Series VI Band 4 · No. 85₂.

Neuer Ansatz

Latin

NEUER ANSATZ ~~Initia et Specimina scientiae generalis, de instauratione et Augmento Scientiarum

Consilium operis est ostendere, si velint homines, certam methodum sequi, posse intra paucos annos, exiguo labore et sumtu, multo majora praestari ad augendas scientias humanaeque felicitatis incrementa, quam alioqui solita vulgo ratione a multorum seculorum labore sit expectandum. Ut proinde ita spes sit eos qui hoc opus juvare volent, non tantum posteritati, sed et sibi profuturos, et laborum suorum fructus esse degustaturos.

Methodi ipsius duae sunt partes, una pertinens ad instaurationem scientiarum judicandumque de jam inventis; altera ad augendas scientias inveniendaque quae nobis desunt comparata.