Series VI Band 3 · No. 88.
Definitionum juris specimen
Jus Potentia est Moralis circa bona malaque aliorum, seu quid Obligatio necessitas ipsis noceat vel prosit. Moralis id est quam recta ratio (prudentia, seu cura vera boni proprii) facit aequipollere naturali. Nam ut ait Jurisconsultus, quae facta laedunt pietatem nostram verecundiamque et generaliter, quae contra bonos mores sunt, ea nec facere nos posse credendum est. Persona est cuius aliqua voluntas est. Coetus est conventus plurium personarum ad idem tendentium seu quoddam negotium commune habentium. Itaque in foro conventus est ementium et vendentium, non coetus, quia privatum cuique negotium est. Coetus vero, si conveniant publicae solennitatis cujusdam causa. Collegium est coetus ordinatus seu quibusdam legibus devinctus. Corpus est coetus habens unam voluntatem seu persona civilis ex multis naturalibus. Nimirum si quaedam ipsius sint collegii non singulorum si aerarium commune habeat, si actiones instituere, si procuratorem nominare possit utique corpus erit, non vero collegium simplex, seu persona carens. Familia est corpus quoddam primigenium, quod fit ipso hominum ex se invicem ortu. Respublica est corpus quoddam perpetuae membrorum (seu personarum constituentium) securitatis causa formatum; itaque securitatis publicae scopus est in quo Reipublicae essentia continetur: neque quisquam subditus est nisi cum opinione securitatis. Unde fit ut victor alterius subditos sacramento adigat; neque enim Domino ultra obligati sunt, qui securitatem praestare non potest. Interim in Republica bene constituta non securitatis tantum sed et felicitatis publicae ratio habetur. Infans est qui nondum per aetatem satis distincte loqui potest. Impubes est qui nondum per aetatem generare potest. Leges quarundam Rerumpublicarum a certo aetatis anno incipiunt pubertatem, et qui aetate inferior est eum puberem non esse ponunt vel fingunt; per aversionem, quae hic proprie dicetur, ut oculi avertantur a spectaculo indigno. Alias plerumque fictiones sunt fundatae in principio aversionis. Majores aetate sunt qui crescere desiere, adeoque sunt perfecte maturi. Minores contra. Videtur mihi utile esse ut notiones pleraeque a legibus introductae ad naturalia quaedam fundamenta revocentur: tametsi eaedem leges nimiae scrupulositatis vitandae causa, quasi per aversionem, mensuras quasdam notionum illarum populares, non omnino naturalibus congruentes, introduxerint, certum scilicet numerum annorum, quibus gradus prudentiae aestimarentur. Majores seu Ascendentes sunt qui generando ad generationem nostram contulere, nos vero Posteri sive descendentes vocamur. Parens est genus, Pater et Mater species: Liberi filiorum et filiarum nomen commune. Frater (soror) est filius (filia) parentis. Germanus patris Uterinus matris, Consanguineus utriusque. Conjux est genus, Maritus et Uxor species. Vitricus (Noverca) est Maritus (Uxor) parentis, qui (quae) tamen ipse parens non est. Socer, Socrus, parens conjugis. Generi aut Nurus nobis sunt conjuges liberorum nostrorum. Prosocer, Prosocrus, parens Soceri, quibus opponitur progener, pronurus. Levir, Glos, frater, soror, conjugis. Sororius, conjux sororis, fratris. Cognati sunt qui majores habent communes seu qui conveniunt in linea recta ascendente. Affines illis sumus quorum cognati erunt liberi nostri, tametsi ipsi illis cognati non simus. Seu qui convenire possunt in linea recta descendente. Propinqui sunt cognati pariter et affines quorum ea communis notio est, ut illis propinqui dicamur quorum cognatis possumus intelligi cognati. Exempli causa, cum socero mihi affinitas est, cui cognatio cum liberis meis mihi utique cognatis intercedit. Unde patet cognatum cognati mei, mihi non semper cognatum esse. Res Res corporalis est quae tangi potest, est definitio Lucretii. Res immobilis est quae ita fixa est, ut sine vi (veluti sine continui solutione) loco moveri facile non possit. Mobilis contra aestimanda res est ex eo quod ab hominibus communiter fieri potest. Exempli causa obeliscus ingens machinis moveri potest, non ideo tamen inter mobilia habebitur. Res fungibiles sunt quarum officio aliae per omnia fungi possunt, id est quae ab aliis rebus ejusdem generis, nulla sensibili vel ad rem pertinente nota discrepant. Hinc intelligi potest, cur usus earum rerum consistat in abusu et quod in aliis commodatum in his mutuum, alienatioque sit. Nam nihil refert imo saepe nec dignosci potest ipsaene an aliae earum loco reddantur; ideo si quis non ipsa corpora, sed speciem sive quantitatem, velut quoddam incorporale respiciat, poterit eo sensu cum Salmasio dicere, mutuum non esse alienationem; idem enim omnino recipere videor in mutuo, sive rerum fungibilium commodato. Unde fit ut quidam JurisConsulti res fungibiles censeant inter incorporales ut ostendant non ipsa sese corpora, sed speciem sive quantitatem intueri. Et hoc sensu pecunia quam debeo est aes alienum. Pecunia est res quae apta est (proportione magnitudinis) ad quidvis a quovis alienare parato permutatione (latiore sensu id est commutatione) acquirendum. Ita in quibusdam Africae litoribus conchulae quaedam exiguae sunt monetae loco. Itaque est res non obvia seu non vulgaris divisibilis in exiguas partes praesentis apud omnes utilitatis, sive ex natura sua, sive ex placito populorum. Itaque et corium signatum nummi officium praestat, quamdiu fides ei habetur qui signavit. Estque adeo moneta velut quaedam Cambii Epistola, quam omnes agnoscunt. (Tales hodie schedulae apud Anglos.) Porro in metallo signato spectatur bonitas intrinseca et extrinseca. Bonitas intrinseca est qualitas (nempe gradus puritatis aut mixturae) aut quantitas nempe pondus. Bonitas extrinseca consistit in proportione monetae ad merces. Bonitas extrinseca mutatur inter alia mutato valore materiae, ut hodie argentum non tanti est quanti olim, ex quo tanta ejus copia ab Hispanis advecta est, potest etiam mutari opinione, ut si pecuniae per se bonae tamen quia ignotae vel suspectae diffidamus. Ita principis monetum signantis fides ad monetae pretium facit. Adamas non est pecunia, non est divisibilis in partes sine pretii diminutione, et quodam sensu dici in eo potest totum plus valere quam omnes partes. Patrimonium est collectio omnium rerum alienabilium (id est transferibilium) ejusdem personae. Haereditas est patrimonium defuncti. Haereditas jacens ad instar personae consideratur. Jacens est quae nondum habet certum haeredem. Est persona ficta tam defuncti ratione cujus ratio in conservanda haereditate habetur quam haeredis, et hujus quidem maxime. In defuncto memoria et existimatio in haerede futuro utilitas spectatur. Ut posthumus pro jam nato habetur, ita haereditas pro persona futuri haeredis. Sed nec opus est fictione nam datur et persona incerta cuius vicem resp. fungi debet. Jus naturae non fingit sed permittit imo suadet legislatoribus fictiones. Peculium est quasi patrimonium ejus qui in potestate est. Pater familias respectu eorum qui cum Peculio egerunt, pro extraneo habetur nempe si filio vel servo negotiationem concesserit. Nisi quod in his quae ipse cum peculio gessit habet jus praelationis modo ne sciente ipso filius vel servus negotiationes aggressus sit, ita dominus extraneis in distribuendis peculii facultatibus aequiparatur, actione tributoria. Monachus habere peculium potest; est servus Dei, et filius familias seu Abbatis vel superioris. Fructus (impensa) rei est id, cujus acquisitionis (amissionis) ipsa causa est. Fructus naturales vocantur qui sine hominum industria proveniunt. Impensae necessariae sunt quae damni vitandi, Utiles quae lucri captandi, Voluptuariae quae fruendae voluptatis causa cum ratione fiunt. Itaque etsi non successerit lucrum vel damni vitatio, tamen impensa utilis vel necessaria videbitur. An utiles videntur quae rei pretium augent, pretium inquam non affectionis, aut paucorum sed publicum. Malim tamen eas tantum vocari utiles impensas quae reditus augent. Dos est partiale quoddam patrimonium (quale et peculium est) mariti dominio revocabili matrimonii causa concessum. Aerarium est patrimonium Reipublicae. Fiscus est patrimonium Principis, seu rerum privatarum. Actus Voluntas est inclinatio agentis ad agendum quia intelligit. Brevius inclinatio intelligentis, seu proclivitas, ut quis in aequilibrio non sit conatus. Voluntati seu appetitui intellectuali respondet appetitus sensitivus. Dispositio est enuntiatio cujus veritas pendet ab arbitrio enuntiantis. Et tales sunt dispositiones Legislatorum, contrahentium, testatorumque circa res quae sunt in ipsorum potestate. Ut: si testator Titium haeredem nominabit faciet nominando. Et eatenus quodammodo homines in huiusmodi rebus Deum imitantur, qui dixit fiat lux et facta est lux. Conditio est enuntiatio ex cujus veritate pendet dispositio, voluntate disponentis, sive qua existente vera, dispositio est valida. Modus est quo non existente, Conditio resolutiva qua existente, dispositio ab initio valida resolvitur ipso jure. Culpa est error damnosus vitabilis, qui scilicet methodo perfecta rectae rationis poterat caveri. Dantur gradus non tantum culpae eique oppositae diligentiae, sed etiam malitiae eique oppositae probitatis sed horum usus magis in materia poenarum et praemiorum, velut circa stellionatum, crimen falsi, etc. Videndum tamen an non et in civilibus, ubi etiam quasi praemia et quasi poenae in acquirendo scil. et amittendo. Nam contra Casus est quem nullum consilium humanum praevidere potest l. 2. si eo. D. de administ. rer. ad civit. pertin. Porro si error talis sit ut judicari possit plerosque eum fuisse evitaturos lata erit culpa; si in prudentem cadere non soleat media seu levis, quod si singulari industria tantum evitari possit, levissima appellatur. Ignorantia juris est ignorantia propositionum universalium circa id quod justum est. Ignorantia facti singularium imo et fortasse universalium, sed quae non pertinent ad rem juris vel morum; neque ratione sed inductione innotuerunt. Nam Titium usu hellebori albi interiisse facti est, quemadmodum et elleborum hoc esse venenum; at si quis venenum homini improbo jure propinari posse putet, juris ignorantia laborabit. Potest esse ignorantia facti circa quaestionem juris singularis ex facto oriundi, cum factum scilicet est praegnans, seu jus facit. Jus hic sumitur non pro potestate vel obligatione seu qualitate morali, sed pro canone vel regula sive praecepto. Potestas sive jus in personam est, cum ita nobis jus in alterius personam est, ut aestimationem praestando non liberetur. Hujusmodi obligationes quidam vocant personalissimas. Talis est potestas patria, tutoris, educatoris, magistri (seu eius qui sub disciplina habet), patroni, magistratus, conjugis. Itaque magistratus est magister publicus. Jus reale est jus in ipsam rem, ita ut qui eam tenet, aestimationem praestando non liberetur; tale jus est dominium unde cum rem meam vindico, audiendus non est possessor, qui aestimationem offert. Jus personale, sive jus ad rem est cum alter eius quod petitur (rei vel facti personalis) aestimationem praestando liberatur. Cum petitur res sive condicitur potius dici videtur posse jus ad rem; cum petitur ut aliquid facias, potius dicetur jus personale. Est tamen utrobique jus ad rem, quia tandem in eventum tendit ad aestimationem, et est utrobique jus personale, quia cum re non transit ad tertium possessorem. Summa potestas vulgo Majestas (etiam Populi Romani majestas esse dicebatur) est jus Reipublicae in subditos, quod est ad omnia, salva securitate. to kyrion Aristoteli. Magistratus est qui causae cognitionem atque executionis mandandae jus habet, Reipublicae nomine, sive qui imperium et notionem habet. Notionem habet qui potest statuere de quaestione facti. Jurisdictionem (ad veterum sensum vel juridicationem ad hodiernum) qui potest statuere de quaestione juris in oblata quaestione facti. Imperium vero is, in cujus potestate executio est: seu qui executionem imperare potest. Munus publicum est obligatio singularis quam privatus Reipublicae usu ita seu cum opus est ferente debet. Huc officia necessario subeunda. Munus personale est quod ab ipsa persona obeundum est, ut alias obligationes personalissimae. Munus sordidum est in quo nulla animi laus, sed corporis tantum labor versatur, ut terram ferre cum munienda urbs est. Hoc et simia indiget. Munus ordinarium est quod indicitur ipso jure. Extraordinarium quod expressa indictione indiget. Huc et illud quod suo tempore dies (semel dicta) indicet pro homine. Si tamen indictio in perpetuum valeret, ut scil. quotannis prima die anni aliquid agendum, ordinarium. Adde quae de Lege. Servus est homo qui in alterius dominio est. Neque enim video quid prohibeat quominus Respublica proprietatem dare possit hominis quemadmodum equi, neque enim ad rem pertinet quod prohibere potest ne quis re tam pretiosa qualis homo est male utatur. Generatim interest reipublicae ne quis re sua male utatur. Adscriptitius est, in quem praedium ipsum seu gleba jus detentionis habet. Est quaedam servitus hominis praedio debita, servitutem intelligimus ut in juribus realibus. Hic homo praedio servit, sed in usufructu contra. Potestas tutoris est jus personam impuberem in patria potestate non existentem regendi cum rebus ejus. Nisi quid sit exceptum, ut solet educatio excipi. Potestas Curatoris est jus administrandi res ejus qui impedimento laborat quod eum alteri administrationem mandare non permittit. Tutor datur personae, curator rei, ut ajunt JurisConsulti. Tutela est quoddam supplementum patriae potestatis. Libertinus est liber factus quem jus discernit a libero nato. Ingenuus est qui statim ut natus est liber est. Qui manumisit Patronus appellatur, manumissus libertus. Jus Patronatus est quo Patronus a liberto obsequium et operas exigit. Obsequium in hoc argumento est praestatio honoris, seu reverentia. Unde saepe obedientia vel obsequium ut se decedere jubeatur, vel alia agere quae reverentiam indicant. Obsequium (a sequendo) est affectatio, faire la cour, quod aliud quam obedientia. Operae sunt auxilium universale. Adoptio est acquisitio patriae potestatis in consentientem. Arrogatio est adoptio ejus, qui in patria potestate non est. Jura Realia Possessio est potentia sive potestas in rem animo domini seu voluntate exercendi quod dominus potest sive pro domino se gerendi. In possessione est dominii praesumtio, vide infra de interdictis. Dominium est jus in rei substantiam sive jus in rem per se et sua natura generale (quatenus nulla exceptione arctatur). Vindicatio est actio ex Dominio ad possessionem. Datur actio realis declaratoria, qua se quis declarari petit dominum rei quam tenet. Publiciana est actio ex bonae fidei possessione ad continuandam possessionem. Bonae fidei possessor est qui possidet opinione dominii ut possessor utcunque qui se gerit pro domino. Servitus est jus in quasdam rei qualitates, sive jus in rem secundum certum aliquem modum, unde servitus semper intelligitur salva sive excepta rei substantia, ut usus fructus. Servitus personalis est cum res servit personae. Realis cum res rei ut praedium praedio. Usus est jus in omnes rei qualitates, quasi destinatum ad alimenta, quibus ad familiam personae sustentandam opus est. Seu quatenus res ad eum qui rem hanc haberet alendum, non vero augendum ejus patrimonium conferret. Ususfructus est jus in omnes rei qualitates salva substantia. Communiter est ad vitam. Et hactenus differt a dominio utili. Nil prohibet usumfructum haberi pro specie dominii utilis. Posset restringi ad certos annos, posset etiam extendi ad aliquot generationes. Proprietas est id quod in dominio superesse potest demto usufructu. Res Sacrae dicebantur, quae Diis superis dicatae erant. Sanctae quae medioxumis, ut Diis tutelaribus civitatum. Religiosae quae Diis inferis, sive Diis manibus. Dicare est quantum in se est, ei dare cujus voluntas accipiendi ignoratur; ut ita dicatio sit ad alienationem quod pollicitatio ad promissionem. Servitus realis sive praedialis est sive fundi, quam JurisConsulti vocant rusticam sive aedificii quam vocant Urbanam ut adeo rusticum etiam aedificium sive casa servitutem Urbanam debeat. Area est fundus domus. Servitutum rusticarum exempla: Iter servitus eundi. Actus servitus agendi jumentum. Via servitus vehendi seu agendi vehiculum. Et hinc quidam Institutionum textus corrigi debet. Servitutum urbanarum exempla: Altius tollendi, cum tu me jubente cogeris altius tollere. Luminis scilicet praestandi vel non adimendi obligatio. Prospiciendi, scilicet prospectus praestandi vel non adimendi. Fluminis id est exitus aquae domesticae praestandi vel non adimendi etc. Acquisitio est Dominii initium, amissio finis, alienatio translatio. Occupatio est initium possessionis per me ipsum sine traditione cujusquam rei jam subsistentis, secus est si rem producam, vel produci mihi curem. Accessio est cum res mea mihi aliquam possessionem incipit. Occupare est vel capere vel invenire. Capere est occupare rem renitentem. Invenire est occupare non renitentem. Thesaurus est res hactenus latens pretiosa, Domini ignoti. Si res nullius sit, dominus ignoratur, quod non est, non potest sciri. Inter accessionis modos est specificatio, cum materia cedit formae seu novae speciei productae: Specificatio est productio novae rei. Tradere dicimus possessorem cum sciens efficit ut alius possideat. Itaque nudus detentor non tradet, sed possessor per ipsum mandato generali vel praesumto. Quod si domino invito fieri constat, ipse geret se pro possessore. Insensibile terrae augmentum per flumen alluens, vocatur Alluvio et insensibilis occupatio, quae fit per rem meam seu accessio. Usucapio est acquisitio Dominii facta se Dominum credenti, ex praesumta vel potius ficta veri domini derelictione, quia suspecta est in actore mora sui repetendi, cum probationes quibus rebus se defendere potest interea intercidere vel obscurari possint. Ideo in poenam fingitur dereliquisse. Alterius longe naturae est praescriptio quae nihil est aliud quam exceptio contra actionem, orta ex temporis lapsu. Successor est qui jus personam defuncti repraesentandi in rem suam ejus morte acquirit. In rem suam, quemadmodum inter vivos dicitur procurator in rem suam, id est cessionarius. Ergo brevius: Successor est defuncti (repraesentator) cessionarius, cuius jus incipit a morte. Haeres est successor generalis, Legatarius particularis. Fideicommissum est quod alicui relictum ejusque fidei commissum est, ut tertio cuidam restituatur, fiduciarius est cessionarius cum onere rursus cedendi, ei qui demum fideicommissarius appellatur. Testamentum est ultima voluntas continens haeredis institutionem, alias Codicillus vocatur, si absit Haeredis institutio vel ita ut nihil referat absit an adsit. Tunc latiori sensu accipitur pro minus solenni ultima voluntate. Mortis causa donatio est conventio donatoria in casum mortis donantis dilata. Itaque requirit acceptationem, quod secus est in ultima voluntate. Ultima voluntas est voluntas viventis non retractata de iis quae post mortem suam de rebus suis fieri velit. Injustum est testamentum quod ob cognatorum quorundam praeteritionem est nullum. Ruptum est testamentum quod ex post facto fit injustum ut si cui posthumus post conditum testamentum nascatur. Irritum est quod ex post facto nullum, ut si deficiat haeres. Falcidia (Trebellianica) est certa portio, quae haeredi (ei cujus fidei aliquid commissum seu fiduciario) a Legatoriis (fideicommissariis) ex procurationis officio, lege debetur. Successiones ab intestato mero jure partim ex tacito testamento partim ex tacito fideicommisso majorum (in collateralibus) partim et ex societate quadam inter parentes et liberos proficisci videntur, qua liberis alimenta constituuntur. Portioni autem debitae reliquum accrescit si aliter constitutum non sit. Nam jus accrescendi mero juri consentaneum est. Accrescet autem proportione ejus quod jam debetur, videtur filiabus minus deberi. Caeterum haec omnia mero jure locum habet, quando omnino apparet id actum esse quod tacite constitutum diximus. Alimenta autem filiis debita non simplici vitae sustentatione continentur, sed eo porriguntur ut pro facultatum et conditionis modo velut coloniam ducere, id est novam familiam fundare possint. Legitima est portio iis quibus natura alimenta debentur competens lege definita. Lex per aversionem definivit. Obligatio. Jus ad rem Pollicitatio est promissio sine acceptatione. Promittere est denuntiare quid commodo tuo facturus sim. Acceptare diceris, si assentiaris. Conventio est promissio et acceptatio simul sumtae. Conventio liberatoria quibusdam distractio. Contractus est conventio pariens actionem. Pactum nudum est conventio quae actionem non parit. JurisConsulti definiunt contractum conventionem cum causa: causa autem illis est, quod Aristoteli synallagma sive commutatio quaedam. Nimirum si tu promiseris mihi et ego acceptaverim, non ideo datur actio ad consequendum promissum, si omnia sint integra. Secus est si quaedam mutatio secuta sit conventionem. Et hoc quidem fortasse mero naturali jure, legibus autem placuit ut in quibusdam conventionibus ipsa solennitas esset pro causa, et obligationem pareret. Idemque et aequitati naturali consentaneum fuit a legibus introduci, ne scilicet alius alium ludificetur; quod ipsum pareret querelam et actionem quasi ex laesione, cui praestat quasi per aversionem occurri, ut solenne promissum praestetur. Modo ne nimis extendatur ad promittentis eversionem. Puto igitur talia, causa vera vel reali carentia non debere extendi ultra id quod quis facere commode potest. Contractus nominatus est, cui leges certam quandam formam, nomen et effectus dedere. Innominati naturali juri relicti sunt pro maxima parte, ut in permutatione. Verborum obligatio est contractus actionem pariens ex certa verborum forma legibus praescripta. Constitutum est pactum actionem pariens seu contractus a lege causam habens (pactum legitimum) de solvendo quodam debito ex quo antea in constituentem actio non dabatur, sive quod non ipse sed alius deberet, sive quod ipse deberet naturaliter tantum, v. g. ex pacto nudo. Credo, quod congruum videretur, debitum iteratione perfici ut alia quaedam, vid. SC. Vellej., quia iteratio perseverantiam ostendit. Vid.tit.de constituta pecunia. Contractus innominati et quasi contractus, actionesque ex delicto et quasi delicto duo habent fundamenta, ne ego culpa tua vel infelicitate fiam pauperior, ac: ne tu damno meo fias vel meo inani labore locupletior, aut indemnis praestere. Haec enim si conventionibus vel pactis accedant, contractum facient, et causam actionis dabunt, imo et si nulla conventio accesserit, quasi ex contractu dabitur actio. Porro actiones ex contractibus innominatis et quasi contractibus datae vocantur praescriptis verbis et in factum actiones quoniam enim Actores apud Romanos nominabant actionis caput, utrum scilicet ex mutuo, an ex commodato agerent; ideo cum nihil tale designare poterant, verba formulae ipsius praescribebat praetor, quae in factum concepta erant. Interdum tamen peculiaria edicti capita in certas negotiorum species concepta sunt, ut Negotii gesti actio, quae non alia ratione nititur, quam quod iniquum est me qui rem pro te bene gessi ex laudabili facto damnum pati, commodumque omne penes te esse malo meo. Huc pertinet Actio de in rem verso, cum servus aut filius familias negotium gessit. Illud altioris indaginis est, quantum ei obliget, qui meum negotium recte gessit, sed infeliciter, ita ut non culpa gerentis, sed casu damnum meum vitari, aut lucrum procurari non potuerit. Quaeritur enim an impensas quae necessariae videbantur petere possit. Quod sane arbitror nam de his quae utiles tantum videbantur, major est ratio dubitandi. Finge domum meam a te servatam ab incendio, post ab aquis subversam, non ideo minus impensas petes. Contractus realis est qui quandam juris realis translationem continet: ut dominii in mutuo, usus in commodato, detentionis in pignore aut deposito. Contractus personalis, fit etiam sine hujusmodi translatione ac traditione, ut Emtio, locatio. Mutuum est corporis cujusdam fungibilis alienatio, ea conditione ut eadem species et quantitas reddatur. Commodatum est concessio limitata usus rei ad tempus, vel certi usus. Debet fieri gratis vel saltem non pretium, sed honorarium, etiamsi id postea constituatur majus. Pignus est concessio detentionis rei in securitatem debiti. Depositum vero custodiae ipsius rei causa. Emtio-Venditio est conventio de re pro certo pretio alienanda. Locatio-Conductio est conventio de usu, pro pretio concedendo. Emphyteuticus contractus est conventio de usu longi temporis concedendo pro melioratione. Societas est conventio de communi utilitate procuranda. Proprie loquendo societas est aggregatum jure praeditum ex contractu consociationis ortum. Conjugium est societas liberorum certorum quaerendorum causa animo perpetuae cohabitationis. Si animus iste abesset ut cum Amazones ad vicinos proficiscebantur, adjutorium et amicitia non aeque necessaria essent. Sed quia et liberorum educatio postea desideratur, optimum est cohabitationem durare. Mandati contractus est conventio duorum in hoc ut unus alterius voluntate agat, quae alias agere prohiberetur. Mandati contractus est inter mandantem et mandatarium. Aliud conventionis genus est inter mandantem et tertium, quale initur missis literis credentialibus, vel mandati tabulis in judicio productis. Adde supra de Repraesentatione personarum ad p. 4. Partes deberent esse informatae de sensu formularum in mandatis, quia tamen hoc ipsum mox in formulam esset transiturum. Semper inserente in formulam concipiente, cum informatione rem fuisse factam, notarii attestato opus foret. Contractus bonae fidei sunt in quibus aliquid incertum relictum est, quod ex aequo et bono dijudicandum esse menti contrahentium vel voluntati legislatoris, adeoque ipsi mero juri consentaneum est. Contractus stricti juris sunt in quibus mero juri tantum statur, quod fit tum in his ubi certum in contractum deductum est; tum ubi non apparet contrahentes vel pro ipsis legislatores ad aequi et boni aestimationem descendentes a mero jure remisisse. Vindicatio est actio ex dominio ad possessionem. Publiciana est actio bonae fidei possessoris (seu ejus qui in ea conditione est ut usucapere possit) ad possessionem, seu ad continuandam si opus sit usucapionem. Est ex praesumto Dominio. Haereditatis petitio est actio qua qui se gerit pro haerede contra alium se pro haerede gerentem asserit titulum suum. Itaque haec petitio est genus quoddam actionis singulare, qua quis non corpus sed quoddam jus sive rem incorporalem sibi vindicat. Habet aliquid affine actionibus confessoriae et Negatoriae. Actio confessoria est qua a Domino petimus servitutis, quam in re ejus habere dicimus, confessionem. Actio negatoria, qua alteri negamus quam sibi arrogat in nostro servitutem et libertatem rei nostrae vindicamus: et ab adversario probationem postulamus. Hae tres actiones sunt vindicationes rerum incorporalium. Habet affinitatem cum actione ex lege diffamari. Serviana est, qua locator rerum conductoris in praedium locatum illatarum, quasi pignoris loco pretio non soluto, possessionem petit, contra quemlibet. Ad huius exemplum Quasi Serviana in omni pignore introducta est. 173 Ex interdicto agere est agere ad possidendum ex simplici possessionis jure. Unde cum olim praetor non nisi possessionem daret, non jus quiritum, ideo qui praetorio tantum jure successor erat, interdictis tantum uti poterat ut Salviano, quorum legatorum, quorum bonorum. Et ideo talia appellabantur interdicta adipiscendae possessionis. Interdictum uti possidetis est retinendae possessionis rerum immobilium, utrubi rerum mobilium, non est tanti haec distingui. Recuperandae possessionis non recte (id est vi, clam, precario) amissae est Interdictum unde vi. Videndum an aliquando mero jure naturae sola voluntate transferatur possessio, ut in constituto possessorio, cum quis alterius nomine possidere incipit brevi manu quasi tradens et statim recipiens; licet alias nemo sibi causam possidendi vel tenendi mutare possit. Videndum an non ultra verba eundum, ut revera appareat me ex alterius voluntate jam re uti, et rem redactam esse in potestatem novi possessoris. Videndum etiam an admissis semel haereditatibus, inde consequatur mero jure possessionem sine apprehensione transire in haeredem, ut in Gallia receptum est. Certe si haeres habet jus mandatarii universalis nulla apprehensione opus habet, adde quod haereditas jacens ipsis JurisConsulti Romanis pro possessore habetur ad usucapionem complendam. Possessionem esse facti verum est, sed non opus est in singulis exerceri factum, ut in mandatario universali, vel administratore qui singulorum administrationem nactus videtur, ubi universaliter administrationis possessionem arripuit. Eodem modo putem haeredem haereditariae administrationis seu potestatis possessionem nactum, singula repraesentatione defuncti possidere. Itaque facto opus est, sed non in singula. Nam respublica stat pro defuncto quasi viveret. Condictio est actio qua petimus dari oportere. Estque quodammodo suppletoria actionis realis, nam cum nolumus aut non possumus vindicare, condicimus sive rem petimus dari nobis oportere: et tunc saepe cogimur esse contenti si praestetur quanti ea res est, quod non est in vindicatione. Hinc porro patet non omnem actionem personalem esse condictionem nam si quid ab aliquo non dari, sed fieri postulamus, non est condictio. Quare nunquam JurisConsulti veteres dicent condictionem ex emto aliisque quae non re contrahuntur. Alia scilicet condictio est, alia ex contractu aliquo nominato descendens actio. Condictio ob turpem causam datur ei qui non turpiter dedit, contra eum qui turpiter accepit, ut cum quis accepit pecuniam ne male ageret. Cum Mutuum stipulatione constitutum non erat, videndum, an tunc locus fuerit condictioni certi quasi in subsidium, nulla fortasse prodita propria actione mutui. Actio in factum est quoties non per consensum contrahitur obligatio sed per ipsam facti naturam. Aristoteles vocat synallagmata aekonta. Ut si tu damno meo ignorans ignorantis factus sis locupletior. Specialius sumi posset, ut non tantum consensus sed et culpa excluderetur. Potest tendere non tantum ad commodum sed et ad securitatem. Peccatum (scil. actuale, non originale) est status voluntarius injustus. Continetur hic et culposum. Nam etsi status sit voluntarius, tamen si non constet esse peccaminosum, erit tantum culposus, non malitiosus seu dolosus. Crimen est peccatum quod meretur poenam gravem (corporalem, infamiam) confiscationem bonorum. Crimen falsi est fraus in illis admissa, quibus probationes in republica nituntur, ut in scripturarum testium, insignium vel armorum, nominum malitiosa mutatione et corruptione. Crimen falsi est ad dolum ut veneficium ad aliud nocumentum corpori illatum. Calumnia est peccatum in judicii substantiam, seu dolus malus in judicio. Praevaricatio est in judicio ut proditio in bello. Culpa est peccatum ex errore vel ignorantia, uno verbo ex defectu cognitionis. Qui dubitat, non errat, sed tamen ignorat. Si quis vero ne cogitet quidem de quaestione eius ignorantia adhuc plus habet simplicitatis. Malitia vel potius actus malitiosus est peccatum scientis se peccare. Malitia ergo est voluntas peccandi vel potius habitus peccandi in voluntate, etsi voluntas non sit semper actualis. Ut latro dum quaerit viatorem non semper cogitat de caede, sed tamen semper in malitia est. Vocant quidam intentionem virtualem qualis est sacerdotis consectantis apud pontificios. Dolus est deceptio meditata sive consulto et voluntate decipientis. Decipere est causam erroris praebere. Fraus est dolus malus. Injuria est peccatum in existimationem, vel generalius in quietem animi alterius inquietatio; injuriae vocabulum hic sumo, ut in actione injuriarum apud Romanos ea latitudine qua veteres accepere. Existimatio est opinio de bonis alicujus personae. Honor est existimatio Potentiae, amor bonitatis. Honoramus quem putamus posse prodesse. Amamus quem credimus velle. Prodesse autem quodammodo videtur et qui non nocet, cum possit. Contumelia est injuria atrox. Blasphemia est contumelia in Deum quantum est in blasphemante, nam Deo noceri non potest. Atheus est qui non agnoscit Rectorem sapientem et potentem, praemia bonis, et poenas malis statuentem ultra mortem. Itaque qui negat immortalitatem animae is Atheus est. Haereticus est defensor pertinax opinionis saluti periculum creantis. Schismaticus est defensor pertinax opinionis paci Ecclesiae periculum creantis. (Haeretico opponitur Orthodoxus, Schismatico Catholicus.) Infidelis est qui Christi fidem respuit. Apostasia est lapsus in infidelitatem. Perjurium est juramentum mendax. Juramentum est provocatio Dei ad poenam in casu mendacii. Prorsus quemadmodum videmus eos qui in praesentia Dominorum, aliquid valde asseverant, testari, se poenam non recusaturos si mendaces deprehendantur; non quod (renuntient) misericordiae, ut vult Hobbius, aut quod sibi adimere possint jus deprecandi, sed quod veniam sibi reddent difficiliorem. Si jurans praeterea misericordiae renuntiet, gravior (Desperatio), sed tamen spem misericordiae ideo non perdet. Conversus est ex haeretico orthodoxus, ex schismatico catholicus. Relapsus est haereticus ex converso. Necromantia et Magia vetita, varias habent species gradusque. Generale in illis commercium cum spiritibus malis, quod vulgo pactum vocant. Interdum autem continet hostilitatem Deo solenniter denuntiatam, interdum tantum usum spirituum ad nocendum. Posset etiam dari non malo fine, etsi per se maneat malus mali spiritus usus. Ut si quis haberet quem vocant spiritum familiarem, sed das alrΓ€ungen, ea spe ut proficeret ad scientias vel divitias, foret simplex superstitio non magia. Idem est si pactum esset implicitum tantum, fruenti ignotum. Libido seu delictum carnis est peccatum cogitatione venerea commissum. Luxuria contra naturam est venus irrita ob modum utendi. (Improbatus olim coitus cum praegnante.) Stuprum est venus injuriosa illi cum qua vel quo res habita est. Unde in ingenuam ingenuumve committitur stuprum, non a patrono in libertam. Incestus est venus a qua abhorretur ob cognationem. Adulterium est crimen concubitus cum alterius uxore. Furtum est rem alterius clam auferre, lucrandi animo, vel potius animo nostrum patrimonium eius detrimento augendi, auferre id est extra ejus potestatem ponere. Rapina est palam quod furtum clam. Pauperies est damnum a bruto quadam voluntatis similitudine datum. Crimen perduellionis est qua quis subditus se Reipublicae hostem declarat. Crimen laesae majestatis est injuria atrox ei facta, cujus securitate publica securitas continetur. Crimen repetundarum est furtum rei civitatis. Ambitus est fraus reipublicae facta (aut facienda) circa distributionem praemiorum sive honores ac dignitates. Receptatio et Delatio fraudem faciens reipublicae in dispensatione poenarum, Receptator minuendo, Delator augendo, Annonae flagellatio est monopolium circa annonam. Annona est res vitae commode ducendae necessaria. Monopolium scil. in sensu sinistro est commercium privatim utile, publice damnosum, ita continet etiam Propolium, specialius tamen monopolium est commercium in manu pauciorum quam qui inde ali possunt. Crimen albi corrupti est species criminis in honorem magistratus commissi, quod est scilicet ad magistratum inferiorem, ut crimen laesae Majestatis ad summum. Collegium illicitum est exemplum ejus criminis, quo minuitur securitas publica quod fit factionibus, congestis armis, munitis locis etc. Vis publica est qua seditionis periculum creatur. Hoc si absit vis privata vocatur. Concussio est crimen damni mihi voluntate mea a te metu civili extorta, dati. Metus civilis est mali, artibus civilibus non vero corporalibus instrumentis (qualis in actione quod metus causa) infligendi. Jurisdictio est potestas publica cognoscendi et statuendi de juris et facti quaestionibus. Notio est de facto tantum. Imperium est potestas executionem mandandi sive coercendi. Judicium est status rationibus certantium de jure atque obligatione ipsorum. (Litigantium) arbitrio animi motu legibus circumscripto (judicis) eius quem is qui potestatem in nos habet, designavit, unde certamen hoc semper erit cum spe futurae executionis, quia scil. judex ab eo habet autoritatem, qui in nos habet potestatem. Estque quod securitas in Republica, id executio in judicio, imo pertinet ad Reipublicae finem, ut a civibus leges nos tutos praestent, velut ab hostibus arma. Judex datus est cui ab habente jurisdictionem notio mandata est, ita ut finita jam ante juris quaestione, ipse mox terminata etiam quaestione facti sententiam ferat. In quo differt a Commissario qui cognitionem habet, non statuendi potestatem, et a judice delegato cui mandata est ipsa jurisdictio. Arbiter est arbitrator cui judicii forma servanda est. Arbitrator est in cuius sententiam litigantes compromisere. Assessor est consiliarius judicis. Auditor est assessor jurisperitus; nam potest dari qui sit peritus in facto. Actuarius est Notarius judicii, cuius est quae in judicio fiunt notare, et quae scripto facienda sunt expedire. Etsi haec duo possunt esse in diversis, tamen merito junguntur. Notarius scil. publicus est qui publice constitutus est, ut sit negotiorum testis, unde sequitur eum scripto vel protocollo uti debere, alioqui non posset tot rerum meminisse. Publicum instrumentum est scriptura forma sua vel solennitate sive requisitis lege constitutis faciens fidem quae proinde autoritate publica est approbata. Domicilium est locus in quo quis sibi securitatem durabilem spondet. Causae continentes sunt, quarum altera sine alterius decisione aliquali judicari non potest, seu quarum una alteri praejudicat. Actio est jus persequendi jus suum in judicio. Processus est forma persequendi juris sui. Citatio est vocatio in judicium. Edictum est citatio publica scripta. Proclamatio (quidam vocant Proclama) citatio publica viva voce facta. Contumacia est inobedientia continuata. Cautio est praestatio securitatis de eo circa quod cavetur. Fidejussio est cautio, per stipulationem alterius pro altero nam si idem pro se stipuletur posset novatio esse. Alias satisdatio. Feriae sunt tempora quibus causae audiri non solent. Hoc intelligendum de judiciis plerumque sedentibus, seu nisi quid obstet, secus est de illis, quae certis temporibus, seu ex longo intervallo celebrantur. Dilatio est spatium litiganti datum. Sequestratio est depositum rei controversae. Res litigiosa est, de cuius dominio in judicio quaeritur. Jurare de calumnia est jurare dolum malum in judicio abfore. Hoc juramentum generale vel speciale in certo actu. Reconventio est actio a reo contra actorem in eodem judicio instituta. Interventio est postulatio in judicio ejus qui nec actor nec reus est, sententia tamen comprehendi cupit. Libellus est scriptum actionis. Exceptio est allegatio opposita actioni. Praescriptio est exceptio quae ex natura actionis non descendit. Nomen illi inde venisse videtur, quod non actione seu facti natura comprehensa videretur, sed separata formula praescripta indigeret. Et talis est praescriptio longi temporis, cui soli nomen praescriptionis mansit. Exceptio est ad actionem ut limitatio ad regulam. Ampliatio est exceptionis reprobatio. Replicatio est ad exceptionem ut exceptio ad actionem. Sequitur duplicatio et Triplicatio etc. Instantia est semel facta Actionis allegatio. Exceptio Dilatoria est quae instantiam praesentem extinguit: repeti tamen non impedit. Peremtoria quae omnem perimit actionem. Litis contestatio est status controversiae constitutio. Praesumtio est, quod pro vero habetur donec contrarium probetur. Probabilius est quod facilius fieri potest potuitve. Sive Probabilitas est gradus possibilitatis. Testari est experientiam suam, sive ea quae sensu percepimus referre. Instrumentum est testimonium scriptum. Confessio est testimonium contra se ipsum. Quaestio est interrogatio cum tormentis. Peinliche fragen. Etiam territio quaestio est. Ita(que) quaestio genus, tortura species. Illud autem curandum est ne tormenta inferant damnum irreparabile. Quaestio est non tam extorquendae confessionis causa, quam ut exsculpantur indicia, confessionem confirmantia. Confessio enim ad condemnationem non sufficit. Et hoc est quod apud Criminalistas vocatur: Corpus delicti, exemplo homicidii. Appellatio est ori declaratio maturitatis quaerendi de sententia apud judicem superiorem ante executionem. Leuteratio, si nominis vim non excedat, non est remedium in sententiam, sed et petitio declarationis. Sed alicubi confunditur supplicationi, et solet accipi pro omni remedio suspensivo apud eundem judicem. Revisionis petitio vel supplicationis remedium est querela de sententia valida quae non moratur executionem. (Horum nominum usus variat.) Restitutio in integrum est querela de infortunio nostro (ut fraude Advocati, amissione instrumentorum, aetate) quibus factum est ut jure nostro excideremus; quod ne nobis damnosum sit deprecamur.