Series VI Band 4 · No. 86.

Initia et Specimina Scientiae Generalis de instaurationene et augmentis scientiarum

[Sommer bis Herbst 1679 (?)]

Latin

 [Sommer bis Herbst 1679 (?)] Initia et Specimina SCIENTIAE GENERALIS de instauratione et augmentis scientiarum, seu de ratione qua homines ~~diligentia adhibita de veritate aut saltem de gradu probabilitatis infallibiliter judicare, et quaecunque in humana potestate sunt, sive ex datis humano ingenio unquam duci poterunt, certa methodo cum opus~~ est invenire possint, ut ita plus ad humanae felicitatis incrementa intra paucos annos exiguo ~~labore et sumtu efficiatur, quam alioqui a multorum seculorum studio* et immensis impensis sit expectandum

~~*Der Ansatz in Kleindruck wurde von Leibniz gestrichen und durch den nachfolgenden Text ersetzt:

*Pars operis I continet Elementa Veritatis aeternae de ratiocinandi forma, seu de notis indisputabilibus,~~ ~~quibus et cognosci et aliis ostendi possit veritas demonstrationibus in omni materia concinnatis quae sint Geometricis delineationibus aut calculo Numerorum evidentia pares, quam formam rigorose sequentibus

Huic succenturiata esset Doctrina de Aestimandis Gradibus probabilitatis, quando non adsunt~~ ~~sufficientia data ad veritatem determinandam ut tunc ipsa saltem maxima probabilitas quae haberi potest ex datis infallibiliter demonstretur; quod non tantum in illis Scientiarum partibus, quae interim non nisi provisionaliter (ut ita dicam) constitui hactenus possunt; sed et in vita communi maximi momenti futurum esset, quando deliberantes de gravissimis rebus, utrinque multa et magna commoda et incommoda, spesque et metus stare vident; quae velut in statera expendere in hanc usque diem docuit nemo. Haec forma aestimandi si introducta esset, in omnibus rectam rationem et regulas prudentiae quoad licet facilius sequeremur; modo labori parcere nollemus; et si quando peccaremus, id vel necessariae festinationi ac distractionibus, vel voluntario artis neglectui esset attribuendum. Distractiones autem in tanta facilitate nunc minus obessent, praesertim si se homines in applicatione hujus artis ad vitam a peritia exercuissent; sed nos omissis nunc singularibus ita scientiis constituendis accomodare satis habeamus.

Pars II tradit Artem inveniendi, seu methodum certam solvendi Quaestiones sive problemata solvendi~~ ~~si modo ullus alius quantocunque ingenio praeditus ex iisdem datis in potestate positis solutionem ratiocinando

Artis inveniendi duae sunt partes, Combinatoria et Analytica. Combinatoria seu Synthesis alia assumens ex combinatione eorum quae habemus in potestate inter caetera incidit in propositum; Analysis nihil extra propositum forinsecus assumens, sed rem in sua requisita resolvens, tandem si fieri potest eo pervenit, ut omnia redeant ad ea requisita quae sunt in potestate. Est autem inventio vel conjecturalis vel secum demonstrationem ferens. Et quae demonstrativa est, non tamen satis perfecta est, nisi ante aggressionem solutionis demonstrative praevideri possit, hac methodo necessario ad exitum ventum iri, alioqui inventio ex parte casui debetur. Sed etsi inventio nihil casui debeat, non tamen semper optimas exhibet constructiones, nisi in processu lex justitiae exacte observetur. Ad combinatoriam pertinet incipere a simplicioribus et instituere enumerationes. Ad analysin, difficultatem dividere in partes. Sed hae regulae inutiles sunt «ni»si (quod fecimus) «commen»datur quomodo « - » satisfieri possit. Combinatoriae magis est causae datae invenire effectus, data una re exhibere aliam similem vel contrariam, Analyticae magis est; dati effectus invenire causas; datis duabus rebus invenire earum communia aut differentias. Ostenditur et quomodo Ludi servire possint ad exercendos homines in arte «inveniendi - - - » duplicem esse modum docendi unum quo saltem ostenditur veritas, alterum quo simul patefit Pars I. Initia Scientiae Generalis

Lib. I. Elementa Veritatis aeternae, seu de forma argumentandi qua per ~~modum calculi omnes controversiae demonstrative tollantur, et vel absolute determinetur veritas, vel quando sufficientia non sunt data, saltem maxima probabilitas quae ex datis haberi potest demonstretur, ut quantum possibile est rationem sequamur.

Lib. II. De Arte Inveniendi, seu filo palpabili regendae inquisitionis ejusque~~ ~~artis speciebus Combinatoria et Analytica, quibus scientiae earumve portiones vel exacte, vel quoad licet provisionaliter condi: tum etiam separata problemata ita solvi possint, ut aliis notitiis forinsecus assumtis quam minimum sit opus, et ut quisque non tantum intelligere, sed et si opus est invenire per se possit, quaecunque alius quantocunque ingenio praeditus ex iisdem datis non casu, sed ratione vel jam invenit vel unquam futuris seculis ratiocinatione non nimis prolixa sit inventurus. Et de Methodo Experimenta instituendi, ut serviant ad supplenda quae datis desunt.

Lib. III. Consilium de Encyclopaedia condenda, velut Inventario cognitionis humanae condendo in quod referantur utiliora, certiora, universaliora et magis sufficientia pro reliquis omnibus determinandis; quaecunque sive in melioribus autoribus extant sive inter homines inprimis certa vivendi genera sectantibus adhuc latent, additis semper rationibus eorum quae fiunt originibusque inventionum. Quod opus non nimis erit prolixum, quia ea quae ex caeteris per consequentiam ope Scientiae generalis facilius duci poterunt vel omittentur vel saltem distinguentur. Quemadmodum et distinguentur certa ab incertis; relationes authenticae ab his quae licet in dubium revocari possunt, aliquando ubi magni momenti sunt non erunt omittendae. Hujus operis usus erit ut occurratur confusioni librorum eadem repetentium, paucaque interdum utilia sub magna farragine obruentium, si sit Basis aliqua ad quam omnia imposterum nova per modum supplementorum referri possint. Deinde usus erit, tum ut appareat quae nobis desint, tum maxime ut ea quae habemus, habeamus in numerato, nec ipsi opes nostras ignoremus, aut acta agamus, sed fruamur aliorum laboribus, omniaque data quae jam sunt in potestate, uno velut obtutu perspiciamus, materiam artis combinatoriae, unde scilicet ope scientiae generalis, utiliora problemata nondum soluta, sed tamen solubilia deduci possint ad sublevandam hominum vitam augendamque quousque licet et quam primum licet nostram felicitatem, ne diutius pretiosum tempus inani saepe aut certe ambagioso labore misere consumamus. Pars II. Specimina Scientiae Generalis

~~Quoniam plerique homines experimentis potius, id est eventui, quam rationibus credunt, nec se videre putant, quae non nisi oculis mentis vident, ideo Methodum etiam pulcherrimam, non aestimabunt nisi ejus usum videant in exemplis. Sit ergo

Lib. I. Geometria, ubi non tantum problemata ordinaria, sed et Algebram transcendentia,~~ ~~quae hactenus non fuere in potestate, ad certam Methodum calculo nunc primum revocantur, quod in multis problematibus maxime pulchris et in caetera Mathesi utilibus ostenditur.

Lib. II. Mechanica, ubi unico principio adhibito ostenditur, quomodo omnia problemata mechanica revocentur ad puram Geometriam, et motuum Leges experimentis consentientes a priori «exacte» demonstrari possint. «Adjecta sunt» inventa quaedam Mechanica «insignis utilitatis.»

Lib. III. Elementa jurisprudentiae universalis, quibus vera explicatur natura justitiae demonstraturque tum quid sit meri juris, et quomodo omnes quaestiones meri juris Geometrica certitudine possint definiri, tum etiam quid sit aequitatis, seu quando majoris boni causa a mero jure sit recedendum. Am Kopf von Bl. 4 vo: Optime erit speciminum dare libros hos: Algebraica et Arithmetica. Geometrica et Optica. Mechanica; Physica, Chymica, Medica; Civilia et Juridica; Sacra. Addantur: Vives. Verulam[ius]. Cartes[ius]. Hobbes. Jung[ius]. Campanella. Cardan[us]. Becher. Weigel. Felden[ius]. Hon[oratus] Fabry. Lull[us]. Ivo. Leo Carmelitanus. Kircher. Fluddus. Kepleri Harm[onia] Mundi. Mea notitia ad B[echerum]. Autores Methodi studiorum. Specialia in civilibus Feld[enius]. Claram[ontius]. In Sacris Sabund[us] Card. Pallavicin[o]. Albius. In jure Vigel[ius]. Feld[enius]. Hopp[erus]. Variae juris logicae. In Medica Sanctorii Methodus vitandi errores. Figuravi animo Machina[m] Arithmetica[m].