Series VI Band 4 · No. 88.
Initia scientiae generalis. Praefatio
[Sommer bis Herbst 1679 (?)]
[Sommer bis Herbst 1679 (?)]
deinde Elementa Mechanica, quibus machinarum effectus ad puram*
~~*Geometriam revocatur, his enim duobus efficitur, ut imposterum de
abstractis securi physicae facilius operam dare possimus.*
~~Denique adjecta est Logica vitae, de aestimandis probabilitatibus, in
quo plerumque peccant deliberantes, cum vel de sanitate vel de fortunis
hominum, non contemnendis utrinque argumentis certatur.*
*Non male vulgo dicitur unumquemque suae sibi fortunae fabrum esse; nam exceptis casibus quibus vitae ratio nos exponit, aut quorum raritas extra providentiam est, constat infortunia sine culpa esse non solere, certe quanto quisque magis ingenuus est, eo facilius agnoscet, se mala quibus aliquando obnoxius fuit diligenti ratiocinatione, et firmo proposito ex rationis praescripto vivendi, et quod hinc sequitur omnium virium a natura ad bene agendum concessarum usu, pleraque vitare potuisse.
Quod si in privatis verum est, quanto magis erit in toto genere humano, aut integra Natione, cum ea quae in omnibus sparsa est potentia et cognitio rerum immenso excessu, singulorum hominum utcunque excellentium virtutem exuperet. Non quod negem unum hominem recta methodo instructum rectius saepe ratiocinari posse quam tota reliqua multitudo solet, quemadmodum unus homo tubo optico instructus ea discernere eminus potest de quibus integer exercitus nihil animadvertit; sed quod asseram in illis animi opibus, quae ex diversis in unum conflatae summam facere possunt, qualia sunt experimenta atque observata, unumquemque a multitudine cujus ipse pars est, necessario vinci, quemadmodum plus oculos oculo videre ajunt. Usque adeo ut persuasus sim si veritates egregiae quae plebejis etiam hominibus unius alicujus civitatis exploratae sunt in unum systema dispositae essent, eorundemque hominum acquisita usu in variis artibus agilitas in felicitatem communem unius autoritate recte coordinaretur, inde mirificum cognitionis apparatum, et invictam potentiam esse exurrecturam, quae caeteris populis pro miraculo futura esset, si vero jam omnium mortalium copiae omniumque regionum commoditates communi consilio regi possent, utique ad felicitatem aspirare liceret, pene ipsas fabulas supergressuram, nam dubium nullum est, quin magna pars malorum quibus homines affligimur, ex orbe perinde proscribi possent, ac pretio in caput constituto lupi extirpantur. Sane bella ab hominum voluntate proficisci nemo dubitat, famem etiam unaquaeque civitas domi suae velut lege lata abrogare potest; et parum abest, quin idem de pestis si non initiis at progressu dicam. Quod agnoscere ac tentare non superbi, et contra coeli decreta pugnantis, ut vulgus putat, sed erga Deum grati et divino beneficio recte utentis esse judico. Si vero etiam educationis cura satis haberi liceret plerique homines pii, probi ac virtutibus ornati essent. Denique si justitia exacte observari posset, omnes sine odio, sine ambitione, sine invidia, aeque felices, et contenti, et sibi amici forent, sed cum tanta hominum conspiratio et ratiocinandi constantia sperari non possit; profecto haec rerum humanarum emendatio Catholica, nihil aliud nunc quidem quam pulchram fabulam praestabit; de qua ad verae historiae modum Romaniscus aliquis non injucunde nec inutiliter scriberetur saltem ut magnitudo bonorum paucis forte credita appareret, quorum homines ex suae naturae viribus, id est Dei munere velut in terrestri paradiso essent capaces, nisi ipsi sibi deesse mallent.
Nos vero missis illis quae voto magis quam spei patent aut, quae sine publicarum rerum conversione expediri non possunt; de his dicamus, quae privati et sine crimine tentare, et maximo generis humani bono praestare possunt. Nihil autem video in quod privato plus sit juris quam scientia rerum, neque enim crimini datur, plus aliis didicisse, neque unquam cognitus est in republica literaria ostracismus. Jam scientiae humanae incrementum inter humanae felicitatis accessiones referendum esse fatebuntur omnes, qui cogitabunt potentiam coecam raro, et casu tantum prodesse nisi scientia dirigatur,
*scientiamque efficere, ut tum his quae habemus uti, tum ea quae non habemus comparare doceamur. Die folgende Einfügung hat er wieder gestrichen:
*Exiguorum quoque inventorum quae initio ridicula videri poterant mirificum aliquando fructum apparuisse, quemadmodum jam dudum a prudentibus notatum est tribus illis repertis novis celebribus, pyxidis nauticae, et sclopeti ignivomi, et artis typographicae totam fere rerum humanarum faciem mutatam esse. Una mediocris observatio militaris gentem disciplinae atque instituti servantem maximis victoriis nobilitavit; nec dubium est Nationem orbis dominam futuram, si qua pulveris illius mirifici quem pyrium vocant conficiendi rationem in arcano sola possideret. Fortasse etiam huic invento debemus depulsionem Barbarorum, et quod Turcarum potentia, quae torrentis instar Asiam Europamque inundavit at in Hungaria Cretave didicit obstaculum pati si qua certe spes est domandi hostis tam immanis, eam ex novis inventis pyrobolicis maxime ausim polliceri. Scientiae Mathematicae non in re militari et nautica, sed et domi et tranquillis rebus utramque paginam implent; nam sine Arithmetica nemo res suas rite administrare potest, ut taceam Musicam Arithmeticae sobolem esse, et ludos etiam elegantes plerosque ab Arithmetica pendere. Geometria nos in coelum evehit, eadem Telluris superficiem dimetiri docet, et in ejus viscera euntibus inter subterraneas tenebras lucem praebet, ut ejus commercio, non dissita tantum litora abditique rerum secessus, sed et alii orbes, alia Elementa nobiscum connectantur. Hujus soboles Mechanica, humanam infirmitatem ita sublevat, ut non Maximae tantum bestiae sed et montes et flumina nostrae potestati subjiciantur. scientiamque efficere tum ut facultatibus nostris recte uti, tum ut eas facultates quae nobis desunt, comparare doceamur.
Scopus autem omnium nostrarum facultatum est felicitas, et sapientia ipsa nihil aliud est quam scientia felicitatis. Felicitatem autem in laetitia durabili consistere nemo dubitat, quae non tantum fruitione praesentium bonorum, sed et maxime spe certa futurorum constat; nam imminentium malorum metus bona praesentia velut amaritie quadam inficit. Primum ergo summumque scientiae beneficium est ut summam Dei perfectionem Mentisque nostrae naturam intelligamus, ex quo sequitur nos Deum super omnia amaturos, (quod eum minus recte cognoscentibus utique difficillimum est) et liquidissima illa voluptate fruituros quae Deum amantibus parata est, et ab anxietatibus illis liberos fore, quibus infirmiores animae servili metui obnoxiae misere terrentur; deinde certi omnia a Deo ita bene constituta esse, ut si nobis datum esset introspicere rerum seriem, agnituri simus, nihil posse fieri melius; nobisque eum amantibus utilius, quibus omnia in bonum cedunt; poterimus in maximis etiam calamitatibus laetitiam interiorem tueri. Et quemadmodum praeteritis praesentibusque contenti erimus, de quibus Deus sententiam suam eventu declaravit, ita circa futura de quibus nondum declarata est Dei voluntas, conabimur ipsi efficere, quicquid ex illis quae nobis nota sunt judicare possumus Deo gratissimum fore, audientes rationem rectam, velut Dei in nobis loquentis vocem, quae revelationi ejus externae nunquam contraria est. Gratissimum autem Deo esse scimus ut creaturis ratione praeditis quoad licet bene sit, hoc ergo primum in nobis, et aliisque omni conatu efficiemus. Ita habebimus conciliationem veram prudentiae et caritatis, amoris proprii et amoris divini, liberabimusque conscientiam a scrupulis quae ab ignoratione officii profiscuntur, faciuntque ut multi etiam injuste agant cum justa agunt, quia se justa agere non putant. Nos igitur omnes alios pro cujusque perfectione amabimus, et neminem unquam odio prosequemur, etiam cum ei cogimur nocere, cogitantes, qui mali sunt, eos solere ex errore malos esse, errantis autem poenam esse ut doceatur. Proinde ab illorum consuetudine abhorrebimus, qui aliorum stultitia aut miseria delec- tantur, easque si possint etiam augent; considerabimusque vix aliquem tam stupidum, tam improbum, tam infelicem occurrere posse, qui non sit majoris adhuc perfectionis capax, quam in nobis jam esse experimur, plerumque etiam habere actu aliquid quod nobis desit. Sed ut omnibus aequi erimus ita amicitias illorum maxime expetemus, in quibus etiam bonam mentem, id est rectum judicium, et animum erga alios benevolum deprehendemus; quodsi praeterea Scientiarum cultu perficere mentem nostram studeamus, facile efficiemus, ut nostra opera multis utilis esse possit, et ubi recte agendo candoris nostri documenta dederimus, dotesque nostras explicare voluerimus, non facile poterimus amicis fortunisve carere; nec tantum conscientia recte gestorum, futuraeque vitae spe, sed et praesenti successu laetabimur. Nam ex ratione agentibus, si non omnia saltem pleraque ex sententia evenire debent. Quemadmodum illi qui artificium ludi alicujus tenent, si saepe luserint contra impares necessario saepius vincent quam vincentur, et rem etiam augebunt si hoc modo caveant, ne una vice fortunae tantum committant, quantum eis continuandi facultatem adimere possit; aut plus exponant quam alii sint vicissim periculo exposituri. Ex quo apparet quid possit scientia etiam in his quae fortunae arbitrio reguntur cui tamen sapiens raro credet in rebus alicujus momenti, nisi forte is sit rei status ut parum perdere, at multum lucrari possit. Hae autem aliaeque vivendi regulae ex scientia Metaphysica proficiscuntur, [bricht ab]