Series VI Band 4 · No. 94.

Logica transcendentium

[1680 bis 1682 (?)]

Latin

 [1680 bis 1682 (?)] Logica transcendentium

Non datur circulus maximus ordinario sensu, datur transcendente. Nempe ut Geometria vel Logistica Analysis, ita et Logica transcendens datur; secundum quam propositiones transcendentes dantur, per infiniti influxum. Nempe circulus maximus est cujus centrum infinite abest a circumferentia, atque is est linea recta. Quod exactius quam infinitum spatium esse cujus centrum ubique, circumferentia nusquam. Sensu etiam transcendente parabola est species ultima Ellipseos, et quies ultimum motus.