Series VI Band 4 · No. 98₁.

Erster Ansatz

Latin

ERSTER ANSATZ

Omnes notiones nostrae his paucis fere continentur: Generalissima sunt Realitas, ubi possibile, positivum, completum, absolutum vel horum contraria impossibile, negativum, incompletum, limitatum, unde Ens et non Ens, Subjectum et Attributum, Deus et creatura. Varietas unde Idem et Diversum adeoque unum et plura. Consequentia, atque ea inter quae consequentiae intercedunt. Ordo eaque inter quae intercedit prius et posterius; natura scilicet. Ex ordine et consequentia simul sumtis, nascitur causa et effectus. Inde porro Mutatio, unde tempus, temporeque priora, posteriora et simul. Itemque agens et patiens. Nunc ad Specialiora veniendum est quibus res distinguuntur essentia vel existentia: Qualitas unde similitudo et dissimilitudo, Quantitas, ubi proportio, totum pars (continens contentum). Numeri. Positio (seu modus existendi) unde continuum, termini, intervalla. Post haec sequuntur maxime Specialia. Co [bricht ab]