Series VI Band 4 · No. 98₂.
Zweiter Ansatz
ZWEITER ANSATZ
Omnia quae cogitamus, his fere continentur quae sunt, Generaliter: Realitas,
Varietas, Consequentia, Ordo, Mutatio. Medio loco modi res discriminandi: Qualitas,
Quantitas et Positio. Speciatim ipsa discrimina: Extensio, Sensibilis Qualitas, Cogitatio.
Realitas complectitur possibile excluso impossibili, positivum excluso negativo.
Positivum autem rursus suos habet gradus, nam si completum sit, constituit substantiam,
sin minus accidens; si absolutum sit constituit Deum, sin limitatum sit, creaturam.
Ad Varietatem pertinent: idem et diversum, unum et plura.
Ad Consequentiam incompatibilia, inconnegabilia, opposita, conditio et conditionatum,
inferens et illatum; et haec quidem omnia vel absolute vel per se seu si nihil
impediat.
Ad Ordinem, scilicet naturalem, prius et posterius natura. Causa et Effectus. Nam
ex ordine et consequentia fit causa; ex causa enim tanquam natura priore sequitur
effectus.
Ad Mutationem, status, duratio, tempus; tempore prius, posterius et simul.
Agens, Patiens. Acturiens.
Ad Qualitatem Simile et Dissimile.
Ad Quantitatem, Proportio, totum, pars (seu continens contentum), Numeri.
Ad Positionem seu modum discernendi non per aliquid essentiam exprimens ut
qualitas et quantitas, sed per modum existendi, pertinent: Termini, continuum, contiguum,
intervalla.
Ad Extensionem, situs, distantia, motus, quies, vis, resistentia.
Ad Sensiles Qualitates, Color, Sonus, Odor, Sapor, Calor, aliaque tactus
objecta.
Ad Cogitationem. Conceptus, intellectio; sensus, perceptio, Memoria, Sententia,
Scientia, Voluntas, Voluptas et Dolor. Affectus; Habitus.
Videntur et res posse dividi in Metaphysicas, Mathematicas et Physicas. Metaphysicae
substantiae sunt, Deus, mens, anima, Entelechia prima seu forma substantialis.
Mathematicae tempus, spatium, motus.