem interdum esse nomen substantivum neutrum ut calor, interdum actionem, ut ligatio, interdum personae attributum ut rex, cum tamen ligationis radix sit liga, regis, riga. Nec refert an ista in latina lingua extent, ipse enim linguam scribebat philosophicam.
Part. 3. cap. [3. § 1] Praepositiones refert ad nomina, ut adverbia ad verba, sed
longe aliter esse ostendimus, conjunctiones potius se habent ad verba, ut praepositiones
ad nomina. Verba se habent ad adverbia ut substantiva nomina ad adjectiva.