Definitiones: Ens, reale, concretum, abstractum
Facsimile: Teilband A (pp. 1–508)
DEFINITIONES: ENS, REALE, CONCRETUM, ABSTRACTUM
Ens est possibile positivum, ut Homo, Sphaera, Calor, magnitudo.
Reale est phaenomenon congruum, ut Iris.
Concretum est Ens quod a se sustentatur seu quod in altero non est, tanquam in subjecto ut Calidum. Abstractum contra, ut Calor.
Substantia est concretum completum, ut Homo aliquis verbi gratia, Caesar.
Accidens est abstractum incompletum.
Abstractum completum est ipsa Essentia Substantiae, verbi gratia Lentuleitas; concretum
incompletum est Ens aliquod Mathematicum quod instar substantiae concipimus,
ut Spatium, Tempus.
Deus est Ens absolutum, seu positivum sine omni negatione nisi ejus quod jam negationem involvit.
Creatura est Ens limitatum.
Idem est A, qui est B, si A substitui potest pro B, in propositione vera quacunque salva veritate. Unde colligi potest si A sit idem cum B, etiam B fore idem cum A. Adeoque dici potest A et B esse Eadem, sin minus sunt diversa.
Si A est D, et B est D, sintque A et B idem, erit unum D, sin minus erunt plura D.
Unum per se est quod a parte rei unum est, ut ego.
Unum per accidens fit cum plura entia ad modum unius uno actu mentis concipiuntur, ut strues lignorum.
Incomponibile est A ipsi B, si posita propositione A existit, sequitur B non existit. Et eo casu etiam B incomponibile est ipsi A.
Inconnegabile est A ipsi B, si posita propositione A non existit, sequitur B existit.
Et eo casu etiam inconnegabile est B ipsi A.
Oppositum est A ipsi B, si sit incomponibile, et inconnegabile.
Si posita propositione: A non existit, sequitur B non existere, tunc A erit conditio, B conditionatum.
Si posita propositione A existit sequitur B existere, tunc A erit inferens, B illatum.
Sunt in omnibus istis consequentiis quidam certitudinis gradus.
Necessarium est A si non A sit impossibile; seu implicet contradictionem, seu si haec propositio A existit potest demonstrari; secus est contingens.
Certum seu determinatae veritatis est, si ratio reddi potest cur A sit potius quam non sit. Et quidem indubium est quicquid est certum esse et infallibile apud eum qui omnia novit, etsi in se sit contingens.
Ens per se est A si substantia cui tribuitur A, necessario est A. Itaque cogitans est
Ens per se, at doctum non est Ens per se sed per accidens. Sic extensum, mobile, sunt
Entia per se, rotundum, descendens, Entia per accidens.
Est gradus quidam minor Entis per se, quando non necessarium absolute attributum est, sed re in se spectata, si nihil externum impediat, ut pergere in motu.
A est prius, B posterius (scilicet naturae ordine) si A est simplicius intellectu quam B sive cum facilius demonstratur possibilitas ipsius A, quam ipsius B. Scilicet quod per se intelligitur est omnium primum, ponamus jam plura esse per se intellecta, ut L, M, N, O, et ex his fieri LM, LN, LO, MN, MO; LMN, LMO, LNO, MNO; LMNO, dicemus Uniones priores Binionibus et Ternionibus, et Quaternionibus, etc., Biniones priores Ternionibus et Quaternionibus etc., Terniones Quaternionibus etc. Et ita porro.
Si conditio sit natura prior conditionato, conditio requisitum appellatur, et conditionatum appellatur requirens, verbi gratia planum est conditio circuli.
Si inferens sit natura prius illato, illud a me dicitur Praedeterminans, hoc Praedeterminatum.
Ut Petrus pius est praedeterminans Petri felicis, justus Omnipotens mentis immortalis. Ubi tamen notandum est magnam esse latitudinem, in modo inferendi. Nam interdum illatio supponit quaedam extrinsecus assumi, sed quae nos pro intrinsecis habemus, ut grave descendere, quod in motu est pergere si nihil impediat. Quae tamen dependent ab externis illud ab impulsore invisibili, hoc ab externo decreto. Itaque tale inferens poterit appellari praedeterminans ex hypothesi.
Si praedeterminans et praedeterminatum sint res diversae erit illud producens hoc productum. Ita Deus est producens, Mens immortalis productum. Possis et appellare causam plenam licet interdum ex Hypothesi tantum absolvatur illatio. Notandum est si praedeterminans et praedeterminatum sint eadem res abstracta eorum fore diversa, adeoque fore ut producens et productum. Ita calidus aër est praedeterminans ejusdem aëris rarefacti sed calor in aëre est producens vel causa raritatis.
Conferens ad aliquid producens requisiti, forte dici posset Concurrens.
Ita dicemus magistrum conferre ad hoc ut homines sint felices, quia producit aliquod requisitum nempe cognitionem quorundam scitu necessariorum ad felicitatem. Interim ipsum conferens non statim est requisitum. Nam ut eidem exemplo inhaereamus, possumus eadem discere et sine magistro.
Causa est conferens cum successu, seu est conferens ad id quod producitur.
Ita qui docet confert ad sapientiam, quod si discipulus attentus est, et quae docentur discit is qui docet causa est sapientiae discipuli. Sumo autem causam hic utcunque latissima plane significatione, cujus varii sunt gradus. Et interdum causa intelligitur non nisi de producente, seu causa plena. Interdum de producente, qui non absolute infert effectum, sed sub hypothesi quadam, praesertim si ea hypothesis sit negativa tantum, seu si nihil impediat. Ita qui impellit causa est impulsi moti, si nihil resistat. Ita enim agit, ut ex eo effectus sequatur, si nihil obsistat. Quod si ergo reapse secutus est effectus, necesse est etiam nihil obstitisse, atque ideo secutum fuisse effectum. Tales multae aliae Hypotheses ex reliquarum rerum concurrentium statu sumi possunt, quae absolvunt illationem. Patet hinc omne producens esse causam, sed non omnem causam mereri, ut producens appelletur, velut instrumentum, adjumentum, occasio, et similes. Si usum vulgi spectes, causa est id quod multum confert. Definitio ita formanda est, ut Deus non possit dici causa peccati nisi forte per accidens, si modo Deus ullius rei causa per accidens dici potest.
Causa plena videtur esse inferens natura prius illato quod omnia requisita sufficientia involvit. (Importans forte idem quod valde conferens.) Sufficientia sunt ex quibus reliqua requisita sequuntur. Non est necesse ut simul existant causa et effectus.
Quod omnia involvit requisita ad aliquem producendi modum id omnia requisita involvit absolute. Determinans est quod omnes illati conditiones involvit, praedeterminans (seu determinans) natura prius est causa plena. Inferens et determinans est idem. Itaque inferens natura prius est praedeterminans. Interdum causa et determinans sumuntur de eo quod caeteris positis absolvit requisita (+ gratissimus qui se ultimum necessitati servat der den außschlag gibt +).
Alio sensu determinatum aliquid ad aliquem statum vel actionem si aliud quid ex eo sequatur per se spectato, seu si nihil impediat, et habet se respectu absolute determinati ad aliquid causandum (quod omnia requisita involvit), ut demonstratio ad praesumtionem ita ut determinatio hoc sensu sit praesumtio ex eo quod est natura prius. Sunt determinantia ad rei cognitionem seu per quae discerni potest seu conditiones sufficientes, sunt determinantia ad rei existentiam, sunt determinantia ad statum rei, in ipsa re.
Terminus ipsius A est quod coincidit cum alio in B comperceptibili ipsius A ut superficies concavi et convexi illi inclusa. Discerni non possunt nisi per duas diversas comperceptiones inter se collatas seu per motum inclusi vel includentis. Ergo et cum quiescunt jam sunt diversa alioqui esset contradictio vel ex uno fierent duo.
In extenso est esse divisibile, esse partem alterius, esse terminalem habere situm. Punctum est quod situm habet non extensionem.