Series VI Band 3 · No. 87.
De existentia
quam aliter non intelliges. Aggregatum omnium Requisitorum corporis cuiuslibet dati, extra corpora est. Aggregatum omnium requisitorum unius corporis, et aggregatum omnium requisitorum alterius est in uno eodemque. Illud unicum quodcunque sit est ultima ratio rerum. Nam quod de corporibus, idem de aliis quibuscunque verum est, quae non existunt necessario, seu in quibus ipsis non est ratio existendi. Ens necessarium non nisi unicum est. Ens necessarium in se omnium rerum requisita continere. Ens necessarium agere in se ipsum, sive cogitare. Nihil aliud enim cogitare quam se sentire. Ens necessarium agere per simplicissima. Nam ex infinitis possibilibus sunt quaedam simplicissima, sed simplicissima quae plurimum praestant. Cuius rei ratio est, quia nulla est ratio quae caetera determinet. Harmonia hoc ipsum est, simplicitas quaedam in multitudine. Et in eo consistit pulchritudo et voluptas. Itaque res existere idem est, quod a Deo intelligi optimas, sive maxime harmonikas. Existentiae ideam nullam habemus, quam ut res intelligamus sentiri. Nec alia esse potest, quia existentia in ipsa (essentia) nisi necessariorum non includitur. Sine sentientibus nihil existeret. Sine uno primo sentiente, quod idem et causa rerum est nihil sentiretur. Exigit harmonia rerum, ut essent in corporibus quae agerent in se ipsa. De natura entis in se ipsum agentis. Agit per simplicissima; in eo enim est harmonia, ubi semel coepit, aeternum est. Eorum quae sensit egitque in eo ideae sunt, ut in Deo, nisi quod in Deo omnium et simul. Mens nullius unquam rei obliviscitur, quia ideae in ipsa mente sunt indelebiles. Motus semel datus necessario continuatur. Cogitatio seu sensus sui, seu actio in seipsum necessario continuatur sed agentis in seipsum actionem in corpus nondum video necessario continuari; quod autem continuatur, oritur ex harmonia rerum; id est a Dei voluntate. Miracula agi ope Mentium quarundam. Mentes quasdam singulariter uniri posse Deo, quibus scilicet detur actio perfecta secundum rationem: Et corporibus earum tanta motus vis, ut a circumfusis separari non possunt.