Series VI Band 4 · No. 89.

Introductio ad scientiam generalem modum inveniendi demonstrandique docentem

[Sommer bis Herbst 1679 (?)]

Latin

 [Sommer bis Herbst 1679 (?)]

Scientiam generalem intelligo quae modum docet omnes alias scientias ex datis sufficientibus inveniendi et demonstrandi; itaque illae cognitiones quae casu tantum inveniri potuerunt ab hac scientia non pendent, exempli causa quod lapillus aliquis, Magnetis nomine notus sese ad polos Telluris convertat, hoc enim nullo ingenio potuit praevideri, licet usus et consequentiae hujusmodi quoque cognitionum a scientia generali pendeant; nam habita semel ista Magnetis proprietate, statim et pyxidis nauticae constructio et usus in navigando patere debuit; aut si homines cognita verticitate usum ejus nauticum diu ignoravere, hoc non nisi ignorantiae Artis inveniendi tribuendum est. Quemadmodum eidem tribuendum est, quod Telescopium et Microscopium nostro demum seculo prodiere, cum tamen principia dudum habuerint homines ex quibus haec instrumenta facile poterant duci, si vera Methodo usi fuissent. Ignorantia etiam hujus artis aut saltem meditandi impatientia plerique errores in communi vita contingunt, qui sive circa sanitatem sive circa fortunas hominum committuntur, plerumque enim cum eventus nobis oculos aperuit, agnoscimus, sero licet, nos jamdudum praevidere malum et praecavere potuisse.

Data sufficientia ad veritates inveniendas sunt principia quae jam sunt in promtu, et ex quibus solis, sine aliis assumtis, concludi potest, id de quo agitur. Sint tres veritates A, B, C, ex quibus concludi possit quarta D, dico si tres illae veritates sint principia, id est quae non ratiocinatione, sed observatione discere opus fuit et quae proinde tum a se invicem, tum ab aliis saltem quoad praesentem nostram cognitionem independentia sunt; deinde si nulla harum veritatum, caeteris manentibus, omitti possit, salva ratiocinatione; denique si nullam aliam hujusmodi veritatem, ad integrandam ratiocinationem tribus illis adjici necesse sit: his inquam positis, dico tres illas veritates A, B, C esse data sufficientia ad inveniendam quartam D.

Habemus autem indicium cujus ope praevideri potest quaenam data sint sufficientia, ita si res talem inter se connexionem habeant, ut uno, vel duobus vel tribus pluribusve determinatis, aliud quiddam etiam sit determinatum sive unicum, sequitur in prioribus illis data esse sufficientia. Exempli gratia quia non nisi unicus circulus per tria puncta A, B, C duci potest, sequitur illis tribus punctis datis quaesiti circuli, determinate posse reperiri quaesiti circuli centrum, seu punctum quod eodem modo se habeat ad puncta A et B et C, quod fiet, si tam ex medio ipsius AB educatur perpendicularis FG, hujus enim quodlibet punctum aeque respiciet tam punctum A quam punctum B, et ex medio ipsius BC educatur perpendicularis HK, cujus iterum quodlibet punctum eodem modo respiciet puncta B et C; ergo si duae perpendiculares se secent in D (quod fit si non sint parallelae seu si A, B, C non sint in eadem recta), punctum commune (in quo solo se secare possunt) aeque respiciet puncta A et B et C et proinde erit centrum. Idem exemplo artis Cryptographicae intelligi potest, aliquando enim tam pauca verba alphabeto incognito scripta habentur, ut prorsus impos- ­sibile sit humano ingenio clavem reperiri, imo ut fieri possit eadem verba occulte scripta modis innumeris secundum diversas claves recte posse explicari; interdum vero contra non tantum sufficientia, sed etiam plus quam sufficientia sunt data, quo facto idem diversis viis invenire, et non tantum veritatem, sed et probam quam vocant, sive examen veritatis habere possumus.

Dari autem Scientiam hujusmodi demonstrandum est a priori, quanquam sciam vulgus hominum in talibus non nisi demonstrationes a posteriori, id est ab eventu capere. Dico igitur si quae veritas aut si quod artificium etiam ab angelo nobis possit demonstrari, ex illis solis principiis quae jam habemus; idem invenire nos potuisse per nos ipsos, ope hujus scientiae generalis, si modo nobis aut veritatis hujusmodi inquisitionem, aut artificii talis modum quaerendum proposuissemus. Cujus rei ratio brevis est, quod de re aliqua nihil nobis demonstrari potest ne ab Angelo quidem nisi quatenus requisita ejus rei intelligimus. Jam in omni veritate omnia requisita praedicati continentur in requisitis subjecti, et requisita effectus qui quaeritur continent artificia necessaria ad eum producendum. Qua demonstratione cum totum hujus scientiae artificium contineatur, quae sequentur omnia servient ad eam explicandam.

Quodsi talis scientia absoluta haberetur, non puto quicquam post pietatem et justitiam et amicitiam, et sanitatem ea reperiri posse melius et ad felicitatem efficacius in rebus humanis, quanquam ausim dicere ipsam pietatem et justitiam semper; amicitiam autem et sanitatem plerumque ex hujus scientiae possessione secuturas. Nam qui hanc scientiam tenebit, ante omnia sibi certis demonstrationibus satisfaciet circa ea quae de Deo atque anima reperiri possunt. Ad haec enim data sufficientia nos jam habere necesse est; idem Deum amabit super omnia, cum ejus pulchritudinem intelligat; et non contentus tantum, sed et laetus erit eventis omnibus, cum pro demonstrato habeat omnia optime esse ordinata; et in bonum cedere Deum amanti; itaque liber et solutus erit illis anxie- ­tatibus futurorum, quibus infirmiores animae servili metu Deum colentes misere terrentur. Intellecta etiam Dei perfectione et harmonia rerum non ignorabit quid Deus a se exigat, et quae sint officia vitae; deprehenditque maxima sua voluptate nihil esse jugo Dei suavius; et quod nobis ipsis maxime utile est, id Deo maxime gratum esse. Unde jam conciliatio egregia sequitur justitiae et prudentiae, divinique et proprii amoris, honesti denique atque utilis, quae sola hominum ignorantia atque errore sibi opponuntur; et conscientia a scrupulis liberabitur, quibus fit ut saepe homines cum justa agunt, agant injuste, ignari quomodo actiones a recta intentione capiant bonitatem. Nihil autem homini homine est utilius, nihil amicitia suavius, nihil Anima rationali apud Deum pretiosius; itaque amare omnes, etiam nobis inimicos, odisse neminem etiam cui cogimur nocere, non Christi magis quam supremae rationis praeceptum est. Qui vero ita animatus est, cum semper candide agat, cumque ob rerum singularium scientiam, quam possessione Scientiae generalis sibi peperit, multis prodesse possit, et amicos facile et fortunas parabit. Nam tanta res est candor animi, ut nemo etiam eorum qui maxime callidi sunt, non candidum sibi amicum malit. Fortunis autem carere non potest, qui amicos habet, et seposito amicorum favore, qui egregia artificia invenire potest quibus humana vita sublevetur; etiam apud Turcos et Sinos in honore erit, et modo inter illos agat a quibus intelligatur et qui non egent ipsi, nunquam non illis rebus abundabit, quibus opus est ad bene beateque vivendum. Denique cum ea quae corpus nostrum bene maleve afficiunt, Scientiae Generalis adminiculo tam accurate cognoscantur, quam ex datis jam experimentis fieri potest, modusque etiam appareat nova Experimenta non casu tantum, sed et quoad licet consilio inveniendi, nec sanitas caeteraque vitae suavis bona deerunt, quousque sunt in humana potestate; aut quousque sapienti placebit demittere animum ad corporis curam.

Haec scientia generalis fateor nondum a quoquam tradita est, neque etiam credo possessa, neque a me nisi ejus initia traduntur, hoc est praecepta elementaria ex quibus certum sit arcanas regulas non usque adeo difficulter inveniri posse. Quod cum in sequentibus demonstraverim et ope solorum initiorum specimina ediderim, quae huma- ­nam cognitionem in rebus Geometricis et Mechanicis in immensum provehant ultra ea quae hactenus fuere in potestate, Physica autem vera consensu peritorum solis Geometricis et Mechanicis rationibus contineatur; non puto me temere omnes viros rerum intelligentes appellare posse, ut in eandem curam mecum conspirent, quo genus humanum tantae felicitatis saltem ex insigni parte ipsis potius vivis quam extractis compos fiat.