Series VI Band 4 · No. 99.
Definitiones: bonum
[Sommer bis Herbst 1680 (?)]
[Sommer bis Herbst 1680 (?)]
Bonum est quod confert ad perfectionem.
Perfectius autem est, quod plus essentiae involvit.
Privativum est, quod dicit negationem,
positivum quod dicit affirmationem.
Omnis linea recta finita, dicit negationem continuationis ulterioris.
Genuinum est id quod esse putatur, spurium seu apparens, quod est aliud.
Nempe apparens habet quasdam proprietates ejus quod esse creditur, quae scilicet facilius
possunt observari, sed desunt illi aliae, quibus res ab aliis omnibus distinguitur, ut aurum,
quod colorem habet, at ignem fulminis non sustinet.
Actuale, quod dicit Existentiam, Potentiale, quod tantum essentiam.
Infinitum est id quod magnitudinem habet absolute, finitum involvit negationem
quorundam ejusdem generis. Sed hoc videtur in continuis tantum locum habere, in
[discretis] quantitas non videtur absolute concipi posse, ut totum aliquod. Ut magnitudo
est numerus partium, ita infinitum, quod involvit aliquid praeter partes, quarum datur
numerus, Majus quovis assignabili.
Nativum et factitium, vulgo naturale et artificiale differunt, quod factitium
voluntate hominis tale factum est quale est. Opera hominum factitia sunt, liberi non sunt,
etsi enim pater generaverit filium, non tamen qualem voluit. Si Mel quoddam nasceretur
sine apum opera, posset vocari nativum, et contra mel apum factitium.
Simplex cujus partes sunt similes. Mixtum cujus partes sunt dissimiles.
Idem si unum ubique in alterius locum substitui potest. Si quid ubique substitui
potest alteri, tunc alterum ipsi vicissim.
Aequalia quorum eadem est quantitas, seu quae sibi substitui possunt salva
quantitate.
Similia quae sibi substitui possunt, salva qualitate seu ita ut discerni nequeant, nisi
simul spectentur.
Congrua quae iisdem terminis possunt contineri, ea si ejusdem materiae sunt, seu
partes suas, quodque habent similes inter se, similia sunt. Congrua semper aequalia sunt.
Coincidentia, sunt revera eadem, quae tamen apparent diversa.
Inconveniens est quod confert ad oppositum. Conferens autem est quod est
requisitum secundum aliquem producendi modum. Itaque inconveniens est contrarium
conferentis. Conveniens autem non ideo est conferens, potest enim aliquid convenire,
modo non noceat. Haec tamen pendent ab usu. Si quis autem velit conveniens esse tale, ut
non tantum se habeat indifferenter, et praeterea velit ipsum intelligere etiam ita ut
effectus sit conveniens causae, tunc conveniens et conferens, different ut conditio et
requisitum; seu ut inferens et importans; seu erit Conveniens, conditio secundum
aliquem producendi atque existendi modum, cum conferens sit requisitum. Et tunc id
quod non est inconveniens etiamsi non esset conveniens, posset appellari conforme.
Utile est conferens ad majorem perfectionem, nec tamen eam involvens; in quo
differt a bono per se.
Jucundum est quod involvit majorem perfectionem sentientis, seu ipsum juvat;
etsi forte per accidens inde sequi possit major imperfectio, unde fit damnosum. Unde
jucundum est naturaliter appetendum, seu exigit appeti per se, nisi quid impediat, seu nisi
per accidens inde sequi possit major molestia vel jucundi privatio.
Molestum est jucundi contrarium.
Justum est quod conforme est vel conveniens Bono generali seu quod possibile est
moraliter. Debitum quod est necessarium moraliter. Moraliter id est respectu boni
communis, in quantum nos de eo possumus judicare. Itaque felix scelus, seu crimen quo
quis contra suum consilium, cum vellet nocere, bonum generale procuravit non ideo
minus injustum est. Imo etiamsi quid possibile sit salvo bono communi, si tamen non sit
probabile, seu si id agere non sit tutum, erit injustum.
Momentosum (important), ex quo aliquid notabile sequitur, seu importans aliquid
magnum. Vanum nihil importans aut exiguum. Importans est inferens natura prius.
Impossibile est quod implicat contradictionem.
Pretiosum est momentosum respectu boni.
Vile vanum respectu boni.