Series VI Band 4 · No. 87.
Initia scientiae generalis. Conspectus speciminum
[Sommer bis Herbst 1679 (?)]
[Sommer bis Herbst 1679 (?)]
continentur, palpabilibus notis dijudicandae veritatis, et filo certo artis inveniendi, quibus si uti velint homines, demonstratur ad humanam felicitatem plus intra paucos annos profici quam ut nunc fit multorum seculorum labore, et posse nosmet ipsos si velimus gustare laborum nostrorum fructus, cum hactenus soli posteritati laboraverimus. Accessere Specimina Scientiae Generalis specialibus applicatae, quae asserta autoris etiam apud illos qui de rebus nonnisi ab eventu judicant credibiliora reddant, ea sunt
I. Mathematica Generalis, de Magnitudine sive Quantitate, et Similitudine
sive qualitate, determinandis, qua Numerorum tam certorum quos Arithmetica tradit,
quam incertorum quibus Algebra occupatur, calculus omnis novis artibus perficitur,
absolvunturque quae hactenus visa non sunt in potestate.
II. Geometria, in qua Magnitudo et Similitudo situi applicantur, ostenditur autem
hactenus exiguam tantum hujus scientiae partem esse absolutam, qua problemata modo
illa solvuntur, quae possunt revocari ad Aequationes Algebraicas; in quibus nempe
rectarum tantum magnitudo datur aut quaeritur. Cum tamen pulcherrima pleraque problemata
quae maximi sunt usus in re Mechanica, Aequationes Algebraicas transcendant;
itaque incognita hactenus Geometriae Transcendentis Elementa hic traduntur; ut nunc
primum asseri possit omne problema Geometricum esse in potestate. Modum tamen
optimas semper constructiones inveniendi, autor hic non promittit. Postulat enim ea res
novum quendam calculum Geometricum ab hactenus recepto penitus differentem, cui
constituendo aliud tempus destinatur.
III. Mechanica praeter magnitudinem et situm considerat vim seu causam mutationis,
hujus Scientiae Elementa vera quae satis late pateant hactenus nuspiam extantia ex
unico principio verae Metaphysicae ita demonstrantur, ut imposterum problemata ejus
omnia quae hactenus physica sunt habita, revocari possint ad puram Geometriam.
Explicatur hic Motus projectorum considerata simul medii resistentia, corporum concursus,
refractiones et reflexiones, item vis Elastica, multaque alia in quibus hactenus
multipliciter erratum est. Addita sunt Memorabilia quaedam Inventa Mechanica.
IV. Tentamen Physicum in quo exhibetur primum qualitatum inquisitio, quibus exacte intellectis et ad mechanica principia revocatis, etiam specierum, quippe quae qualitatibus dignoscuntur, interior natura cognosci potest. Deinde exponuntur ea quae de systemate nostro, et his quae in ipso percipiuntur certo asserere licet. Denique subjiciuntur initia physicae conjecturalis, seu Hypothesis, qua interea uti possumus dum alia melior inveniatur, vel haec ipsa corrigatur.