Series VI Band 4 · No. 10₁.
Definitiones notionum ex Wilkinsio. Genera et species, Causae et effectus
[p. 26] Genera et Species
Aliquid est quicquid cogitari potest.
Nihil est quicquid cogitari non potest.
Res est quae distincte cogitari potest.
Existit quicquid distincte percipi potest, alioqui erit apparens tantum.
(Essentia) est quod in re distincte cogitari potest.
(Existentia) est distincta rei perceptibilitas seu sensibilitas distincta.
Notio est conceptus distinctus, aliquando dicitur verus.
Fictio conceptus indistinctus, aliquando dicitur falsus.
Substantia cujus individuum de alio dici non potest.
Accidens cujus individuum de alio praedicari potest.
Quantitas est discrimen quod per se memoria retineri non potest, sed solo sensu
distinguitur. Seu discrimen in perceptione.
Qualitas est discrimen in conceptione.
Actio est status rei ex qua sequitur mutatio alterius rei.
Passio est mutatio quae ex alterius rei statu sequitur.
Relatio est secundum quod duae res simul cogitantur.
Uti relatio dicit res simul cogitari, ita actio et passio res simul existere. Hoc tamen et
quaedam faciunt relationes, nempe commercii.
Absolutum est quod non dicit relationem.
[p. 27] Causae, effectus
Causa est praerequisitum existentiae alterius quod dicitur Effectus.
Efficiens est quod actione sua praerequisitum est.
Instrumentum est causa efficiens ab alia inter agendum acta, seu cujus tota actio
simul passio est.
Impulsivum causa ut actio incipiat seu cum agens impellentis instrumentum est
in initio actionis, etsi non sit in progressu. Proprie locum habent talia in mentibus tantum.
Imo videamus, si quis saxum in alium injiciat, dicaturne causa impulsiva caedis.
Cohibitivum est causa ut actio desinat vel minuatur.
Exemplar, Typus: est res cui quis aliam similem facere voluit, seu simile destinato.
Seu cui aliud destinatur simile. Destinatum est volitum cum opinione potestatis
efficiendi.
Ectypus, Antitypus seu exemplum est simile destinatum.
Conditio est quo posito aliud ponitur.
Requisitum quo non posito tollitur.
Occasio est status rerum casu congruus.
Adjuvare est opus alicui facilius facere.
Impedire est facere difficilius.
Facile est cujus pauca sunt praerequisita sufficientia.
Finis est cujus appetitus est causa efficiens appetitus rei alterius quae dicitur
medium.
Materia est A cujus manentis mutatione aliquid producitur B ita ut A pertineat ad
essentiam ipsius B.
Forma est principium internum qualitatum primariarum rem ab alia omni discernentium.