Series VI Band 3 · No. 89.

De Vita Beata

Latin

De Vita Beata Vita Beata est animo perfecte contento ac tranquillo frui (Ep. 1. 4); ad quam acquirendam necesse est ut quilibet 1) conetur ingenio suo quam poterit optime uti, ad ea quae in omnibus vitae casibus facere vel fugere debeat cognoscenda (Ep. 1. 4): breviter, ut assidue quid dictet ratio cognoscat, Hinc Sapientia; 2) sit semper in firmo ac constanti proposito ea omnia faciendi quae sua ratio ipsi suadebit, nec passionibus aut appetitibus ab hoc abduci se permittat (Ep. 1. 4); breviter, ut cognitum, quod in sua potestate est, quicquid ut contrarium affectus suadeat assequatur, hinc Virtus; 3) attendat, quod quamdiu ex ratione quantum fieri potest se gerit, bona illa, quibus tunc caret, omnia sint absolute extra suam potestatem, atque hac ratione ipsis non cupiendis assuescat (Ep. 1. 4); breviter, ut assecutus, cognita et cum ratione expetita, et in potestate existentia, nulla de re conquerendo acquiescat, hinc Animi tranquillitas. Pars I. de Sapientia Sapientia est perfecta earum rerum quas homo novisse potest scientia, quae et vitae ipsius regula sit, et valetudini conservandae, artibusque omnibus inveniendis inserviat (Princ. Phil., Ep. ad Interpr. Gall.). Ut vero discamus recte regere rationem ad detegendas veritates quas ignoramus, sequentes observationes proderunt: 1) ut nihil unquam veluti verum admittamus nisi quod tam clare et distincte rationi nostrae patet, ut nullo modo in dubium possit revocari (De Meth. 2. 6), 2) ut omnem praecipitantiam atque anticipationem in judicando quam diligentissime vitemus, nihilque complectamur in conclusione amplius quam quod in praemissis continetur (De Meth. 2. 6), 3) ut difficultates quas examinaturi sumus in tot partes dividamus quot expedit ad illas commodius resolvendas (De Meth. 2. 7), 4) ut cogitationes omnes quas veritati quaerendae impendimus certo semper ordine promoveantur, incipiendo scilicet a rebus simplicissimis et cognitu facillimis, ut sic paulatim et quasi per gradus ad difficiliorum, et magis compositorum cognitionem ascendamus (De Meth. 2. 8), 5) ut in aliquem etiam ordinem mente ea disponamus quae se mutuo ex natura sua non praecedunt (De Meth. 2. 8), 6) ut tum in quaerendis mediis, tum in difficultatum partibus percurrendis tam perfecte singula enumeremus, et ad omnia circumspiciamus ut nihil a nobis omitti certi simus (De Meth. 2. 9). Cum autem usus harum observationum ab exercitatione maxime dependeat, consultum est ut ad has regulas in usum referendas diu nos in facilibus simplicibusque quaestionibus cuiusmodi sunt mathematicae, exerceamus (Princ. Phil., Ep. ad Interpr. Gall.), cui fini utilis Algebra est. Et postquam in veritate harum quaestionum detegenda aliquam facilitatem nacti erimus, serio nos applicabimus verae philosophiae (ibid.), hoc est studio sapientiae (ibid.). Porro haec Philosophia velut arbor est, cuius radices Metaphysica, truncus physica, rami ex eo pullulantes, omnes aliae scientiae, quae ad tres praecipue revocantur, Mechanicen, Medicinam, Ethicam (ibid.). Utile autem erit hunc observare in studiis modum, ut paucas horas iis studiis demus quae imaginationem exercent; paucissimas illis quae solo intellectu percipiuntur; reliquum tempus vitae, et relaxandis sensibus, et corporis exercitiis, et animi quieti demus, tantum enim abest ut ingenium nostrum nimio studio perpoliatur, ut contra ab eo obtundatur (Ep. 1. 30). Pars II. de Virtute Virtus est vigor quidam mentis quo ad ea quae bona esse credimus facienda ferimur (Ep. 1. 1). Ut vero discamus certo firmare voluntatem nostram ad dirigendas actiones nostras in eo vitae genere, quod profitemur, sequentes annotationes observandae: 1) Cum voluntas non determinetur ad aliquid persequendum vel fugiendum, nisi quatenus ei ab intellectu exhibetur tanquam bonum vel malum, sufficiet si semper recte judicemus, ut recte semper faciamus (De Meth. 3. 5). 2) Quoties circa aliquid quid revera sit optimum agnoscere non possumus, illud debemus sequi, quod optimum videtur; vel certe etsi e duobus unum altero verisimilius non appareat, alterutrum tamen eligere (Princ. Phil. 1. 3). Nec vero est cur poenitentia ducatur, qui illud fecit quod optimum esse judicavit, eo tempore quo se ad actionem determinare debuit, quanquam idem postea cum otio secum reputans se errasse judicet (Ep. 1. 8), imo etsi res felicem non sortiatur successum. Nostrarum enim duntaxat cogitationum rei peragi possumus, neque porro natura hominis ea est ut omnia sciat, praeterea etiam optima consilia non semper felicissima sunt (Ep. 1. 11). 3) Ut abstineamus a judicio ferendo de quacunque re quae nobis exhibetur, quamdiu passionibus, et maxime ira, agitamur, vel si hoc non fieri possit, ut sequamur rationes contrarias illis quas passio suggerit, etsi minus validae appareant (De Pass. 3. 211). Quoniam affectus bona quae nobis offerunt semper majora repraesentant, quae postea a nobis spe minora deprehendi solent (Ep. 1. 7). Cum itaque nullam amplius fidem habeamus ei a quo aliquoties decepti fuimus, licet quam blandissime nobiscum agat; sic nulla tutior contra affectus cautio, quam ut ubi sentitur ea sanguinis commotio, praemoneri ac meminisse oporteat, omnia quae se imaginationi offerunt, non alio spectare, quam ad animae deceptionem, augendasque nimium rationes quae objectum affectus commendant, aut contrarias debilitandas (De Pass. 3. 211). 4) Quod quamvis quivis nostrum personam constituat ab aliis diversam, nihilominus cogitare debemus, non posse quempiam per se solum consistere; sed concipi unumquemque debere velut partem universi, et huius reipublicae, societatis, familiae, qui cum ortu, domicilio, sacramento conjuncti sumus (Ep. 1. 7). Hinc enim volupe nobis erit omnibus prodesse, quia totius cuius pars sumus bonum privato bono debet anteponi (ibid.). Quin et hoc nostra quoque intererit, certum est enim eos qui officiosi habentur, multa etiam ab aliis, etiam quibus non profuerunt, amica officia accipere, laboresque quos in aliorum gratiam suscipiunt minores esse quam commoda quae ex eorum amicitia percipiunt (Ep. 1. 10). Non enim expectantur a nobis nisi officia ea quae commode possumus praestare, neque alia ab aliis expectamus; saepe tamen fieri potest, ut quod aliis minimo constat, nobis maxime prosit, imo et vitam servare possit (ibid.). 5) Sunt quaedam res in quibus vulgi exemplo potius et consuetudine, quam ulla certa ratione ducimur, unde fit ut illud idem quod nobis maxime placuit ante decem annos et forte post alios decem annos rursus placebit, nunc displiceat, et hinc quicquid ab hominum moribus abludat statim pro ridiculo atque inepto habeatur. Erunt proinde examinandi sigillatim locorum, in quibus degimus, mores, ut exploratum habeamus quousque sint imitandi, ne cum agendum erit, unquam dubii simus, sola enim dubitatio aegritudinem et poenitentiam parit (Ep. 1. 7). Videndum autem ut nos gubernemus juxta opiniones quam maxime moderatas et ab omni extremitate remotas (De Meth. 3. 2). Unde aliis quoque indicabimus non optima in se ac perfectissima, sed ipsis utilissima, ac captui audientium accommodata, ne nosmet ipsos prostituamus. Nostra enim maxime interest (ad aliquos certe usus) a vulgo, sine quo vivere non possumus, aestimari. Cavendum etiam ne promissionibus facile nobis libertatem mutandae postea voluntatis adimamus (De Meth. 3. 2), omnia enim in mundo vicissitudinibus obnoxia sunt, ita ut quod hodie optimum brevi mutato rerum statu pessimum censeri possit. Nec denique aliquid in publicis reformare tentemus, nihil enim a vulgo aegrius fertur, quam eorum mutatio quibus assuevit. Caeterum certo nobis persuasum esse debet, vias justas et honestas esse omnium tutissimas et utilissimas, maximamque omnium esse astutiam, nulla astutia uti (Ep. 1. 10). 6) Tam arctam esse unionem inter animam et corpus, ut cogitationes illae quae aliquos corporis motus ab ineunte aetate comitatae sunt, illos etiam nunc comitentur: itaque eosdem motus ab externa quacunque causa in corpore iterum excitatos, easdem etiam in anima cogitationes reducere, et vicissim easdem cogitationes recurrentes eosdem etiam motus denuo producere (Ep. 1. 35): prodest tamen scire, quod licet hi motus animi ac corporis natura et consuetudine sic juncti sint; posse tamen per habitum separari, et jungi aliis valde differentibus (De Pass. 2. 50). Unde evidens est etiam eos ipsos qui imbecilliores animas habent, posse acquirere imperium absolutissimum in omnes suas passiones, si satis industriae adhibeant (ibid.). Quae licet initio molestissima videantur, consuetudine tamen fiunt dulcissima. Utile autem erit, quamdiu nullis passionibus agitamur, ut nos ipsos exerceamus in considerandis bonis et malis, quae toto vitae nostrae cursu nobis obtingere possunt, justumque eorum pretium ponderemus, ut deinceps de illis solida judicia formemus, firmiterque statuamus haec fugere et illa quaerere non obstantibus cogitationibus aut rationibus novis, quas passiones nobis suggerere possunt. Quia enim non possumus ad unum et idem animum perpetuo advertere, hinc fit ut quantumcunque clarae et evidentes fiunt rationes quae aliquam nobis veritatem suaserunt, mox tamen falsis speciebus ab ea credenda abducamur, nisi crebra meditatione in habitum converterimus (Ep. 1. 7). Pars III. de Animi tranquillitate Animi tranquillitas est mentis gaudium et satisfactio interna, producens in nobis summam ac solidissimam vitae nostrae voluptatem (Ep. 1. 1). Ut autem discamus bene dirigere cupiditatem, ut ad ea tantum se extendat quae efficiunt, ut ex omnibus laetitia percipiatur, sequentes annotationes erunt observandae: 1) Inter res quas desiderare possumus sunt quae omnino a nobis pendent (De Pass. 2. 144). Quae si ex vera boni cognitione procedant, et ad nos perfectiores reddendos faciant, non possunt nimis fervide desiderari, eo quod ea quae ad bonum tantum tendunt quo vehementiora eo meliora (ibid.). Quae vero nullo modo a nobis pendent, quantumvis bona queant esse, nunquam fervide appetenda sunt, non solum quia possunt non evenire, et eo magis cruciare, quo vehementius ea concupiverimus, verum praecipue quia occupando nostras cogitationes mentem studiumque nostrum abducunt ab illis rebus, quarum acquisitio pendet a nobis (De Pass. 2. 145); proderit quoque hic si nobiscum reputemus, quod, exceptis illis rebus, quas Deus per suum decretum a nostro libero arbitrio dependere voluerit, impossibile sit aliquid evenire alio modo quam ab aeterno determinavit haec providentia, idque quod sic evenit ideo optimum ac justissimum esse, adeo ut non absque gravi errore cupere possimus, ut aliter eveniat (De Pass. 2. 146), nec cum ita accidat tristari multo minus querimonias hinc instituere. Verum quia major pars cupiditatum nostrarum se extendit ad res quae totae a nobis non pendent, nec totae ab aliis debemus exacte distinguere in illis id quod non nisi a nobis pendet, ut ad id solum nostram cupiditatem protendamus (ibid.). Et quoad residuum etsi eius successum censere debeamus fatalem et immutabilem, nec circa illud se occupet nostra cupiditas, considerandae tamen sunt rationes, ex quibus plus vel minus sperari possit, ut inserviant dirigendis nostris actionibus; atque sic fit, ut quoniam desideriorum nostrorum impletio non nisi a nobis pendet, semper nobis plenam satisfactionem dare possint (ibid.). 2) Sapientis esse se fortunae imperio ita subducere, ut licet illis quae sese offerunt commodis amplectendis non desit, tamen putet minime se infelicem si denegentur, atque iis resistendo, aut se permittendo, duplici fruetur voluptate, magisque gustabit huius vitae dulcedines, in quibus alius non recte adhibitis acerbissima potest ac amara quaeque experiri (Ep. 1. 13). 3) Consideranda est mentis nostrae (hoc est substantiae quae in nobis conscia est) natura, quatenus absque corpore subsistit atque illo longe nobilior est, et innumerarum quae in hac vita non occurrunt voluptatum capax (Ep. 1. 7). Hinc enim nos ut immortales considerando summarumque voluptatum capaces, inde autem nos mortalibus et caducis corporibus, multis infirmitatibus obnoxiis et paucos intra annos perituris conjunctos esse; equidem nihil omittemus quo nobis fortunam in hac vita aequam reddamus, de caetero tamen comparatione aeternitatis hac vita non magis affici debemus, quam si comoediarum exitum spectemus (Ep. 1. 28). 4) Deum esse cogitemus, hoc est Ens summe perfectum, a quo rerum omnium existentia singulis momentis dependet, qui una cogitatione quicquid fuit, est, erit, aut esse potest intuetur, cuius perfectiones sunt infinitae, potestas immensa, decreta infallibilia; hac enim ratione docemur casus nostros aequo animo accipere, utpote a Deo nobis haud temere immissos, et quia verum amoris objectum est perfectio, si quando mentem nostram ad eius naturam speculandam elevamus, nos ad eius amorem naturaliter tam proclives deprehendimus, ut ex nostris etiam afflictionibus gaudium percipiamus, reputantes voluntatem eius impleri hoc ipso quod in illas incidamus (Ep. 1. 7). (Deum consideremus ut Ens summe perfectum, hoc est cuius perfectiones nullum terminum involvunt, hinc enim clarum fiet, non minus repugnare cogitare Deum (h.e. ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est cui desit aliqua perfectio), quam cogitare montem cui desit vallis (Medit. 5.). Ex hoc enim solo absque ullo discursu cognoscemus Deum existere, eritque nobis non minus per se notum tam necessario ad ideam Entis summe perfecti pertinere existentiam, quam ad ideam alicuius numeri aut figurae pertinere quod in eo clare percipimus (ibid.). Unde simul quisnam Deus sit quantum naturae nostrae fert infirmitas agnoscemus; ad ideam enim eius ingenitam tantum respicientes inveniemus providentiae eius incircumscriptam extensionem, per quam una cogitatione quicquid fuit est erit aut esse poterit intuetur; decretorum infallibilem certitudinem quae nequaquam mutari possunt (Ep. 1. 35), potentiae immensas vires, quas perspectas habebimus, si de Dei operibus digne statuamus, vastamque illam de idea universi ideam habeamus, quam praestantes philosophi veteres novique animo concepere; cogitemusque tantae molis existentiam singulis momentis ab ipso dependere. Horum itaque omnium consideratio hominem eorum probe gnarum tanto gaudio perfundet, ut jam satis se vixisse arbitraturus sit, ex quo tales ei cogitationes Deus indulserit (ibid.). Et quoniam verum amoris objectum est perfectio; si quando mentem suam ad naturam eius speculandam elevat, se ad eius amorem naturaliter tam proclivem deprehendit, ut ex suis etiam afflictionibus gaudium percipiat, reputans voluntatem eius hoc ipso impleri (Ep. 1. 7); seque cum illo voluntate sua conjungens tam perfecte eum amat ut nihil prius habeat in votis, quam ut Dei voluntas fiat.) Inde fit ut talia considerans mortem, dolores, aerumnas, metuere desinat, cum sciat, nihil posse sibi accidere, quod non Deus decreverit, Divinumque illud Decretum tam justum ac necessarium existimet, tamque se illi subjici debere perspectum habeat, ut etiam cum ab illo mortem aut aliquid mali expectat; etiamsi (quod impossibile est) supponeretur posse, tamen nollet immutare (ibid.). Sed si mala calamitatesque non refugit, quippe quae sibi a providentia immittuntur, certe longe minus bona repudiat, licitasque voluptates, quibus in hac vita frui potest, cum ab eadem providentia proficiscantur, atque ita dum bona laetus amplectitur, malorum omnium metu vacuus, suo in Deum amore beatur (ibid.). 5) Ut accurate constet quanti sit quidlibet ad beatitudinem nostram, attendendum est ex quibusnam causis voluptas nostra oriatur, huius enim potissimum rei cognitio virtutis exercitium facilius efficere potest (Ep. 1. 6). Sciendum est itaque omnes animae nostrae actiones quae aliquid nobis perfectionis acquirunt, secundum virtutem esse; totam autem voluptatem nostram positam esse in perfectionis alicuius nostrae conscientia (ibid.). Quo posito sequitur nullam unquam virtutem exerceri posse, hoc est nunquam fieri posse a nobis, quod ratio dictat, quin id nos voluptate perfundat (ibid.). Unde possibile est ex labore et cura, multo majorem quam ex risu et quiete voluptatem percipi (Ep. 1. 8). Sic etiam quo difficiliores superatu sunt affectus nostri, hoc majore animum voluptate implent; est enim menti maximo oblectamento suas ita vires experiri (Ep. 1. 6), sic denique generatim oblectatur mens, persentiscendo affectus in se qualescunque commoveri, modo maneat eius in illos imperium (Ep. 1. 8). Nulli quoque hinc eventus adeo tristes sunt, et vulgi judicio absolute mali, ex quibus non rationis ope aliquid utilitatis percipi possit, quique ullam habere possint nocendi animae nostrae vim, modo satis semperque habeat apud se unde contenta sit, sed potius augere eius laetitiam, si observet se ab illis laedi non posse; quod facit ut magis agnoscat perfectionem suam (De Pass. 2. 148). Verum cum et voluptates corporis sint, quae imaginationi se confuse offerentes apparent saepe longe majores quam revera sunt, praesertim antequam possideantur, quae malorum omnium, omniumque in vita errorum origo est, observandum (ne specie illarum decipiamur) voluptatem ex magnitudine perfectionis illam producentis esse aestimandam (Ep. 1. 6). Ut itaque anima nostra perfecte contenta sit, nihil aliud debet quam virtutem exacte sectari, quicunque enim ita vixit, ut conscientia sua exprobare ei nequeat, ipsum unquam neglexisse ea facere quae meliora judicavit (quod est sectari virtutem), inde percipit satisfactionem, quae tam potens est ad efficiendam felicitatem, ut violentiores etiam affectuum motus nunquam sat habeant virium ad turbandam animae tranquillitatem (De Pass. 2. 148). Epilogus Haec in habitum conversa generant generositatem, quae efficit ut homo se existimet, quantum potest legitime (De Pass. 3. 153). Haec autem in eo consistit, partim ut norit nihil revera suum esse, excepta hac libera dispositione suarum voluntatum, nec se laudari aut vituperari debere, nisi quod illa bene vel male utatur; partimque quod sentiat in se ipso firmum ac constans propositum ea bene utendi, id est nunquam carendi voluntate suscipiendi et exequendi omnia quae judicaverit meliora esse, quod est perfecte sequi virtutem (ibid.). Qui hoc de se norunt, et sentiunt, illi sibi facile persuadent singulos alios homines idem de seipsis sentire, aut sentire posse, quoniam in eo nihil est quod ab alio, et non ab ipsis pendeat (De Pass. 3. 154). Iccirco neminem unquam contemnunt, et etsi videant alios admittere sphalmata, quae ostendunt eorum imbecillitatem, sunt tamen proniores ad eos excusandos quam carpendos, et ad credendum eos potius ex notitiae quam bonae voluntatis defectu peccare (ibid.), et quamvis odio habeant vitia, non ideo tamen oderunt eos, quos illis vident obnoxios, sed solum eorum miserentur (De Pass. 3. 187). Ac prout non se putant multo inferiores illis qui plura bona aut honores possident, aut qui ingenio, eruditione, formave praepollent, vel alios caeteros superant in aliis quibusdam perfectionibus; ita nec se multo superiores existimant iis quos similiter in his praecellunt, quod haec omnia illis videantur haud magna consideratione digna, prae bona illa voluntate, ex qua sola se aestimant (De Pass. 3. 154). Ac sic generosiores solent quoque humiliores esse, humilitas autem consistit solum in ea reflexione quam facimus supra infirmitatem nostrae naturae, et errores quos olim potuimus et deinceps possumus committere, qui non minores sunt iis qui ab aliis committi possunt, efficitque ut nos nemini praeferamus reputantes, caeteros qui pollent nobiscum suo libero arbitrio, aeque bene ac nos eo posse uti (De Pass. 3. 155). Qui hoc modo generosi sunt, naturaliter ad magna patranda feruntur, sic tamen, ut nihil suscipiant, cuius se non capaces sentiant, et quoniam nihil magis reputant quam bene facere aliis hominibus proprio commodo contemto, hinc perfecte Humani, affabiles, officiosi, erga unumquemque sunt (De Pass. 3. 156). Affectibus autem suis sed inprimis invidiae ac zelotypiae dominantur, quod reputent nihil cuius acquisitio a se non pendeat tanti esse ut multum debeat exoptari; et odio erga homines, quia omnes aestimant, et metui, quod fiducia propriae virtutis sint securi, et Irae, quod parvi pendentes quaecunque pendent ex aliis, nunquam tantum concedant suis adversariis, ut se ab illis laesos agnoscant (ibid.). Denique nunquam querelas ducunt, neque enim perfecte contentus est, qui habet adhuc de quo conqueratur.