Series VI Band 4 · No. 111.
De elementis veritatis
[Frühjahr 1682 (?)]
[Frühjahr 1682 (?)]
Qui ipsa Veritatis Elementa recte tradere poterit, eum non puto opus habiturum ad homines persuadendos praeceptis quibusdam minime ex natura rei sumtis, aut etiam ambiguis, veluti: ut quod debeant omnia semel in dubium vocare, quod debeant ea quae nondum satis percepere ut falsa rejicere; aliaque id genus, quae hominum animos turbant, variisque difficultatibus materiam praebent. Et quae sunt quasi caeremoniae inanes circulatorum. Nec opus est de praejudiciis nostris, et animi passionibus variisque errorum causis prolixe disserere, nam omnia noctis monstra die orta sponte sua evanescunt; et unica revera Errorum causa proxima est, quod homines Elementis Veritatis recte traditis non utuntur. Haec igitur si tradantur modo quodam palpabili, ut non sit difficilius ratiocinari, quam numerare, manifestum est, omnes errores fore instar errorum calculi et mediocri attentione posse caveri, et, si qua controversia oriatur vel disputatio, sumto in manus calamo, calculoque adhibito statim litigantes in veritatem etiam ingratiis suis conspiraturos esse.
Palpabilia igitur veritatis criteria postulo, quae non magis dubitationem relinquant quam calculi numerorum, itaque illa negligo criteria, quaecunque vel minimum difficultatis habent; ut cum dicunt verum esse quicquid clare et distincte percipiatur, opus enim est notis palpabilibus clari et distincti, quoniam saepe homines de his dissentiunt; eodem modo non probo ratiocinationes ductas ex ideis, cum quis asseverat, se attributum de quo agitur in idea rei invenire, alio enim contrarium asserente, nulla relicta est terminandae inter eos controversiae via, ut cum alius ait alius negat, ideam corporis consistere in extensione.