Series VI Band 4 · No. 110.
Synopsis libri cui titulus erit: Initia et Specimina Scientiae novae Generalis pro Instauratione et Augmentis Scientiarum ad publicam felicitatem
[Frühjahr 1682 (?)]
[Frühjahr 1682 (?)] ~~Synopsis libri cui titulus erit: Initia et Specimina Scientiae novae Generalis* ~~pro Instauratione et Augmentis Scientiarum ad publicam felicitatem*
Introductione praemissa, dicendum erit qua ratione inciderim in artis tam mirabilis fundamentum. Dicendum erit quoque de statu praesenti eruditionis.
Ut appareat discrimen meorum principiorum a Cartesianis operae pretium erit praemittere excerpta ex objectionibus virorum doctorum ad Cartesii Meditationes, Cartesiique responsionibus, quibus subjiciam meas replicationes, et quomodo a me suppleantur quae viri illi egregii a Cartesio frustra desiderabant.
Subjiciam et Analysin judiciorum humanorum vulgarem, seu principia quibus vulgo hominum opiniones nituntur, non contemnenda quidem sed dialectica. Quae tamen non adeo necesse esset revocare ad certiora, si nihil aliud quam jam nota confirmare propositum esset, sed quia ab Analysi veritatis, seu correctione judiciorum nostrorum pendet totum arcanum artis inveniendi, quo humana scientia in immensum produci posset, ideo utile est nos ad ultimam usque analysin progredi.
Sequuntur ipsa Elementa veritatis aeternae, ubi exponitur modus in omnibus dandi
demonstrationes plane rigorosas et Mathematicis pares, imo superiores, quia Mathematici
multa supponunt, quae hic poterunt demonstrari. Itaque profertur hic calculus quidam
novus et mirificus, qui in omnibus nostris ratiocinationibus locum habet, et qui non minus
accurate procedit, quam Arithmetica aut Algebra. Quo adhibito semper terminari possunt
controversiae quantum ex datis eas determinari possibile est, manu tantum ad calamum
admota; ut sufficiat duos disputantes omissis verborum concertationibus sibi invicem
dicere: calculemus; ita enim perinde ac si duo Arithmetici disputarent de quodam
calculi errore, ipsa praescripta methodus etiam ignorantibus vel invitis exitum dabit.
Ostenditur etiam modus disputandi in forma, conveniens tractationi rerum, a taedio
Scholasticorum syllogismorum vacuus, et supra distinctiones illas positus, quibus in
scholis alter alterum eludit.
Specimina subjicienda erunt novae artis, nempe mea Mathesis generalis. Nova Mechanica fundamenta hactenus incognita. Demonstrationes physicae generalis, et tentamenta quaedam physicae specialis cum Medicina provisionali. Elementa Scientiae moralis et civilis, jurisque naturae et utilitatis publicae. Ubi et de subditis onerum magna parte levandis, majore principum utilitate, et scientia militari. Sequitur Metaphysica et Theologia naturalis; denique fundamenta rei literariae seu humaniorum literarum et hinc ductae demonstrationes Historicae pro Theologia revelata. Subjicitur paraenesis ad viros dignitate doctrinaque egregios de humana felicitate exiguo tempore (si velimus modo) in immensum augenda.